De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nulla, inquiunt, ratione conceditur, ut deus, qui propria peccata remittit, inputet aliena. remittit, sed spiritu regeneratis, non carne generatis; inputat uero non iam aliena, sed propria. aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent nondum erant; nunc uero carnali generatione iam eorum sunt, quibus nondum spiritali regeneratione dimissa sunt.

Sed si baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato. non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. ecce [*]( 9 Rom. 5, 12 19 Pelagius, cf. p. 132, 13 25 Pelagius, cf. p. 132, 7 2G cf. Contra Iulianum Pel. VI 7,18 (XLIV 833 M) ) [*]( 3 quod A horta LSGml 5 proferetur S G talia L talia SV PO alia M falsas /\' causa M refutandaAf 7 alico Vml temtaretur LS 9hunuL 11 liquide L quidem JI 12 adeae V 13 dicit Lml sic (c sol.) LP 15 tunc omnes A insitaui quaos LmlGml insita ui qua os SV insitaui quae eos M insita ui in qua eos Pml uis insita fuit qua eos A insita e uis in qua eos (sic corr. m. rec.) P insita in qua eos b 16 illi omnes A illi Ktii2 17 quidquid LmlSGCM 18 insituraSwi nita*K uita A 19 traditione Kml 20 dimittit A aliena om. Vml remittit eras. V regenerationis M 22 hii r A post ea exp. qui pro K propagati Lm2 25 Sed] Si A 26 fuer K )

142
unde plerumque eonualescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intellegendis non sunt idonei. cui enim auditori uel quibus explicem uerbis, quomodo mortalia uitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis inmortalibus inchoati sunt, et tamen obsint eis, quos idem ipsi, quibus iam non obsunt, ex eisdem uitiosis primordiis generauerint? quomodo id intellegat homo, cuius tardiusculam mentem inpedit etiam suae sententiae praeiudicium et peruicaciae grauissimum uinculum? uerum tamen si aduersus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino paruulos baptizari prohiberent aut superfluo baptizari contenderent dicentes eos ex fidelibus natos parentum meritum necessario consequi, tunc deberem ad hanc opinionem conuincendam laboriosius fortassis et operosius excitari, tunc, si mihi apud obtunsos et contentiosos propter rerum naturae obscuritatem difficultas refellendi falsa et persuadendi uera resisteret, ad haec forte quae in usu atque in promptu essent exempla confugerem uicissimque interrogarem, ut, quia eos moueret quomodo peccatum quod mundatur per baptismum maneat in eis quos genuerint baptizati, ipsi explicarent quomodo praeputium quod per circumcisionem aufertur maneat in eis quos genuerint circumcisi, quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.

His et talibus forsitan utcumque conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent adhiberi, quam recto consilio baptizatorum paruuli baptizentur quamque fieri possit, ut homini habenti utrumque semen, et mortis in carne et inmortalitatis in spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest eius filio generato per carnem, sitque in isto remissione mundatum, quod sit etiam in illo simili remissione [*]( 1 error om. Kml sint Km2A 2 cui (i s.l.m2) V 4 primordis Vml incoati Pa.c. 5 iam] etiam V 6 id om. KmlM 7 tardiuncula M etiam] et sic h et d 8 grauissimac sbd uincula Vml 10 prohibent L prohibent eel. d superfluuio L contenduntd 11 necestario Lml 12 cOnllincendaSp.c. conuincenda C 13 obtunsosL obtusos PKCbd 14 rererumO 16 proptu LSml promtu V promptum C coniugerem Lml cufugerem A 17qui Lml moueret et S 19 auferetur K 20 quae om. M operaGml 23conare Kml 24 superfluuio Lml V mandatorum Pml 26 baptizantur VM quaqua Lm2l quamquae M posse PG posset M 29 remissionem VmlG mundato VmlKml illo*G )

143
uelut circumcisione uelut trituratione ac uentilatione mundandum. nunc ucro, quando quidem cum cis agimus, qui confitentur baptizatorum filios baptizandos, quanto melius sic agimus, ut dicamus: \'uos, qui asseritis de hominibus a peccati labe mundatis sine peccato nasci filios debuisse, cur non adtcnditis eo modo uobis posse dici de christianis parentibus christianos nasci filios debuisse? cur ergo eos Christianos fieri debere censetis? numquid in eorum parentibus corpus christianum non erat, quibus dictum est: nescitis quia corpora uestra membra sunt Christi? an forte corpus quidem christianum de christianis parentibus natum est, sed non christianam animam accepit? hoc uero multo est mirabilius; namque utrumlibet de anima sentiatis, quia profecto cum apostolo non eam creditis, antequam nasceretur, aliquid egisse boni aut mali, aut de traduce adtracta est et similiter ut corpus de Christianis christianum anima etiam christiana esse debuit aut a Christo creata, uel in christiano corpore uel propter christianum corpus, christiana debuit seu creari seu mitti. nisi forte dicetis christianos homines christianum corpus gignere potuisse et ipsum Christum animam christianam non potuisse procreare. cedite itaque ueritati et uidete, sicut fieri potuit, quod et uos fatemini, ut de Christianis non Christianus, de membris Christi non membrum Christi atque — ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tamen quocumque religionis nomine detinentur de consecratis non consecratus, ita etiam fieri, ut de mundatis non mundatus nascatur. quid respondebitis, quare de Christianis non Christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed regeneratio Christianos? hanc igitur uobis reddite rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed omnes renascendo mundantur. ac per hoc de hominibus ideo mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitur renascatur, ut [*]( 8 I Cor. 6, 15 12 cf. Rom. 9, 11 ) [*](1 pr. uel K uentiliatione K mundatum LmlA 2 cogimusSml 4 mun- datus Vml 5. 6 quurLSF qurG 7 consentisLml in om.G eorum]neutrum LmlSVPG 9suntom. Kml 10de]ex2 non]add. et LG/nl 13 abstracta 14 christianumJ add. sic b anima LmlSVGmlC 17 diceretis LmlSVPG 19 credite PA uidete] add. quia Pd 21 nienhrum K succurramus Lml 22 relegionis A 23 mundatis (mun in ras. m2)V 24 quid-nascatur om. Kml 25 nascitur Lml fecit K christianus Vml 27 hac L 28 renati sunt P de renatis .1/ )
144
etiam ipse mundetur. potuerunt enim parentes ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt, non solum sicut frumenta paleam et praeputium circumcisus, sed etiam, quod et uos dicitis, fideles infidelitatem in posteros traieiunt; quod non est iam illorum per spiritum regeneratorum, sed, quo in carne generati sunt, mortalis seminis uitium. nam utique quos paruulos per sacramentum fidelium fideles faciendos esse iudicatis, infideles natos ex parentibus fidelibus non negatis'.