De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

At enim: si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur — hoc enim sentiunt — iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum. adtende, obsecro te, quemadmodum uir circumspectus Pelagius — nam ex eius libro haec quae modo posui uerba transcripsi — sensit quam in difficili de anima quaestione uersetur. non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed \'si anima uon est ex traduce\', rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus inuenire aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti assertione respondeo: \'si anima non est ex traduce, ergo quae ista iustitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus inmunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diuersosque cruciatus et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in paruulis sustinere cogatur? neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius, quae uiuit ac sentit, poenas luat. hoc enim si iustum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua iustitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum baptismatis sacramento [*]( 9 Pelagius, cf. p. 132, 10 ) [*](2 quod ipsi] quod si Lm1SVm1PG 3 paleu A palea CM 4 trahiciunt KM 5 quot G quod Lm2SVPAM regenerati L mortale P mortales M 8 negatos Sa.c. 10 habeatL habeatSFPG solam poenamft 11 odieCmi 12 antiqumG 13 circumspectus uirM haec om. K 14 sentit KACb, om. M 15 non enim] nonne anima A est om. K 16sed—traduce om.z 18 inuenirepossnmus om. r 19 quipropter L a.c. quoque] opto r prepositioni LmlSmlP 20 est om. LVPGM, post traduce add. Sm2 22 contagione peccati z carnes Sml carnales M diuersusque G 23 orribilius G doemonum A 24 cogitatur Sml aliquid aliqua eorum A oru Lml 25 uidit Lml 26 si] sic Sm2 quia VPA 27 originali Vml )

145
et gratiae miseratione mundandum. si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. aut ergo utrumque occultum feramus et nos homines esse meminerimus aut alias aliud de anima opus, si necesse uidebitur, cautela sobria disputando moliamur\'.

Nunc tamen illud, quod ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, sic accipiamus, ne tot tantisque apertissi- Illis diuinarum scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum sacramentis eius inbuimur et eius membris incorporamur, uitam salutemque aeternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare iudicemur. neque enim alio sensu dictum est ad Romanos: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors atque ita in omnes homi nes pertransiit, quam illo quo dictum est ad Corinthios: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. nemo quippe ambigit hoc ibi de morte corporis dictum, quoniam de resurrectione corporis magna apostoli intentione quaestio uersabatur. et ideo uidetur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quaestio de iustitia; hic autem ad Romanos utrumque posuit et utrumque diutissime commendauit, peccatum in Adam, iustitiam in Christo et mortem in Adam, uitam in Christo; quae omnia uerba sermonis apostolici, quantum potui satisque uisum est, in primo, ut iam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui. [*]( 5 Rom. 5, 12 13 Rom. 5,12 1G I Cor. 15, 21. 22 ) [*](2 hoc-memine- ora. V 4 neccesse 5 caute V disputandi M 5 apls add. III2 S 8 tantis V 9 docemus Sml V 12 hominem (ho in ras.) V 14u*nianL in mnndum intrauit d 15 ita otn. LmlSYPG qua*illud exquam illo L quam alio b 16 quod (d s.l.)L,GmlKA chorintiosV pr. por] add. unum A 18 uiuicabuntur K uiuificantnr M 19 hoc ex ac L hacSml ac VG de corpore mortis z de corporis morte bd 20 apostoli] amplius V 21 ibi] tibi V 22 posuit (exposuitLm2) et utrumque posuit LV et utrumque posuit exp. S et om. KA 23 diutissime] iustisslme K iustitiam-Adam in tng. G 24 et mortem bis K et uitam P et uitam d 25 posui V ut iam dixi] etiam P ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zyoba. ) [*]( 10 )

146

Quamquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret mortem quoque corporis merito accidisse peccati. cum enim dixisset: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subiecit: aculeus autem mortis est peccatum, uirtus uero peccati lex. quia ergo, sicut apostoli apertissima uerba declarant, 10 absorbebitur mors in uictoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et inmortalitatem, id est quo uiuificabit deus et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum eius in nobis, manifestum est et huius mortis corporis, quae resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum, aculeum autem, quo mors facta est, non quem mors fecit; peccato enim morimur, non morte peccamus. sic itaque dictum est \'aculeus mortis\', quomodo lignum uitae, non quod hominis uita faceret, sed quo uita hominis fieret, et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. sic ergo et aculeus mortis, , quo mors facta est, non quem mors fecit. sic enim dicimus et [*](4 I Cor. 15,53—66 13 cf. Rom. 8,11 19 cf. Gen. 2,9 ) [*](1 quanquam Lm2 ibi etiam b chorintios V 2 diu] dni b tractum F 4 opportet L 5 induere om. ml G mortalitatem LmlSV cum auteminmortalitatem] cu au mortale hoc inquit induet inmortalitatem KAC, om. Gmlil 7 hoc] add. induet b inquidGV, om. A, exp. L 8 absorpta A uictoria LSVGm2PA31b; post uictoria eras. tua G 9 uictoria] contentio z, b in mg. aculus L 10 est om. L autem uero LmlS autem ueroF aute*u (u in ras.) G autem P 11 declarant uerbaK 12 obsorbebitur Pml absor- betur A uictoria zCb curriptibile V 13 mortalitatem Lml idem (tn mg. 1 e) V quod z qui Kml uiuificabit (bi s.l.) L uiuificauit CM 14 habitantcm ACMb 15 et om. A resurrectione LmlSmlVml PGKml resurrectionis C 16 corporis] carnis b 17 quem] quHLml quaeG quae S p.c. peccatu Vtnl 18 mortis] mors A 19 dignum LmlSml PmlG quo Lm1SVm1PG uitā Sp.c.A quod KAJI hominis uita P hominis om. A 20 ct om. PGKAM dignum Vtnl quo SmlVtnlGml 21 siGml etom.A 22 feccrit Km2AMb )

147
poculum mortis, quo aliquis mortuus sit ucl mori possit, non quod moriens mortuusue confecerit. aculeus itaque mortis peccatum est, peccato punctum mortificatum est genus humanum. quid adhuc quaerimus cuius mortis, utrum animae an corporis? utrum primae, qua nunc omnes morimur, an secundae, qua tunc impii morientur? nulla causa est est exagitandi quaestionem, nullus tergiuersandi locus; apostoli uerba, quibus id agebat, interrogata respondent.. cum mortale hoc, inquit, induerit inmortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: absorta es.t mors in uictoriam. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex. de resurrectione corporis agebat, quod absorbebitur mors in uictoriam, cum mortale hoc induerit inmortalitatem.. tunc ipsi morti insultabitur, quae in uictoriam resurrectione corporis absorbebitur. tunc ei dicetur: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? morti ergo corporis hoc dicetur. hanc enim absorbebit uictoriosa inmortalitas, cum mortale hoc inmortalitate induetur. morti, inquam, corporis tunc dicetur:\' ubi est mors, uictoria tua, qua hic omnes sic uiceras, ut etiam dei filius tecum confligeret teque non uitando, sed suscipiendo superaret? uicisti in morientibus, uicta es in resurgentibus. uictoria tua, qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit, uictoria nostra, qua in corporibus absorta es resurgentium, aeterna constabit. ubi est aculeus tuus? hoc est peccatum, quo puncti et uenenati sumus, ut etiam in nostris corporibus fieres et ea tam longo saeculo [*](5 cf. Apoc. 2,11 etc. 7 I Cor. 15,54-56 ) [*](1 quod] quem KA que C 2 pcccato] peccati Vm2Pm2bd 3 punctu Vbd puncto Pm2 5 monentur L p.c. 6 apostoli] amplius V 7 interroganti ni2 ex interroga S quu Lml mor*tale L 8 induitur C 9 absorpta A mors mn.Gml uictoriazAA 10 mortis] add. est d laqua Lm2Sm2bd absoluebiturS uictoria zMb quu Lml V qua G induerit om. Gml 13 uictoria £ m2& resurrectionis 6 14 dicitur SVml 15 uictoria] contentio z tua om. M 16 hoc om. S dicitur M, om. S absorbebitur V absoruebit M 17 mortalitate A hoc-indlleturom. A immortalitatem Md induitur Jf tunc] hoc zd 18 ubi est om. V mors om. zd hic om.zMTd uieras Sml 19 uitando] uitam donando LSVmlPG 20 uictes (om. es)T\' 22 uestra V constauitSmlVtnlC constititSmJ? 23 benenatiLm1Sm1Vm1Gm1uenerati M 24 figeres P, d addiw te ante etiam saeculo] tempore zbd ) [*](10* )
148
possideres? aculeus autem -mortis est peccatum, uirtus uero peccati lex. peccauimusin uno omnes, ut moreremur in uno omnes; accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. lex enim subintrauit, ut abundaret peccatumet: conclusit scriptura omnia sub peccato. sed deo gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum legum Christum, ut, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia atque ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus et uinceremus mortem per inmortalem resurrectionem et aculeum eius peccatum per gratuitam iustificationem\'.