De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et nunc nescio cuius nouae disputationis audacia quidam nobis facere conantur incertum, quod maiores nostri ad dissoluenda quaedam, quae nonnullis uidebantur incerta, tamquam certissimum proferebant. quando enim primitus hoe disputari coeperit nescio; illud tamen seio quod etiam sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinae fama ac labore uersatur, ad quasdam soluendas in suis libris quaestiones etiam hoe certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum. nam in eo quod in Ionam prophetam scripsit, cum ad eum uenisset locum, ubi commemorantur etiam paruuli ieiunio castigati: maior, inquit, aetas incipit, usque ad minorem peruenit. nullus enim absque peccato nec si unius quidem diei fuerit uita eius et numerabiles anni uitae illius. si enim stellae non sunt mundae in conspectu dei, quanto magis uermis et putredo et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii! hunc doctissimum uirum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque linguae diuinarum scripturarum tractatores et christianarum [*](18 cf. Hier. Comm. in Ionam proph. c. III (XXV 1195 M) 19 cf. Iob 14, 4. 5 21 cf. Iob 25, 5. 6 ) [*](1 liccre] debere zd, b in mg. subcurrere V succedere M succurri d cum deterioribus codd. 2 non quo∗ L non quod VPGb non qua Km1 ACM 3 octauū A 4 dare A in xpo resurrectionem V 5 tamen om.z ebdomadarum zKm2T 6 et tempora M pos V 8 noua LmlSPG noua ex nona T* 10 uidebebautur Iml 11 hic in mg. m1P 12 tamens.2.m2A\' etiam om. b hieronimusLSPKAC hyeronymus M 13 hodieq: inter litteris ecclesiasticis L hodieq: inter litteris ecclesiasticisSymlPmiCr hodieque (quae V) inter littcras ecclesiasticas Ym2Pni2 14 fama in mg.m2 A elabore (om. ac) C 15 quaestionis A disputatione (cep s. pu)4 18 inc.] add. et Mbd 20 quidem] inquid (in m2 in mg., d s.l.) r die Vml innnmerabiles Ab 21 mundae n s sbd munda LmlSVml 22 hiiVAM 23 offnndentis Vml 24 possimus K 25 christianorum A )

139
disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo Christi ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a maioribus acceperunt, non aliud posteris tradiderunt! ego quidem quamuis longe pauciora legerim, non memini me aliud audisse a Christiani, qui utrumque accipiunt testamentum, non solum in catholica ecclesia, uerum etiam in qualibet heresi uel schismate constitutis, non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes legere potui quiscriptura. canonicas sequerentur uel sequi se crederent crediue uoluissent. unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. nam ante paruum tempus a quibusdam transitorie conloquentibus cursim mihi aures perstrictae sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, \'non ideo paruulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo.\' qua nouitate permotus et quia oportunum non fuit, ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. et ecce iam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc discrimen adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur. ecce contra disputare atque scribere cogimur!

Ante paucos annos Romae quidam extitit Iouinianus, qui sanctimonialibus etiam aetate iam prouectioribus nuptias persuasisse dicatur non inliciendo, quo earum aliquam ducere uellet uxorem, sed disputando uirgines sanctimonio dicatas nihil amplius fidelibus coniugatis apud deum habere meritorum. numquam tamen hoc ei commentum uenit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. et utique si hoc astrueret. multo [*](10 cf. De gestis Pclagii 22,46 (CSEL XLII 100, 17) 12 Pelagius (?) ) [*](1 disputatione A disputatio C 2 alio Vml a s.l.m2K 4 memini me] me minime SPGCM audiuisse d a om. K 5 utrunque A 6 haeresiGC scismate LPGA scismate SK constitutos/wlC constituti* T\' me ininime SPM SpotuttV 9 credil A negotio V lOparnuliV transitoriae SOKM 11 cartaginem zKA carthagine M 12 uideo K post ideo eras. apud L 13 qua in mg. K 16 oblitis K etom. K ecce iam] ecclam Vml posl ecceadia contra ecclesiam bd 18 discriminis zTbd discrimcn A a om. LSr PJIT consuiamus Lm2Vm2 20 existit Kml iuuinianus Lml 22 dicitur CMd 23 uirginibus sanctimonio dicatis A 24 fidebus Kml coniugatis in mg. m2L meritorem Lml 25 ei hoc bd commenta Vml )

140
procliuius uellcnt feminae nubere fetus mundissimos pariturae. huius sane scripta — nam et scribere ausus est — cum fratres adHieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale conperit, uerum etiam ad quaedam eius uana refutanda hoc tamquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit. id agentis haec uerba sunt: \'qui dicit se\', inquit, \'in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare\'. eligat aduersarius e duobus quod uult; optionem ei damus. manet in Christo an non manet? si manet, ita ergo ambulet ut Christus. si autem temerarium est similitudinem uirtutum domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. ille peccatum non fecit neque inuentus est dolus in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledixit et tamquam agnus coram tondente sic non aperuit os suum; ad quem uenit princeps mundi istius et inuenit in eo nihil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit deus. nos autem iuxta epistolam Iacobi\'multa peccamus omnes\' et \'nemo mundus a peccatis, nec si unius quidem dieifuerit uita eius\'. \'quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis?\' tenemurque rei in similitudine praeuaricationis Adam. unde et Dauid: \'ecce\', inquit, \'in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea.\' [*](2 cf. Hieron. adu. Iouinianum II (XXIII 296 M) 7 I Ioh. 2, 6 13 cf. Esai 53, 9.7. I Pctr. 2, 22. 23 16 cf. Ioh. 14,30 17 cf. II Cor. 5, 21 18 lac. 3, 2 19 Iob 14,4.5 20 Prou. 20,9 23 cf. Rom. 5, 14 24 Ps. 50, 7 ) [*](1 letos LmlSVmlPGM parturire A 2 nam et si sqq. b *ausus G hieronimum LSPKC hieronima V gieronimum G hyronymum M 3 conpedit (in mg. I r) V 5 peccato unum utique quod nee sqq. b itaque V 6 depromsit LSV agendis LmlSVmlPG 7 in Christo] in ipso Hier. debere A 8 eligataX 10 ambulat KGM 11 autem errarium L autem erariumSG autem aerarium V 14 non maledixit. VK 15 condente Vml apperuitG 16 atSml lSepistulam LSV 19 multa peccata (om. peccamus) V 20 un\' V 21 se castum habere A posl aut erat. eV 22 confidit M seom.PG teneamurque K rei (r s.l.m2)S 23 similitudinem Ad adae K et om. M 24 ecce, inquit] dicit ecce zd ecce ait AM 25 concoepit A peperit C )
141

Haec non ideo commemoraui, quod disputatorum quorumlibet sententiis tamquam canonica auctoritate nitamur, sed ut appareat ab initio usque ad praesens tempus, quo ista nouitas orta est, hoc de originali peccato apud ecclesiae fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis, qui dominica tractarent eloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda quam id tamquam falsum refutari ab aliquo temptaretur. ceterum in sanctis canonicis libris uiget huius sententiae clarissima et plenissima auctoritas. clamat apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, cum scriptura dicat: in quo omnes peccauerunt. nec sic dicuntur ista aliena peccata, tamquam omnino ad paruulos non pertineant — si quidem in Adam omnes tunc peccauerunt, quando in eius natura illa insita ui, qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt -, sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant uitas proprias, sed quicquid erat in futura propagino uita unius hominis continebat.