De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Apocalypsis etiam Iohannis has laudes Christo per- canticum nouum testatur offerri: dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos deo in sanguine tuo de omni gente et lingua et populo et natione.

Item in Actibus apostolorum inceptorem uitae Petrus apostolus dixit esse dominum Iesum increpans ludaeis, quod occidissent eum, ita loquens: uos autem sanctum et iustum onerastis et negastis et postulastis hominem homicidam uiuere et donari uobis; nam inceptorem uitae occidistis. et alio loco: hic est lapis reprobatus a uobis [*](4 lIebr. 9, 24-28 17 Apoc. 5, 9 23 Act. 3, 14. 15 26 Act. 4, 11. 12 ) [*](1 duottidianamX quotidianamCd principsAM 2 deliinc] dein M 3 populi d fecit* V loco (co s.l.in2)G 4 introiuit Kbd introibit A 5 similia* G uirorum PGmlA ueterii Ka.c. in 0111. z apparc GmI G ofieret Vml 7 princes C principcs M intrant M 8 an*no Chii2 9 *pati V nunc Kp.c. 10 extrem.] consumatione .11 11 et om. KCM 13 sic et] sicut M 14 apperebit V 16 apocalipsis VGAC apocalipsys K ioE I\'G ioannis Md 18 apperire GK redcmisti] emisti M 20 nationes S 21 incoeptorcm LSPG incceptorcm A incoeptore aute M 22 iude(ae)os KAbd iuireis G 24 onerastis LrnlSPGr, b (it! tng. at occidistis), exonerastis Lm2 onorastis Vml inhonorastis Vm2d 25 ct inauceptorcm S inauccptorcm LmlVmlP incepta- tore A auctorem M, b in mg. 26 occidisti S ante a uobis exp. a deo S ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 4 )

50
aedificantibus, qui factus est in caput anguli. non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluos fieri nos. et alibi: deus patrum (nostrorum) suscitauit lesum, quem uos interfecistis suspendentes in ligno. hunc deus principem et saluatorem exaltauit gloria sua, dare paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum in illo. item alio loco: huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per manum illius omnem credentem in eum. item in eodem libro apostolus Paulus: notum ergo sit uobis, inquit, uiri fratres, quoniam per hunc uobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, in hoc omnis credens iustificatur.

Hoc tanto aggere testimoniorum cuius aduersus ueritatem dei elatio non prematur? et multa quidem alia repperiri possunt, sed et finiendi huius operis cura non neglegenter habenda est. de libris quoque ueteris testamenti multas contestationes diuinorum eloquiorum adhibere in hanc sententiam superuacaneum putaui, quando quidem illic quod occultatur sub uelamento uelut terrenarum promissionum, hoc in noui testamenti praedicatione reuelatur. et ipse dominus librorum ueterum utilitatem breuiter demonstrauit et definiuit dicens oportuisse inpleri, quae de illo scripta essent in Lege et Prophetis et Psalmis, et haec ipsa esse, \'quod oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem\'. et Petrus dicit, quod paulo ante commemoraui, huic omnes prophetas testimonium perhibere \'remissionem peccatorum accipere per manum eius omnem credentem in eum\'. [*]( 3 Act. 5, 30. 31 7Act. 10,43 10 Act. 13,38. 39 23 cf. Luc. 24,44-47 27 cf. Act. 10, 43 ) [*]( 1 factis Lml 3 oporteat d nos saluos fieri b nostrorum addidimus 5 salutare M exultauit V exaltabit A 8 reddi perhibent A 10 paulos Vml uobissitft 15 agere Lml KmlG testimoniuLm? 16 multa]nulla M possênt Y 17 et Lp.c. effiniendi(owi. et)A/ 19 hac SM sententia M superuacuu A potaui Lml 20 in illis L (in s.l.m2), d illis SVPG 21 in hoc M 26 pcr omnes gentes om. Gml 27 ierslm A ierlm C hyerusalem M hierosolymis b paulo s. l.Gm2 28 prophetae KmlMb perhibent in remissionem ..11 )

51

Verum tamen commodius est, etiam ex ipso uctere testamento testimonia pauca depromere, quae uel ad supplementum ucl potius ad cumulum ualerc debebunt. ipse dominus per prophetam in psalmo loquens ait: sanctis qui in terra sunt eius mirificauit omnes uoluntates meas in illis, non \'merita eorum\',sed uoluntates meas. namillorum quid nisi quod sequitur? multiplicatae sunt infirmitates eorum, supra quod infirmi erant. ad hoc et lex subintrauit, ut abundaret delictum. sed quid adiungit? postea adcelerauerunt. multiplicatis infirmitatibus, hoc est abundante delicto, alacrius medicum quaesierunt, ut, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia. denique: non congregabo, inquit, conuenticula eorum de sanguinibus, quoniam multis sacrificiorum sanguinibus, cum prius in tabernaculum uel in templum congregarentur, conuincebantur potius peccatores quam mundabantur. \'non ergo iam\', inquit, \'de sanguinibus congregabo conuenticula eorum\'; unus enim sanguis pro multis datus est, quo ueraciter mundarentur. denique sequitur: nec memor ero nomina illorum per labia mea, tamquam mundatorum, tamquam innouatorum. nam nomina eorum erant prius \'filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli, inmundi. peccatores, inpii\', postea uero \'filii dci'\', homini nouo nomen nouum cantanti canticum nouum per testamentum nouum. non sint ingrati homines gratiae dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad maiorem. totius ecclesiae uox est: erraui sicut [*]( 4 Ps. 15,3 7 Ps. 15,4 8 cf. Rom. 5, 20 9Ps. 15,4 11 cf. Rom. 5, 20 11. 17 Ps. 15,4 20 cf. Rom. 9,8. Luc. 20, 34 cf. Eph. 2,3. I Ioh. 3,10. 23 cf. Hier. 38, 34 cf. IIebr. 8, 11 24 Ps. 118, 176 ) [*]( 1 ueteri Km2 2 supplimentum LSVml suplementum KAM 3 de- buit A 4 in psalmo om. A sunt post qui pon. bd 5 in illis-meas in mg. Lm2 eis P meriti C, om. li G illoruin d nu ex nGmi 7 illorum P supra] add. id b 9 quod b accclerauerunt SVm2PGmlK accelauemnt A lOestom. V 11 ut]etLf»2 abundabit A delictumJ/ superabundauitLSPO superhabundauit V non s.l. Km2 12 conuenticuli Kml 13 multi A primum zbd tabcrnaculo A 14 teniplo A 17 deinque A 18 nominum Gm2KCMTbd eomm LP tamquam mundotomm (mandatoru A)KA, om. zbd 19 nouatoru A 20 fili iraeL filii irae s.i.m2K 21 nomen nouum om. KCT 22 cant. nouum cantanti (cantanti s.l.m2K) eant. nouum KCT cantanti] cantate A, om. z per test. nouu s. ras. Gm2 23 pusillis A 24 eraui Kinl ) [*]( I4. )

52
ouis perdita, omnium membrorum Christi uox est: omnes ut oues errauimus et ipse traditus est pro peccatis nostris. qui totus prophetiae locus apud Esaiam, quo per Philippum sibi exposito spado ille Candacis reginae in eum credidit, uide quotiens hoc ipsum commendet et tamquam superbis nescio quibus uel contentiosisidentidem inculcet. homo, inquit, in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et auertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. et nos existimauimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. ipse autem uulneratusest propter peccata nostra r a et infirmatus est propter iniquitates nostras. eruditio pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus. omnes ut oues errauimus et dominus tradidit illum pro peccatis nostris. et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate sublatum est iudicium eius. generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. dabo ergo malos propter sepulturam eius et diuites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum ore suo. dominus uult purgare illum de plaga. si dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, uidebitis semen longissimae uitae. et uult dominus auferre a doloribus animam eius, [*]( 1 Esai. 53, 6 3 cf. Act. 8, 27-39 6 Esai. 53, 3-12 ) [*](2 est om. A 3 totius A prophetic§ Pml post Esaiam add. est d quoque LmlSVP quod M phylippumSfilippum.il/ 4 expositum C pado VmlGml rl\'gnę La.c. quoties d 6 conculcet KC 8 magus LmlSVPG magna K aestimatus M 9 exęstimabimus Lml exQstimauimus Lm2 existimabimus SPGC estimabimus VmlA 10 esse et in plaga om. z 11 propter-est in mg. K 12 et om. zbd infirmitatus S 13 in eum om. zbd super eum bd in liuore zbd nos sanati Km2C 16 apperuit K os suum M 17 ante-tonderet] cora tondente se JI si r ml 19 eius ex e Gm2 generationes A enarrauit SVC 21 pro KCTb. sepulchra T sepultura b 22 ob Vp.c. 23 uult dominus z 25 uestram\' om. KC longae uitae uestrae KCb longae uitae d 26 a om. z )
53
ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum \' ipse sustinebit. propterea ipse hereditabit conplures et fortium partietur spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est. adtende etiam illud eiusdem prophetae, quod de se completum lectoris etiam functus officio in synagoga ips erecitauit: spiritus domini super me, propter quod unxit me euangelizare humilibus, misit me, ut refrigerent qui in pressura cordis sunt, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum. omnes ergo agnoscamus nec ullus exceptus sit eorum, qui uolumus corpori eius haerere, per eum in ouile eius intrare, ad uitam et salutem, quam suis promisit, perpetuam pertinere, omnes, inquam, agnoscamus eum, qui peccatum non fecit et peccata nostra pertulit corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum iustitia uiuamus, cuiuscucatricibus sanati sumus, infirmi cum essemus tamquam pecora errantia.

Quae cum ita sint, neminem umquam eorum, qui ad Christum accesserunt per baptismum, sana fides et sana doctrina putauit exceptum a gratia remissionis peccatorum nec esse posse alicui praeter regnum eius aeternam salutem. haec enim parata est reuelari in tempore nouissimo, hoc est in resurrectione mortuorum pertinentium non ad mortem aeternam, quae secunda mors appellatur, sed ad uitam aeternam, quam promisit non mendax [*]( 9 Esai. Gl, 1. Luc. 4, 18. 19 15 I Petr. 2, 22. 24. 25 18 cf. Rom. 5, C 24 cf. I I\'ctr. 1, 5 25 cf. Apoc. 2,11. 20,6.19 ) [*]( 1 fugare P 2 et ante pluribus pon. V 3 hcrcditauit LmlVmlSPG 4 patictiir Sft trad. cst an. eius bd 5 in s. ad Vni2 morte Lml aestimata KA 8 de se Kp.c. esse T fiintus Gml officiu Gml sinagoga LSGKA 9 recitabit A spiritus] super A 10 humilibus] hominibus V pauperibus d rcfrigcrcm Vd rcfrigcutur K 11 hi qui KCT 12 indulgentiam (in mj. temissionem) b 13 exceptus om. M adhaererc b et per Lm\'? 14 adj ac M 15 pertinire V periicnire bd inqua s. exp. ergo Gm2 10 in corpore SPd suo om. A 17 a om. A liberati M 18 cicatricihus] uulnere plagarum Ambrosius de spir. 1,9 posl esscmus Maurinisalujuiddeesseuidetur 20 ista .1/ 21 fide A 22putabitM 23 posse esse A. 25 q: V 23 promittitzd mtax/1 )

54
deus sanctis et fidelibus suis, cuius uitae participes omnes non uiuificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur. quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem uoluntatis carnis non moriuntur nisi in Adam, in quo omnes peccauerunt, sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem uoluntatis spiritus non uiuificantur nisi in Christo, in quo omnes iustificantur, quia sicut per unum omnes ad condemnationem sic per unum omnes ad iustificationem. nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. hinc et ipse dominus uolens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur quidam paruulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentiae sint in uita aeterna. sed, quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno eius, definitiuam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: qui mecum non est, aduersum me est. constitue igitur quemlibet paruulum: si iam cum Christo est, ut quid baptizatur? si autem, quod habet ueritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo et, quia non est cum Christo, aduersus Christum est; neque enim eius tam manifestam debemus aut possumus infirmare uel inmutare sententiam. unde igitur aduersus Christum, si non ex peccato? neque enim ex corpore et anima, quae utraque dei creatura est. porro si ex peccato, quod in illa aetate nisi originale et antiquum? una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur, et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur. nec ita dictum est omnes, uelut quicumque nascuntur in carne peccati, idem ipsi omnes mundari intellegantur per carnem similem carni peccati-non enim omnium est fides—sedomnespertinentes [*]( 2 cf. I Cor. 15, 22 4 cf. Ioh. 1, 13. Eph. 2, 3 7 cf. Rom. 5, 18 11 cf. De animae origine 19,11 De haeresibus c. 88 (XLII 48 M) 14 cf. Rom. 3,19 15Matth. 12,30 24 cf. Rom. 8, 3 28 II Thess. 3, 2 ) [*]( 1 uita 111 3 non pertinentes S 4 in ante quo om. M 7 omnes om. M 8 ullus] ullius V 9 hic VPG 11 baptizantis P 14 proculit Vml,om.Gml 15 aduersus SG p. c. 18 et-Christo om. C 20 aut] ãG 21 si non] nisi KGb pecto LmlSVmlGml ex om. C 22 porro-peccato s.l.mflG peccato e A quid Km2 23 anticum LmlSG antium V 24 adamnationem LmlGml adamnatione SM 27 iidem Cbd idem—carni peccati om. M intelligatur Cb similem carnis d 28 est om. SmlV )
55
ad generationem conubii carnalis non nascuntur nisi in carne peccati et omnes pertinentes ad generationem conubii spiritalis non mundantur nisi per carnem similem carni peccati; hoc est: illi per Adam ad condemnationem, isti per Christum ad iustificationem. tamquam si dicamus uerbi gratia: \'una est obstetrix in hac ciuitate, quae omnes excipit, et unus est hic litterarum magister, qui omnes docet\', neque ibi possunt intellegi omnes, nisi qui nascuntur, neque hic omnes, nisi qui discunt; non tamen omnes qui nascuntur litteras discunt, sed cuiuis claret, quod et illic recte dictum est: \'omncs excipit, praeter cuius manus nemo nascitur\', et hic recte dictum est: \'omnes docet, praeter cuius magisterium nemo discit\'.

Consideratis autem omnibus diuinis testimoniis, quae commemoraui sine singillatim de unoquoque disputans siue aceruatim multa congestans, uel quaecumque similia non commemoraui, nihil inuenitur nisi, quod uniuersa ecclesia tenet, quae aduersus omnes profanas nouitates uigilare debet, omnem hominem separari a deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse, non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione per unam gratiam misericordissimi saluatoris, per unam uictimam uerissimi sacerdotis ac sic omnes filios mulieris, quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur, non liberari a corpore mortis huius nisi per filium uirginis, quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur. [*]( 16 cf. I Tim. 6, 20 17 cf. Rom. 5, 10 18 cf. Esai. 59, 2 19 cf. Tit. 2, 11 21 filios-fetaretur] cf. Contra lul. Pelag. VI 22, 68 (XLIV 864 M) Gen. 3, 1-8 22 cf. Rom. 7, 24 23 cf. LlIc. 1, 26-38 ) [*]( 1 ad s. et Gm2 conubii-generationem om. Am] 2 mundatur G renascuntur A 3 similotudinem S carnis LmlSVPGd peccati om.LmlSVG 5 est om. A obsetrix V 6 excepit M hi S quo LmlSVmlGin2 7 int. poss. bd quia LSGml quo Va.c. 9 discant V cuius LmlSVPGA cui uix T claret] add. ingenium b excepit JI 11 cuiuis Lm2 discet LmlSVmlPG 12 testimoniu Vml 13 singilatim A unaqq Gml acerbatim LmlSVG 15 in L uerba quod uniuersa-.56, 22 altero, quae tal. 119 b excidcrunl, postea in singulari tal. 120 a ml suppleta sunt 16 natiuitates Lml separaro A 17 qui om. Gml quia M 18 nec errogare conciliari T 19 conciliariC peccatore Vml 20 uerissima KCT si V 21 omnis M filio Gml filius M serpentis V 23 ut om. LmlSVPGml fateretur V )

56

Bonum ergo coniugii non est feruor concupiscentiae, sed quidam licitus et honestus illo feruore utendi modus propagandae proli, non explendae libidini accommodatus. uoluntas ista, non uoluptas illa nuptialis est. quod igitur in membris corporis mortis huius inoboedienter mouetur totumque animum in se deieetum conatur adtrahere et neque cum mens noluerit exsurgit neque cum mens uoluerit conquiescit, hoc est malum peccati, cum quo nascitur omnis homo. eunt autem ab inlicitis corruptionibus refrenatur et ad sola generis humani supplementa ordinate propaganda permittitur, hoc est bonum coniugii, per quod ordinata societate nascitur homo. sed nemo renascitur in Christi corpore, nisi prius nascatur in peccati corpore. sicut autem bono male uti malum est, sic malo bene uti bonum est. duo igitur haec, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et usus malus, sibimet adiuncta quattuor differentias faciunt. bene utitur bono continentiam dedicans deo, male utitur bono continentiam dedicans idolo; male utitur malo concupiscentiam relaxans adulterio, bene utitur malo concupiscentiam restringens conubio. sicut ergo melius est bene uti bono quam bene uti malo, cum sit utrumque bonum, ita qui dat uirginem suam bene facit et qui non dat nuptum melius facit. de qua quaestione multo uberius et multo sufficientius in duobus libris, uno De bono coniugali, altero de sancta uirginitate, quantum dominus dedit, pro mearum uirium exiguitate disserui. non itaque per nuptiarum bonum defendant concupiscentiae malum, qui carnem et sanguinem praeuaricatoris aduersus carnem et sanguinem redemptoris [*]( 19 cf. I Cor. 7; 38 ) [*]( 1 n add. m. rec. A 2 quidem P feruore* G utendis M 3 prole Sml, om. A acomodatus K uoluntas-est om. z, uncis incluserunt Benedic\'ini 4 non uoluptas, illa n. est b uohmtate A uoluntas iU quid (0 s. i) P menbris S 5 mortis om. M tantumque A G exurgit VAb 7 noluerit b adquiescit GmlK cum] in zbd 9 ad] a M supplimenta LmlG suplementa S ordinat M 10 pmittitur V dimittitur C quem M 12 si aute (in mg. m2 1 sicut)F uti male bd 13 male V bene om. Cml 14 quatuor GCd 16 malo] male VT 17 concupiscentiae SVP relaxans] uel T concupiscentia S 18 ergo om.Gml 19 sit] si LSrGml post sit eras. ut K dat Vp.c. post suam inserit nuptum d nuptui b 20 nuptum om. b 21 uberius] uerius K 22 in altero Ga.c. 24 concupiscentia Vml 25 praeuaricatores LmlSVPGM )

57
extollunt, non erigantur in superbia erroris alieni, de quorum paruuln aetate nobis dedit dominus humilitatis exemplum. solus sine peccato natus est, quem sine uirili complexu non concupiscentia carnis, sed oboedientia mentis uirgo concepit; sola nostro uulneri medicinam parere potuit, quae non ex peccati uulnere germen piae prolis emisit.

Iam nunc scrutemur diligentius, quantum adiuuat dominus, etiam ipsum euangelii capitulum ubi ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei. qua isti sententia nisi mouerentur, omnino paruulos nec baptizandos esse censerent. sed quia non ait, inquiunt: \'nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non habebit salutem uel uitam aeternam\', tantummodo autem dixit: non intrabit in regnum dei, ad hoc paruuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno dei, ubi non erunt, si baptizati non fuerint, quamuis et sine baptismo si paruuli moriantur salutem uitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati uinculo obstricti sunt. haec dicentes primo numquam explicant isti, qua iustitia nullum peccatum habens imago dei separetur a regno dei. deinde uideamus utrum dominus Iesus, unus et solus magister bonus, in hac ipsa euangelica lectione non significauerit et ostenderit non nisi per remissionem peccatorum fieri, ut ad regnum dei perueniant baptizati, quamuis recte intellegentibus; sufficere debuerit, quod dictum est: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei et: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. cur enim nascatur denuo nisi renouandus % [*](2 cf. II Cor. 5, 21 7 Ioh. 3, 5 10 Pelaginni 18 cf. Matth. 23,10 22 loh. 3, 3 23 loh. 3, 5 ) [*](1 superbiam KCbd 2 humilitate P 3 uiri M 4 medicina OJ] 5 pararc AC prolixc misit P proli semisit K 6 scrctemur Gml 7 uti Gml 9 quia SmlKml nisi om. V omnino nec T* baptizatos V 10 ee s.l.P concenserent V ccnseret M qui A U habit Kml 12 in P post fol. 24 excidit fol. uerba: non intrabit—60, 2 regeneratio continens; lacttna III. saec. XII, quam siglo tn3 notaui, exphta est folio formie mitioris dei] caelorū Kml 13 baptizadi A 15 sunt KM 16 nnllius milli LSVml 17 qui LmlSVG quia b iustitiii STOper iustitiam b imago s. exp magno Km2 doGml separareturLmlVG separaturKAb 1set]vSVG, om b 20 et] ac (c add. m2)M ut s.l.L 22debuerat3/m2 reuatus LSVPmlG 23 denuo—fuerit om. VG regnum om. P 24 spu sco AMm2 intraire A 25 reuouaudus Gllll bis )

58
unde renouandus nisi a uetustate? qua uetustate, nisi in qua uetus homo noster simul confixus est cum illo, ut euacuetur corpus peccati ? aut unde imago dei non intrat in regnum dei nisi impedimento prohibente peccati ? uerum tamen, ut proposuimus, totam ipsam circumstantiam euangelicae lectionis ad rem de qua agitur pertinentem intente, quantum possumus, diligenterque* uideamus.

Erat autem homo, inquit, ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps ludaeorum. hic uenit ad eum nocte et dixit ei: rabbi, scimus, quia a deo uenisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo. respondit Iesus et dixit ei: amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. dicit ad eum Nicodemus: quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in utero matris suae iterum introire et nasci? respondit Iesus: amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. quod natum est de carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. non mireris, quia dixi tibi: oportet uos nasci denuo. spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis; sed non scis unde ueniat et quo uadat. sic est omnis, qui natus est ex spiritu. respondit Nicodemus et dixit ei: quomodo possunt haec fieri? respondit Iesus et dixit ei: tu es magister in Israhel [*]( 2 cf. Rom. 6, 6 8 loh. 3, 1-21 ) [*]( 1 qua uetustate om. M quia V nisi om. V in qua] quia P 2 ur V crucifixus P crucifixus est cruci KAC confixus est cruci M 3 pr. di s.l.Km2 di s.l.Gm2 5 ipsam] pacis M circunstantia A substantia Kni1 rem de qua querimus in ras. G qua de Kml 8 phariseis SVGKA fariseis III nichodimus VG nichodemus P AJl 9 iudeorum GCJl eum] Iesum d 10 ei om. VP rapbi K 13 alt. amen om. M tibi] uobis Af renatus A 14 potest s.l.P uide Sml nichodimus VG nichodemus PA 15 sit senex KCbd 16 uterum VPKCTbd introire iterum KmZC renasci K 17 all. amen om. M nisi s.l.Gm2 18 spiritu sancto zb introire s.Z.Pintrare M 19 de s.exp. ex Gm2 20 de Kbd e C 22 et] aut Kbd 23 pr. est] et M ex spu õ K 24 nichodimus V nichodemus PA nicodimus G 25 in om. AntlM isrt GA )

59
et haec ignoras? amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur et quod uidemus testificamur, et testimonium nostrum non accipitis. si terrena dixi uobis et non credidistis, quomodo, si dixero uobis caelestia, credetis? nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. sic enim dilexit deus mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti filii dei. hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. omnis enim qui male agit odit lucem et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius; qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in deo sunt facta. huc usque est ad rem, de qua quaerimus, pertinens totus sermo ille contextus; deinceps in aliud narrator abscedit.

Cum ergo Nicodemus quae dicebantur non intellegeret, quaesiuit a domino, quomodo possent ista fieri. uideamus quid dominus ad hoc respondeat. profecto enim si ad interrogata [*]( 1 alt. amen om. M 2 uidimus PGKm2A31b testamur Pbd 3 accipistis V accipietis JI crediditis P creditis KAC 5 et nemo Cd ascendit bis ml P 6 fi*liii$G qui-hominis s.l.Km2 in caelo est bd et om. A exaltauit moyses G 7 desertum LmlSG deserto (v s. o)V 8 crediderit JI sed habeat om. P habea Gml 9 deus dilexit P 10 unigenitum s.l.S oms K 14 iam-credit om. LmlSVG 15 credidit KCM 16 autem s. ras. Gm2 17 tenebras magis KAC 18 oms Kml mala Gml ait P 19 ut non) ne [Wb 20 manifestetur M 21 opera eius M dm M hoc Lml SVGKmlC 22 est om. SmlA pertinentes Kml totos M sermones LmlM sermonis KA nisi ille C 23 narratur JI 24 nichodimus V IlichodeinusrnicodimusG ca quae d 25 quae s dicta ex quaes Km2 possint K 26 si om. Z )

60
respondere dignabitur: \'quomodo possunt ista fieri?\', hoc dicturus est, quomodo possint fieri regeneratio spiritalis uenientes homines ex generatione carnali. notata itaque paululum eius inperitia, qui se ceteris de magisterio praeferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, quod testimonium non acciperent ueritatis, addidit etiam se illis terrena dixisse nec eos credidisse, quaerens uel ammirans, quomodo essent caelestia credituri. sequitur tamen et respondet, quod alii credant, si illi non credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint ista fieri: nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. \'sic\',inquit, \'fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit\'. nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est ecclesiam suam, quam se ipsum — quia de Christo et ecclesia uerius intellegitur: erunt duo in carne una, de qua re ipse dixit: igitur iam non duo, sed una caro—, ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. quamuis enim in terra factus sit filius hominis, diuinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii dei, ne quasi duo Christi [*]( 1 loh. 3,9 9 loh. 3,13. cf. Eugippii Exc. cd. Knoell (CSEL VIIII 1010-1012) 16 cf. Eph. 5, 23 18 Gen. 2, 24. Matth. 19, 5. Marc. 10, 8 20 Ioh. 3, 13 ) [*]( lista]h(jcP 2 possit codd. praeter L generatione Lm2 generatio LmlSVPG spiritales Lm2 uenientis SmlKACTbd hominis SKACTbd 3 et lÚnl natataGml paulolum SGK inpertia KmlA 4 proferebat V 5 testimon*um F 6 terrena illis P et ncc M nee-quaerens om. KC admirans ACJlbd 7 ante essent exp. possint G sequitur om. A et tamen A 8 respondit z credant] credunt Sml credent Amlbd ad illud] et aliud r ad aliud Gml 9 quomo r possunt KAC 10 ascendct úm2 12 caelestis S potuerunt T\' 13 mea membra AJ1 ut om. A ascend*t V ascendit A quia-descendit om. Sml 14 unitate A 15 mutandi] add. omnes M lauandique (in mg. al. leuandi)6 lGipse e qui ascendat K ascendit Sml 17 et s.l.Kin2 eccliam SVml 1sipsa Eugippii cod. V igitxir] ergo A itaque bd 20 ascendet Lm2 22 sit] est Eug. PmZV quam sr 23 indigne* V fili LS; sic etiam l. 24 24 Christi] add. iitazd )
61
accipiantur, unus deus et alter homo, sed unus atque idem deus et homo: deus, quia in principio erat uerbum et deus erat uerbum, homo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diucrsitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carni diuinitatem, quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit ! sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. non dixit: \'ita et Christi\', id est corpus Christi uel membra Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus.