De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Magna haec et mira dignatio! quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur. tunc populus peccata sua confitens per Moysen deprecatus est dominum, ut hoc [*]( 2 Ioh. 1,1.14 17 I Cor. 12,12 24 Ioli. 3,14.15 27 cf. Xum. 21, 6-9 ) [*]( 1 accipi dicatur A et om. A 2 deus homo et homo deus A post uerbum add. d et uerbum erat apud deum 3 habitabit C JI 5 ambulabat] manebat A G quia Ktn\'2 est xps LS 8 crcdibilior fides b ex s. ras. Gm2 12 est A participata (a in ras.yi 13 camis Eug. 16 ascendit PKml in caelo z 18 est ovi. Ewjippii r 20 et om. z 21 appellat A 22 et s. exp. Iiqc Lm2, om. SVG miraque Pd 24 moses Eugippii r 25 ita] sic A 26 credit SJI creudidl\'rit A uitiu G 27 scrpentisGlIIlJlml 29 mosen Eugippii V dm Kb )
Deinde si-quod consequenter dicit-deus sic dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. periturus erat paruulus nec habiturus uitam aeternam, si per sacramentum baptismi non crederet in unigenitum dei filium, dum interim sic uenit, ut non iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum, praesertim quia sequitur et dicit: qui credit in [*]( 9cf. Rom. 8,3 14 Ioh. 3,15 18 loh. 3 16 23 cf. Ioh. 3,17 24Ioh. 3, 18 ) [*](1 uiros LmlSVmlPGml si Kml moses Eug. cepto Sml 2 eneu PG ammouitque (d s. m et s. uit m21 nuit)K 4 sanabantur continuo KCb serpens bis Sm1 5 ego Pml eo* C id] et M significatur s.l.m2G 6 quippe] quidem Eugippii V quo ex co Gm2 mori mereretur] mori moreretur r moreretur Eug. 7 carne sua A 8 tantu s.exp. tamen Lm2 9 esset s. expo et naeGm2 similitudine il sine] sic A lOpeccati—poena om. Sml sicur S 11 conspiciebant LSVmlGml sanabantur Lm2Gml 12 liberatur Iiml similitudine LmlSVmlPGml 13 per iustitiam K 14 liberantur Lm2 15 in s.l.m2V 16 morte GmlK 17 paruulis Lml uenatus S 18 si quod consequenter] si quod sequenter LSVG sic cons. d sic deus A 19 dilexit deus S 21 periturus-aeternam om. r erat om. LSPG erat] add. ergo z 22 non exp. V creditur Vm2 in om. Gmlb filium dei b 24 sequatur (i s. a)F )
Quid de ipsa forma sacramenti loquar? uellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum paruulum afferret. quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non [*]( 9 Ioh. 3, 19 15 cf. Ioh. 3, 21 17 Phil. 2, 13 ) [*]( 1 iudica*turG credidit LmlVml 4 eos] oms V 5 offercntium in ras. m2<J 6 eos om. V eos s.l.m2V 9 autem om. z 10 magis tenebras JI 11 dicit in mg. m2A aduentu et sacramento A 13 delictione (i pro m2 in ras.) A 14 si nec LmlSVmlPml 15 dicit facta bd 17 gratia S 18 enim om. KC uobis ACMTd et om. V uellet (om. et)al et om. LmlSVmlPGml 20 generatione Lac. 22 possint Kml opus s A ism s. haecG humanaS 23utnon6 a s.l.m2L 25 dum A peruenire JI liisi om, KAM 26 quid (d s.l.)V de** G 28 exorchismus VG nisi r, om. M )
Quamobrem uides quantum iam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu iam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutaui. inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino paruulos ab omni peccato, et originali et proprio, puros et liberos esse defendunt, et istos, qui eos iam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per baptismum oportere purgari, quantum intersit uides. proinde [*]( 19 Pelagiani ) [*]( 1 mihi certe A edem Vrnl 2 ille pro se KAMb possit Kml 3 renuntiasse M 4 conuertit a LnilSCml dum A 5 in ras. L, exp. G, om. SP remissione S ulla LmlSVmlG 6 exastimarem L exestimarem S 8 ferre A 9 paruulis tradi KCb tradit M 10 quo 8111 sonaret quod utique agi uid. b sonare] add. utique z atque om. z 11 exsecrabilius PCMd 12 dici posse zbd 13 baptismom Sa.c. redemptione Lp.c.J/M 14 ipsis etiam zd 15 peccati. G 1G nolunt LmlSVPGb uoluit T ipse mihi A 19 possit K posse A 20 habe A 21 distat KA 22 diserui Vml desserui M 23 librum legi P refugitaui V istos in ras. Gml 21 ut dicere ex uidere S dicere om. K 26\' notos Va. c. 27 per baptismum om. A )
An uero et hoc quaesituri de hoc disputaturi et tempus ad hoc inpensuri sumus, ut probemus atque doceamus, quomodo per propriam uoluntatem, sine qua nullum uitae propriae potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc uocantur ab omnibus innocentes? nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus uel naturalis uel conscriptae legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus hoc multo tes tatore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? ualeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa euidentia; nam nusquam sic non inucnio quod dicam, quam ubi res, de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur. [*]( 3 post sed exp. ut L, add. SVPGb esset b quidquid SHmlKCMbd 4 esse V ali. uel om. LmlSVG uidere om. zd 5 promtu LSVnilG 8 peccatum ira tng. m2 A 9 singuli Lm2A ipsi] ipse ipsi LSVmlG 10 consequentur V 11 in paruulis Lni2Vm2 cOllcedunt Lm2 12 isti L autem om. z 13 proprium z proprie -1, c/. lin. 7.18 contraxisse (ira mg. al liabuisse) b 14 concedent Vm2KACbd eoucedentur M 16 quacritur zd de om. z disputari LmlSVmlGml 18 uoluptatem A si Kml 19 male A 20 uocatur l\'ml 22 aut] ac A 23 nullus om. V orationis A testatiori M 24 ueleat V 26 quid dicam b manifestatior z 27 ome (e in ras. m2)L omne (e in ras.)V oms SP ) [*]( LX. August. VIII pars I, Vrba et Zycha. ) [*]( 5 )
Vellem tamen quisquis hoc sapit diceret, quod peccatum uiderit uel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur iam baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua uita per animum proprium corpusue commiserit. si forte quod plorat taedioque est maioribus, mirum si hoc iniquitati, non infelicitati potius deputandum est. an quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cuiusquam prohibitione conpcscitur? at hoc ignorantiae est, in qua profundissima iacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus ualuerit, percutiet iratus et saepe ipsas eius mammas, quas, dum esurit, exigit. haec non modo feruntur, uerum etiam diliguntur in paruulis, et hoc quo affectu nisi carnali, quo etiam risus iocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus? qui si co modo sentiretur, ut dicitur, non iam illi tamquam faceti, sed tamquam fatui riderentur. ipsos quoque fatuos uidemus, quos uulgo moriones uocant, ad cordatorum delicias adhiberi et in mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis: tantum ualet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. nam cum homini iucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse noluisset; et si suum paruulum filium, a quo garriente talia pater laetus expectat et prouocat, talem praesciret futurum esse cum creuerit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. sed dum spes subest incrementorum et ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu, fit ut conuicia paruulorum etiam in parentes non solum iniuriosa non sint, uerum etiam grata atque iucunda sint. quod quidem prudentium nemo probauerit, ut a dictis uelfactis huiusmodi non tantum nou prohibeantur, cum prohiberi [*](2 putaret Vmlinfantes recentes M cui] sui M 3 uitam Lml 5iniquitate (i s. e m2) K 6 deputantum Vml 7 proibitione K compescitur Vm2 conpescitis P cpescitis (en s. j m2)G at om. A adhoc Lm1Vm1GCm1M adhuc SP 8 quae 31 9 pcrcutiet] pcrcutienti et LmlSVml PG pcrcutit Lm2Cbd ipsas eius] ipse (om. V) eius z ipsas etiam b mannas V quas om. A 10 exegit M exsugit d exugit b 12 absorditate A 13 se Lm1 14 tamquara] tam M redirentur Gml fatnos (in mg. al cirratos)b 1G prętiosior Lml tantiu K 17 malo Gml 18 iocunda Ltn2Vm2PGKA 19 uolutse (t in ras.)L e talia (e m2 ins.)L et alia SPG 20 prouocare (t s. re tn2)K si talem P 21 creberit SGml cre*uerit r 23 conuitiata S conuitia cet. 25 iocunda Liti2PGKAM sintF ut] et Pml addictis LmlSVmlGmlPmlM 26 non tantum om. z prohibere V )
Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et deum prorsus ignorant, cuius sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt; in has quaero unde et quando sumnicrsi sint. itane uero eas hic contraxerunt et in hac uita sua iam propria per nimiam neglegentiam obliti sunt deum, prudentes uero et religiosi uixerunt uel in uteris matrum? dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui uoluerint, credant qui potuerint; ego autem puto, quod omnes, quorum mentem non obnubilat defendendae suae sententiae peruicacia, haec sentire non possunt. an nullum est ignorantiae malum et ideo nec purgandum? et quid agit illauox: delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris? etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur, tamen, si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoraui: delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. in illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima. rationalis, non solum indocta, uerum [*]( 20. 23 Ps. 24, 7 ) [*]( 1 concitantur YGm2 2 uanitate] uarietate M matrem Sml 4 aut om. A ue permissa A 5 motos LtnlSYPmlGml 6 lingua Gm2 signis om. zd indiciis b in mg. promtare SG promitare V promere A promptitare b 11 rationabilis M et add. vi2C 13 sumersi P sumisi Kml submersi CJlbd sunt C ea sic M contraxerunt hie K 15 et] uel P 16 fueruntSml 17 mentes zbd 18 prouicacia A liaec in ras. V non in ras. r 19 nec oppugnandum C ait Lm2\'P 21 peccata (ta s.l.m2)Y 22 comniittantur (u s. a m2)YG 123mea SYml, om. KCMbd 24 agitur Yml ignorantia A 25 recentes Kml I 26 hominis utique anima om. A ) [*]( I. -ã* , )
Dicet aliquis: \'si haec naturae purae non sunt, sed uitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam, cur Christus longe excellentior et certe sine ullo peccato natus ex uirgine in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit?\' huic propositioni respondemus Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato non est creatus in carne peccati, nos ideo tales, quia illius praecedente peccato nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia, ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati. non enim hoc agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non paruulus factus est, sed perfecta mole membrorum — potest enim dici etiam [*]( 4 Gen. 2, 23. 19 25 cf. Rom. 8, 3 ) [*](1 iacet et LSVPA pr. aut om.LSVmlPG naturazd 2 quur LntlSG; sic saepius, sed cf. Praej. 6 uocabit AM 7 ex] a zM Tbd necdum Kb 8 tam om. A 9 saltim PKM 10 quod V quod LSPG 12 aliquod LmlSGml aliquos V paruulatim T 15 ut si (ut exp. m2)KC iamj non P 16 alia qua(quas.Z.m2)X pietate A 18 naturasM pura zKCJI Pbd 19 uitiose A uitiosa eCMTb uiciosa IC longQ PGm2 20 excellentiae LmlSPG cxcellentius (us s. ,!ę)V 21 apparuit in ras. m. rec. L 22 respondeamusL nullus VmlGml 24 natus est Vm2 25 xpi ideo in ras. G 26 hic bd 28 more Vml )
Sed, ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli. quamuis sint paruuli neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt et matres agnoscunt nec sugendis uberibus cura et ope admouentur aliena, sed ea ipsi in materni corporis loco abdito posita mirabili facilitate nouerunt. contra homini nato nec ad incessum pedes idonei nec manus saltem ad scalpendum habiles et, nisi opere nutrientis inmotis labris papilla uberis ingeratur, nec ubi sint sentiunt et iuxta se iaccntibus mammis [*]( 15 cf. Gen. 2, 22 ) [*]( 1 peccatum A 3 ualenti ausuque LSG ualentia ausuque F 4 possit Kml 5 custodiret Kml si s.l.m2A hoc om.zbd 6 posset M cami LmlG 9 degeret TjSVml 10 quid om. A demonstraut (e s. an mZ)L demonstrant SVtnl mobet VmlGml 11 primi illi zbd illius LmlVPml G, om. S homines illius S 14 cum] enim ACm2, om. K 15 uero M 16 omnino potentia V onmipotenti Cml 18 obmittam L mittam Cml 22 matris S sugendi LSVmlPG operibus LSVmlG 23 ammouentur Kml maternis corporibus zAbd 24 possit amirabili S possita mir. VG 25 nec-idonei om. M saltim Kml AM 26 habilis Vml ope CT immotis rb admotis d papillae Cd 27 ingerantur LmlSPGC ingenerantur V )
In paruulis certe gratia dei per baptismum eius, qui ucnit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut euacuetur caro peccati. euacuatur autem, non ut in ipsa uiuente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. nam si post baptismum uixerit atque ad aetatem capacem praecepti peruenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet eamque adiuuante deo superet, si non in uacuum gratiam eius suscepit, si reprobus esse noluerit. nam nec grandibus hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi creatoris, ut lex peccati, quae inest in membris repugnans legi mentis, penitus extinguatur et non sit, sed ut quicquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente seruiret, totum aboleatur ac uelut factum non fuerit habeatur, ipsa uero soluto reatus uinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et interclusione destructa, qua hominem a suo creatore separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum castigamus et seruituti subicimus, uelad usus licitos et necessarios relaxanda uel continentia cohibenda. sed quoniam diuino spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani nouit, uel praeterita uel praesentia uel futura, talis uita humana praecognita atque praedicta est, ut [*]( 4 cf. Sap. 9, 15 8 cf. Rom. 8, 3. 6, 6 16 cf. Rom. 7,23 22 cf. I Cor. 9,27 ) [*]( 1 possunt KAM suggere LAml infirmis nutrimentis M 2 fuisse M 3 similitudinem LSVmlPO nisi-peccati in mg. P 4 pondera A et om. M 8 similitudine M agitur] igitur M ct Vml 9 euacuctur A 10 recente M\' assumatur A oberat M 11 inerant M 12 percepti P 13 dno Aml gratia M 14 eius om. A suscipit KC susceperit Tbd reprobatus zbd 15 omnipotentis simili P 16 ut lex] uel ex M 17 ante pen. add. prorsus zd penitis P exstinguatur K estinguatur Cml quidquid VmlKMTbd 18 idem z 19 obolcatur Vml aboletur K ableatur M 20 ipso P is A solute Vml soluta C per quod illam A per om. b 21 et om. M distructa LmlSVmlQ quam LmlSP 22 seperabat K quo om. A 26 praedicata T )