De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

An forte illud iam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animae prius in caelesti habitatione peccantes gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora ueniant ac pro ante gesta uita magis minusue corporeis pestibus adfligantur? cui opinioni quamuis sancta scriptura apertissime contradicat. quae cum gratiam commendaret, nondum natis, inquit, nec qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneretnon ex operibus, sed ex uocante dictum est, quod maior seruiet minori, nec ipsi tamen qui hoc sentiunt euadunt huius quaestionis angustias, sed in eis [*]( GRom. 11,33 7 Sap. 4,11 lOcf. IIPar. 19,7. Rom.9,14 12 cf. Luc. G, 18 13 cf. Hier. 1, 5 15 Rom. 11, 33 17 cf. Retract. 11 22 Rom. 9, 11. 12 ) [*]( 1 conceditur(ces.nw.m2)Cr 2 baptismus-csncediturom. V 3taliter]pariter ACMbd **nocentibus A 4 accipit utroque loco Lm2ACbd 5 posset M in utramquc causam P G rcdditur JI 7 deiiule inde Ii 9 rapirentnr A grederentur LmlS graderentur V ingredi mererentur KC 10 Quid illud? b illud ex aliud Gml moucat? b 12 uexentur LSVmlPG etiam s.l.naG 13 hcremias P ieremias K gercmias G hyeremias JI 14 sunt IM.c.Ka.c. 20 gesta uita] gestauit a JMISVG gesta uita (alt. ta s.l.m. rec.)P minusde M 21 apertissime sca scriptura KC 22 gratiam om. A de nondum (de s.l.m2)L non dapnatis A inquit natis bd neque qui (qui s.l.m2)V neque LSPGA 23 egerant d )

30
coartati ct haerentos similiter \'o altitudo!4 exclamare coguntur. unde enim fit, ut homo ab ineunte pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum uictor, qui oderit auaritiam, luxuriam detestetur atque ad uirtutes ceteras proucctior aptiorque consurgat, [et] tamen eo loco sit, ubi ei praedicari gratia christiana nonpossit-quomodo enim inuocabunt, in quem non crediderunt? ant quomodo credent, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? — alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus ita gubernetur, ut audiat, credat, baptizetur, rapiatur aut, si detentus hic fuerit, laudabiliter uiuat? ubi duo isti tam diucrsa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriae uoluntatis, sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat — hoc enim non est in hominis\' potestate — ubi, inquam, haec tam diuersa merita contraxerunt? si in caelo egerunt aliquam uitam, ut pro suis actibus propellerentur uel laberentur in terras congruisque suae ante actae uitae corporeis receptaculis tenerentur, ille utique melius ante hoc mortale corpus uixisse credendus est, qui eo non multum meruit praegrauari, ut et bonum haberet ingenium et concupiscentiis eius mitioribus urgeretur, quas posset facile superare, et tamen eam sibi gratiam praedicari non meruit, qua sola posset a secundae mortis pernicie liberari; ille autem pro mentis deterioribus, sicut putant, grauiori corpori inplicitus et ob hoc cordis obtunsi, cum carnis inlecebris ardentissima cupidine uincerctur et per nequissimam uitam peccatis pristinis, quibus ad hoc uenire [*]( G Rom. 10, 14 22 cf. Apoc. 20, 6 sqq. ) [*](1 coartiti A coarctati d 2 ineunti zbd ingeniosi Kml 3qui in mg. m2L 4 luxoriam Sml detestatur (e s. ą)LVP m. rec. detestatur GA de*testatur S abtiorque Kml raptiorque A 5 et inclusimus sint A gratiam P 6 eni s. eras. ergo G 7 credent ei quem.l/d 9 libidinosus LVPGAT libidinosis S 10 gubernatur K 11 hic ante uiuat add. zd iste Lml ista (i s. a)0 14 posl cnim eras. e L potestatemLSJ/ 15 merita] materia P 16 propellentur V propelleretur M uel laberentur om. V laberetur M 17 actae om. K 18 credendu P qui eo] quae C 19 multo M 20 concupiscentibus JI urgueretur PGKAM surgeretur C 22 a om. Kml 23 putant s.l.KmS corpore Lm? 24 obtonsi L obtusi PKCbd uinciretur rp.e. uincerentur M 25 per ex pro P quibus bis a.c.V )
31
meruerat, adderet peiora terrena, aut in cruce tamen audiuit: hodie mecum eris in paradiso, aut alicui cohaesit apostolo, cuius praedicatione mutatus et per lauacrum regenerationis saluus effectus est, ut ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia. quid hinc respondeant omnino non uideo, qui nolentes humanis coniecturis iustitiam dei defendere et ignorantes altitudinem gratiae fabulas inprobabiles texuerunt.

Multa enim dici possunt de miris uocationibus hominum, siue quas legimus siue quas experti sumus, quibus eorum opinio subuertatur, qui credunt ante ista corpora sua quasdam proprias uitas gessisse animas, hominum. quibus ad haec uenirent pro diuersitate meritorum diuersa hic experturae uel bona uel mala. sed terminandi huius operis cura non sinit in his diutius inmorari. unum tamen, quod inter multa mirabile comperi. non tacebo. quis non secundum istos, qui ex meritis prioris uitae ante hoc corpus in caelestibus gestae animas terrenis corporibus magis minusue grauari opinantur, adfirmet eos ante istam uitam sceleratius inmaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerunt, ut sensu uicino pecoribus nascerentur, non dico tardissimi ingenio -nam hoc de aliis dici soletsed ita excordes, ut etiam cirrati ad mouendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex graeco deriuatum moriones uulgus appellat? talium tamen quidam fuit ita christianus, ut, cum esset omnium iniuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, iniuriam tamen nominis Christi uel in se ipso religionis. [*]( lLuc. 23,43 3cf. Tit. 3,5. IPetr.3,21 4 d. Hom. 5, 20 16 cf. Sap. 9,15 ) [*](1 addere SVGP a.c.rec.m. adhaeret M in s.l.Gm2 odie V Smiitatur (ss. r m. rec.)P et] aut /\'estestct .1/ salnns est A effectus est om. Aml 4 ablmda Gml et gratia b hie V huic b 5 humanis coniccturis uolentes KC uolentis Lml 8 inulte A de miris] demissis M 10 sua∗ L suas KCM proprias uitns (utrunuJue s s.l.)Lml propria sua uitas S propria suauitas G propria suauitate (te s.Z.m2)F 12 merito**rum G diuersę (ae)PG 13 operos (i s. 9)0 cura (irt wj. al causa) b hiis ,1 15 iustos A ex] ob KC merita KmZ 16 magnis K grauiori M affirme*t K 18 uicini A 20 excordes sunt JI ut om. M cirriti Vm2 curati b et cod. ratit. 445 iimouemliim (om. ad)/{ risu C 21 cordates Vjnl et nomen M greco z deribatum SVml diribatum GllIl 22 moriones (e s. pr. oW uulcis appellant C ita om. zb 24 xpi nominis zJITbd uel religionis A post religionis add. reuerentia b )

32
qua inbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes uidelicet cordatos, a quibus haec ut prouocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret nec in ea causa uel dominis parceret. tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt intellegant dei gratiam et spiritum, qui ubi unit spirat, ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterire itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire, ut qui gloriatur in domino glorietur. illi autem qui pro meritis uitae superioris accipere quasque animas diuersa terrena corpora adfirmant, quibus aliae magis, aliae minus grauentur, et pro eisdem meritis humana ingenia uariari, ut acutiora sint quaedam et alia obtunsiora, proque ipsius uitae superioris meritis diuinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari, quid de isto poterunt respondere? quomodo ei tribuent et teterrimam uitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur, et tam bene meritam, ut ex hoc in Christi gratia multis acutissimis praeferretur ?

Cedamus igitur et consentiamus auctoritati sanctae scripturae, qu ae nescit falli nec fallere, et, sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid: boni uel mali egisse non credimus, ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intrauit in mundum et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, minime dubitemus.

Cuius medicinalis aduentus non est opus sanis, sed aegrotantibus, quia non uenit uocare iustos, sed peccatores, in cuius regnum non intrabit nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu [*]( 5 cf. Ioh. 3,8 71 Cor. 1.31. II Cor. 10,17 18 cf. Rom. 9,11 20 cf. Rom. 5,12 21 Rom. 7, 25 23 cf. Luc. 5, 31. 32 25 cf. Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 posse S 3 dominus Kml ego JI 4 praetistinari Kml praedistinari Gml 6 praeterisse zAT ingenii (in s. I. m2) K 7 gloriantur M glorientur M 8 uitae meritis b quas Lml quasquas Lm2SV PGAb 9 terrena] in terra (in add. m2)Lterra,SP 10 ingenua Kml uariant LSPG ueniant V 11 cautiora z alii M obtonsiora Lml obtusiora Pbd 12 superioribus PGm2 liberantis Kml 13 tribuant (e s. ą)G 14 et] ex zA, QIII. b teterrima uita Vm2 superiorem uitam KAM 15 ex hoc pon. ante tam KC meritum P in om. V gratiam M a*cutissimis K 16 pferetur KlIIlG 17 igitur ex ergo Gm2 auetoritati* VM 18 nec] uel M nccdum P necdum KC 22 nostrum om. LSG Christum om. C post Christum add. nasci b 23 sanis medicus M 24 non conuenit K 25 intrauit Lm1SVm1Gm1AM quis Sp. c.GM quis GK )

33
nec praeter regnum eius salutem ac uitam possidebit aeternam, quoniam qui non manducauerit carnem eius et qui incredulus est filio, non habebit uitam, sed ira dei manet super eum. ab hoc peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira dei, cuius naturaliter filii sunt, qui etiam si per aetatem non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi agnus dei qui tollit peccata mundi, non nisi medicus qui non uenit propter sanos, sed propter aegrotos, non nisi saluator, de quo dictum est generi humano: natus est uobis hodie saluator, non nisi redemptor, cuius sanguine deletur debitum nostrum. nam quis audeat dicere non esse Christum infantium saluatorem nec redemptorem? unde autem saluos facit, si nulla in eis est originalis aegritudo peccati? unde redimit, si non sunt per originem primi hominis uenundati sub peccato? nulla igitur ex nostro arbitrio praeter baptismum Christi salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit scriptura diuina humanis omnibus ingeniis praeferenda.

Optime punici Christiani baptismum ipsum nihil aliud quam salutem et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam uitam uocant. unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua ecclesiae Christi insitum tenent praeter baptismum et participationem mensae dominicae non solum ad regnum dei, sed nec ad salutem et uitam aeternam posse quemquam hominum peruenire? hoc enim et scriptura testatur secundum ea quae supra diximus. nam quid aliud tenent qui baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et quod Petrus ait: sic et uos simili forma baptisma saluos facit? quid aliud etiam qui sacramentum mensae [*]( 2 cf. Ioh. 6, 54 cf. Ioh. 3, 36 4 cf. Eph. 2, 3 6 Ioh. 1, 29 8 Luc. 2,11 13 cf. Rom. 7,14 20 cf. Marc. 16,16. Ioh. 3,5.1 Cor. 10,1G 25 Tit. 3, 5 2G I Pctr. 3, 21 ) [*](1 hac L 2 est] fuerit b 3 nec (c s.l.m 2)V habet z manebit M 4 iram S fili S 5 si pcrj super V 6 dei otn. K 9 hodie uobis A redemtor V saluator KC deleretur LSPG delcretur r 11 infaiitum K facit sJ.Gm2 12 redemit LtnlSV Pml redimet Kml 13 uenmndati bd 15 promittitur infantibus LmlSP 16 proferenda V 18 saluam SV 19 extimo SV m1 estimo AM et om. A 20 quae S PG qua. r M tenet JI 21 dom. mensae b non solum non b 22 omiu A 23 et om. GmlKA ante scriptura cras. e K 26 quod] add. et A similis M baptismum M saluos facit baptisina KC 27 faecit V (|uid (d a.l.m2)L ) [*]( LX. Auguat. VIII pars I* VrbaetZyoha. ) [*]( 3 )

34
dominicae uitam uocant, nisi quod dictum est: ego sum panis uiuus, quide caelo descendiet: panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uitact: si non manducaueritis carnem filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis? si ergo, ut tot et tanta diuina testimonia concinunt, nec salus nec uita aeterna sine baptismo et corpore et sanguine domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur paruulis. porro si a salute ac uita aeterna hominem nisi peccata non separant, per haec sacramenta non nisi peccati reatus in paruulis soluitur, de quo reatu scriptum est neminem esse mundum, nec si unius diei fuerit uita eius. unde est et illud in Psalmis: ego enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit; aut enim ex persona generali ipsius hominis dicitur aut, si proprie Dauid hoc de se dicit, non utique de fornicatione, sed de legitimo conubio natus fuit. non itaque dubitemus etiam pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam funderetur, sic in sacramento datus est et commendatus, ut diceretur: hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. negant enim illos liberari, qui sub peccato esse nolunt fateri. nam unde liberantur, si nulla seruitute peccati tenentur obstricti?

Ego, inquit, lux in saeculum ueni, ut omnis, qui crediderit in me, non maneat in tenebris. hoc dicto quid ostendit nisi in tenebris esse omnem qui non credit in eum et credendo efficere, ne maneat in tenebris? has tenebras quid nisi peccata intellegimus? sed quodlibet aliud intellegantur hae tenebrae, profecto quinoncreditin Christum manebitincis, et utique poenales sunt, non quasi nocturnae ad quietem animantium necessariae. [*]( lloh.6,51 2-5 loh. 6, 52. 54 8 cf. Esai. 59, 2 10 Iob 14, 5 12 Ps. 50, 7 18 llatth\'. 26, 28 22 Ioh. 12, 46 ) [*](2 uiuuus V uitae b 4 fili LS 5 ut s.l.Gm2 6 sine om. Vml et corpore et corpore sanguine (exp. tnl)G 7 hi*s A 11 ei** K 12 pr. in om. AC 13 a*luit F aut] A G 14 propriae ST propria K de se Dauid hoc bd hoc om. A 15 conubio legitimo A 16 baptizatis (in mg. al baptizandis) b 17 fundaretur LmlSV est post commendatus KAMb comodatus P 19 remissione VKCM 20 fatari (c s. a)G 22 ego enim KC 24 credidit A 25 post has eras. eni K 26 intellegamus Km1 he∗(c eras.) L he V haec S 27 in xpo z 28 quicte l\'ml )

35

Proinde paruuli, si per sacramentum, quod ad hoc diuinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in his tenebris remanebunt.

Quamuis eos nonnulli mox natos? inluminari credant sic intellegentes quod scriptum est: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem i n hunc mundum. quod si ita est, multum mirandum est, quomodo inluminati ab unico filio, quod erat in principio uerbum deus apud deum, non ammittantur ad regnum dei nec sint heredes dei, coheredes autem Christi. hoc enim eis nisi per baptismum non praestari etiam qui hoc sentiunt confitentur. deinde iam inluminati, si ad consequendum regnum dei nondum sunt idonei, saltem ipsum baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, laeti suscipere debuerunt; cui tamen eos uidemus cum magnis fletibus reluctari eamque ignorantiam in illa aetate contemnimus, ut sacramenta, quae illis prodesse nouimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. cur enim et apostolus dicit: nolite pueri esse mentibus, si iam lumine illo uero, quod uerbum dei est, eorum mentes inluminatae sunt?

Itaque illud, quod in euangelio positum est: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hune nc m u nd u m, ideo dictum est, quia nullus hominum inluminatur nisi illo lumine ueritatis, quod deus est, ne quisquam putaret ab eo se inluminari, a quo aliquid audit ut discat, non dico, si quemquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. adhibetur enim sermo ueritatis extrinsecus uocis ministerio corporalis, uerum tamen neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. audit quippe homo dicentem uel hominem uel angelum; sed ut sentiat et cognoscat uerum esse quod dicitur, illo lumine intus mens eius aspergitur, quod aeternum [*]( 5 Ioh. 1,9 8 cf. Ioh. 1, 1 9 cf. Rom. 8, 17 16 I Cor. 14, 20 l 17 cf. Ioh. 1, 9.1 19 Ioh. 1, 9 23 cf. Ioh. 6, 45 26 I Cor. 3,7 ) [*]( 1 adhuc LmlSVPO 2 numerorum S 4 natus Lml creduut Kml 8 deus uerbum deus AM admittantur S (d s. m), VKm2AMT 10 nisi om. k. uon nisi b n eras. K, otn. b 11 iam om. C luminati ;1 inluminatis (om. si).l/ 12 saltim I\'GKmlA a quo M 13 uidimus J/ 16 nolite (te s.l.mljV 17 illo ltimine b illi (o s. all. i)l\' illuminatae sunt eorum mentes b 22 nec JI 23 aliquid om. jrf 24 scd om. z rec- torem (in mg. ml doc)/\' 25 uoci V misterio Kml 27 hominem JI ) [*]( 3* )

36
manet, quod etiam in tenebris lucet. sed sicut sol iste a caecis, quamuis eos suis radiis quodam modo uestiat, sic ab stultitiae tenebris non conprehenditur.

Cur autem, cum dixisset: quod inluminat omnem hominem, addiderit: uenientem in hunc mundum – unde haec opinio nata est, quod in exortu corporali ab utero matris recentissimo inluminet mentes nascentium paruulorum—, quamuis ingraeco ita sit positum, ut possit intellegi etiam ipsum lumen ueniens in hunc mundum, tamen, si hominem uenientem in hunc mundum necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in scripturis repperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiae minuatur, aut, si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est ad discernendam spiritalem inluminationem ab ista corporali, quae siue per caeli luminaria siue quibusque ignibus inluminat oculos carnis, ut hominem interiorem dixerit uenientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus, tamquam diceret: \'inluminat omnem hominem uenientem in corpus\' secundum illud quod scriptum est: sortitus sum animam bonam et ueni in corpus incoinquinatum. aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicuius gratia dictum est, inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, tamquam dictum esset: \'inluminat omnem interiorem hominem\', quia homo interior, cum ueraciter fit sapiens, nonnisi ab illo inluminatur, quod est lumen uerum; aut, si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc uelut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in paruulis latet, inluminationem uoluit appellare tamquam interioris oculi creationem, non resistendum est tunc eam fieri, cum anima creatur, et non absurde hoc [*]( 1 cf. loh.1, 5 4Ioh. 1,9 18 Sap. 8,19. 20 20 Ioh.1, 9 23 cf. Ioh. 1,9 ) [*]( 1 post caecis add. non uidetur b 2 quodam modo suis radiis KC ad ucstiat in mg. m2 add. non uidctur V sic (c s.l.m2)V 5 hec (e ex 0) V 7 men- tes om. A nascentiu in ras. m2G greco zK 8 etiam intelligi d lumen ipsum zbd 10 accipiant (om. aut)il/ 11 reperiuntur PGr 14 ad ista Vml quibus A 15 ut) et A 17 tamquam] atM. liic(os. im2)L 19 inquoinquinatum LmlSV 20 si-dictum est in mq. Km2 distinctiones Vml dictionis M 22 omnem s.l.Km2 hom. inter. b 23 qui d 24 qua propter (propter s.l.m2add.)L quam SG 25 apellatur saepius K uelut om. KC 26 et om. V quod amodo C quod admodo M 27 creatione C 28 de hoc b )

37
intellegi, cum homo uenit in mundum. uerum tamen etiam ipse quamuis iam creatus oculus necesse est in tenebris maneat, si non credat in eum qui dixit: ego lux in saeculum ueni, ut omnis qui credit in me non maneat in tenebris. quod per sacramentum in paruulis fieri non dubitat mater ecclesia, quae cor et os maternum eis praestat, ut sacris mysteriis inbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iustitiam nec ore proprio confiteri ad salutem. nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est, quamuis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint.

Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. unde commodius esse arbitror aceruatim multa congerere, quae occurrere potuerint uel quae sufficere uidebuntur, quibus appareat dominum Iesum Christum non aliam ob causam in carne uenisse ac forma serui accepta factum oboedientem usque ad mortem crucis, nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tamquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessendum regnum caelorum, uiuificaret, saluos faceret, liberaret, redimeret, inluminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, seruitute, captiuitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum, ac sic fieret mediator dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostrae illius gratiae pace finitas reconciliaremur deo in aeternam uitam ab aeterna morte quae talibus inpendebat erepti. hoc enim cum abundantius apparuerit, consequens erit, ut [*]( 3 Ioh. 12,4G 7 cf. Rom. 10,10 14 cf. I Ioh. 4,2. II Ioh. 7 15 cf. Phil. 2,7.8 17 cf. CoL 1,18. Epli. 5,23 21 cf. I Tim. 2,5 22 cf. Roin. 5,10 ) [*]( 1 homo] ho (in wj. m2 h!llc)V 2 neccssc est ut b e s.l.Gm2 t*enebris G 3 ego sum lux S saeculum] niundum M 4 quod pcr sacr. non ilub. in paruulis (paruulos C) fieri mater KC post sacr. add. baptismatis bd 5 dubitet M cor et os] correctos LinlSVPGM ct os om. b 8 filium Kml 9 cunctantur fi cuncta*tur K 10 ipsLs M ipsis sed aliis A ipsi sed aliis C 11 si add. mlK similiter] fideliter A 12 acerbatim LmlVGmlC acerbatum S multa congerere] cogere zbd, sed c j. p. 38,17 14 xpm ihm r in carnem M 15 ac s. expo et Gm2 16 haec V misericordissima egregk: (om. gratiae).-l quibus Olli. Gml 17 suo om. zb ad capescendum LmlSVmlPGAC 19 langoribus IXlml 20 costitutiGml principes M 21 si Kml 22gratia et pace KA gratiae et pace CM 23 aeternu Vml aeterna uita ab ineterna A impediebat (i alt. s.l.m2)V )

38
ad istam Christi dispensationem, quae per hanc eius humilitatem facta est, pertinere non possint, qui uita, salute, liberatione, redemptione, inluminatione non indigent. r et quoniam ad hanc pertinet baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra eius, hoc est fideles eius, profecto nec baptismus est necessarius eis, qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. porro quia paruulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem uniuersae ecclesiae procul dubio per dominum et apostolos traditam uenire non possunt, concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per sacramentum earitatemque fidelium ac sic incorporati Christi corpori, quod est ecclesia. reconcilientur deo, ut in illo uiui, ut salui, ut liberati, ut redempti, ut inluminati fiant. unde. nisi a morte, uitiis, reatu, subiectione, tenebris peccatorum? quae quoniam nulla in ea aetate per suam uitam propriam commiserunt, restat originale peccatum.

Haec ratiocinatio tunc erit fortior, cum ea quae promisi testimonia multa congessero. iam supra posuimus: non ueni uocare iustos, sed peccatores. item cum ad Zaccheum esset ingressus: hodie, inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae. uenit enim filius hominis quaerere et saluare quod perierat. hoc et de oue perdita et relictis nonaginta nouem quaesita et inuenta, hoc et de dragma quae perierat ex decem. unde oportebat, ut dicit, praedicari in no mine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Marcus etiam in fine euangelii sui dominum dixisse testatur: euntes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni [*]( 4 cf. Rom. 6,4. Col. 2,12 11 cf. Eph.1, 22. 23. 5, 23. 1 Cor. 12,27 17 Luc. 5,32 19 Luc 19. 9.10. Uatth. 18,11 21 cf. Luc. 15,3-10 23 Luc. 24, 46. 47 26 llarc. 16,15.16 ) [*]( 1 hanc om. zbd 2 possunt Kml possent.11 quia.11 3 baptismum z per baptismum b 6 illa M beneficia M 7 qui Km2 9 concedant** L concedantur V 10 illis (0 s. iml)L obliti LmlSVGablati Kml oblati Km2ACMb 11 incorporiti Vml 13 redemti A 14 nulla in eaJ in*illa A 15 propria V restat-peccatum otn. M peccatorum V 17 promisi* LVG promisit S • 18 zaelieum VKA zacchaeum C T 20 ∗abrahae G abrae A uenit eni (t eni s.l.m2)K 21 saluum faceie Kml IIQC A 22 derelictis O 23 drachma bd decim PG pdicare A 25 ierusalem CM ierlm A )

39
creaturae. qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit; qui uero non crediderit, condemnabitur. quis autem nesciat credere esse infantibus baptizari, non credere autem non baptizari? ex Iohannis autem euangelio quamuis iam nonnulla posuerimus adtende etiam ista. Iohannes Baptista de illo: cccc agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi; et ipse de se ipso: qui de ouibus meis sunt uocem meam audiunt, et ego noni illas et secuntur me; et ego uitam aeternam do illis et non peribunt in aeternum. quia ergo de ouibus eius non esse incipiunt paruuli nisi per baptismum, profecto, si hoc non accipiunt. peribunt; uitam enim aeternam, quam suis dabit ouibus, non habebunt. item alio loco: ego sum uia, ueritas et uita; nemo uenit ad patrem nisi per me.

Hanc doctrinam suscipientes apostoli uide quanta contestatione declarent. Petrus in prima epistola: benedictus est. inquit, deus, pater domini nostri Iesu Christi, secundum multitudinem misericordiae suae qui regenerauit nos in spem uitac aeternae per resurrectionem Iesu Christi, in hereditatem inmortalem et intaminatam, florentem, seruatam in caelis uobis, qui in ueritate dei conuersamini per fidem in salutem paratam palam fieri in tempore nouissimo. et paulo post: inueniamini, inquit, in laudem et honorem Iesu Christi, quem ignorabatis, in quem modo non uidentes creditis, quem cum uideritis exultabitis gaudio inenarrabili et honorato gaudio percipientes testamentum fidei, salutem animarum [*]( 5 Ioh. 1, 29 7 Ioh. 10, 27. 28 12 Ioh. 14, 6 15 I Petro 1, 3-5 22 I Petro 1, 7-g ) [*](1 anlequiadd. etLSPG 2 damriabitur K autem] enim KT 3 non credere-baptizari om. M 5 attendere Sml iohannis Sni2i! baptistę AJI Baptista inquit b 7 audient li 8 cognoui M sequuntur rbd et om. LVPGb 9 quoniam b esse non b lObaptismate Ii p.c. 11 enim om. KA suis] uls V 12su (ūs.l.m2)G et ueritas K uita ex uera V 13 ad (d s.l.m.2) L 15 epistula SV est om. SAbd 16 et pater GKACbd 17 qui om. M 18 in] per KC spe z 19 mortalem Vml incontaminatam Sm2Vm2ACbd 20 ueritate] uirtute d, b (ill mg. al ueritate) dei in mg. m2G conseruamini Ad, b (in mg. al conuersamini) 21 fieri item in temp. JI 23 in s.l.ttCZK 25 exultabitis] gaudebitis b gaudia fin. M )

40
uestrarum. item alio loco: uos auteminquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptione, ut uirtutes enuntietis eius qui uos de tenebris uoeauit incipiunt admirabile lumen suum.etiterum:Christusinquit, pro peccatis nostris passus est, iustus pro iniustis, ut nos adducat ad deum. item cum commemorasset in arca Noe octo homines saluos factos: sic et uos, inquit, simili forma baptisma saluos facit.fab hac ergo salute et lumine alieni sunt paruuli et in perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem populo dei fuerint sociati tenentes Christum passum iustum pro iniustis, ut eos adducat ad deum.

Ex epistola etiam Iohannis haec mihi occurrerunt, quae huic quaestioni necessaria. uisa sunt. quodsi in lumine, inquit, ambulauerimus, sicut et ipse est in lumine. societatem habemus in inuicem et sanguis Iesu filii eius purgabit nos ab omni delicto. item alio loco: si testimonium, inquit, hominum accipimus, testimonium dei maius est, quia hoc est testimonium dei. qui crediderit in filium dei, habet testimonium in semet ipso. qui non crediderit deo, mendacem facit eum, quia non credidit in testimonium, quod testificatus est de filio suo. et hoc est testimonium, quia uitam aeternam dedit nobis deus, et haec uita in filio eius est. qui habet filium, habet uitam; qui non habet filium, non uitam habet. non solum igitur regnum caelorum, sed nec uitam paruuli habebunt, si [*]( 1 I Petro 2,941 Petro 3,18 6 cf. I Petro 3,20 7 I Petro 3, 21 10 cf. I Petro 3,18 13 I Ioh. I, 7 16 I loll. 5, 9-12 ) [*]( 2 populus adquisitionis in adopt. K adoptionem M 3 uirtute Gml enuntiemus Lml PmlSVGACM adnuntiemus K nos KAJf, om. C uocabit A 4 illud mn. zbd ammirabile SVPGA inquit xps K 5 pro om. A iustus] uirtus (in mg.m2 iustus)V pro iniustus S 6 ad dum A deo M archaif 8 baptismi Km2ACT ergo in mg. P 10 post iustum eras. et L 12 epistula Vml 14 et om. GmlAC in lumine est K 15 Iesu Ohristi d fili M purgauit A purgat KC 18 post dei add.: quod maius est, quia iustificatus est de filio suo (suo om. b) bd credit S 19 testimonium dci K 20 crediderit S 22 nobis dedit KC 24 non habet uitam Cbd )

41
filium non habebunt, quem nisi per baptismum eius habere non possunt. item alio loco: in hoc, inquit, manifestatus est filius dei, ut soluat opera diaboli. non ergo pertinebunt paruuli ad gratiam manifestationis filii dei, si non in eis soluet opera diaboli.

Iam nunc adtende in hanc rem Pauli apostoli testimonia tanto utique plura, quanto plures epistolas scripsit et quanto diligentius curauit commendare gratiam dei aduersus eos, qui operibus gloriabantur atque ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non erant subditi. in epistola ad Romanos: iustitia, inquit, dei in omnes qui credunt; non enim est distinctio. omnes enim peccauerunt et egent gloriam dei, iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae eius propter propositum praecedentium peccatorum in dei patientia, ad ostendendam iustitiam ipsius in hoc tempore, ut sit iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. item alio loco: ei qui operatur, inquit, merces non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ei uero qui non operatur. credit autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides ad iustitiam. sicut et Dauid dicit beatitudinem hominis, cui deus accepto fert iustitiam sine operibus: \'beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. beatus uir, cui non inputauit dominus peccatum\'. item paulo post: non est autem scriptum, [*]( 2 I Ioh. 3,8 8 cf. Rom. 10,3 10 Rom. 3,22—26 18 Rom. 4, 4-8 24 Ps. 31, 1. 2 26 Rom. 4, 23—25 ) [*]( 1 habent A eius om. A 2 manifestus b 3 saluat Vml Pml dissoluat b di (ill mg. ml diaboJi) A 4 sohiat b 5 in] ad b hac Cml paulo apostolo Gml 6 pluras A epistolas (u s. o).ST 7 de (s.l.m2) operibus L,b 8 et om. Gml iustitiam om. d 9 iustitia LmlVml iustiam S subiecti zbd epistula Vml epvstola K 10 omues] homines (i s.i.)V 11 addistinctio V eger A 12 gloriaLm2VKm2CMd gratia b di G 13 quae] qui A 14 propitiatorem Lm2b ipsius] istius in ras. V 15 iustitiaei TT positum Vml remissionem b 16 patientiam zC 18 iustificatus A 19 putatur Kml 22 fides] add. eius Kd 24 iniquitatcs sunt K 25 inputabit KA )

42
inquit, propter illum tantum, quia deputatum est illi, sed et propter nos, quibus deputabitur credentibus in eum, qui excitauit Icsum Christum dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustifieationem nostram. et paulo post: si enim Christus, inquit, cum infirmi essemus adhuc, iuxta tempus pro impiis mortuus est. et alibi: scimus, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. quod enim operor, ignoro; non enim quod uolo, hoc ago, sed quod odi, illudfaeio. si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona. nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. si autem . quod nolo, ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. inuenio ergo legem mihi uolenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. condelector enim legidei seeundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. dicant qui possunt hominem nasci nisi in corpore mortis huius, ut possint etiam dicere non ei necessariam gratiam dei per Iesum Christum, qua liberetur de [*]( 6 Rom. 5, 6 7 Rom. 7, 14-25 ) [*](1 pro Gml illi ad iustitiam b 2 quibus] quidem 6 6 xpe A 7 mortuis b 9 uenumdatus bd 10 quod inquit uolo A »odi VK 11 bona est ACb 12 non iam d non s.l.Vm2Km2 13 quo A non om. M hoc] id bd 14 nam uelle enim A nam bonum uelle b nam uelle d 15 inuenio om. CMT non enim s.l.Km2 17 hoc om. S 18 ergo] igitur bd uolenti mihi A 22 pr. lege LmlSPG lege Vml legis C captiuante LS alt. legem LV 23 meis om. b liberauit SC 24 nisi gratia G 25 dominum nostrum om. A homines (sic)L homines V homines SPGbd 26 nisi] non nisi b non d mortis s. exp. xpi Vm2 eis bd 27 necessaria gratia A qui Ltnl quia S qu*a V liberet A liberentur bd )
43
corpore mortis huius. item paulo post: quod enim inpossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne. dicant qui audent oportuisse nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos nati essemus in carne peccati.

Item ad Corinthios: tradidi enim uobis in primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas. item ad eosdem Corinthios in secunda: caritas enim Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem et, si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. si qua igitur in Christo, noua creatura; uetera transierunt, ecce facta sunt noua. omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis. quemadmodum? quia deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. non reputans illis delicta eorum et ponens in nobis uerbum reconciliationis. pro Christo ergo legatione fungimur tamquam deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari deo. eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cooperantes autem et rogamus, ne in uacuum gratiam dei suscipiatis. dicit enim: tempore aceeptabili [*](1 Rom. 8, 3 7 1 Cor. 15, 3 10 II Cor. 5, 14-G, 2 ) [*](2 est Ginl legi Ab 3 similitudine AM 4 audipnt K audient A 5 simlitudinē A 8 inquit om. M 11 quoniam si bd 12 mortuus est xps PAd 13 ut et b 15 nouissimus Sml noumus Gml etsi b nouerimus LmlGa.c. 16 nunt Vml 17 creatur LmlS creatur. 0 lSsimt] add. omnia d 20 quemadmodum? quia] qmquidem A 21 reconcilias Ktnl 23 pro-tamquam in mg.Lm2 per Vml legatione Jf 24 exortante SV m1 PGKAM per xpo V 25 reconciliare Kml 2o ipso] illo b 27 et om. Ab 28 rescipiatis A acceptabile V accepto A )

44
exaudiui te et in die salutis adiuui te. ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. ad hanc reconciliationem et salutem si non pertinent paruuli, quis eos quaerit ad baptismum Christi ? si autem pertinent, inter homines mortuos sunt, pro quibus ille mortuus est, nec ab eo reconciliari et saluari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum.

Item ad Galatas: gratia uobis et pax a deo patre et domino Iesu Christo, qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. et alio loco: lex transgressionis gratia proposita est, donec uenirct semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris. mediator autem unius non est deus uero unus est. lex ergo aduersus promissa dei? absit! si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Ad Ephesios etiam: et uos, cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae sicut et ceteri; deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos et, cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. et paulo post: [*]( 7 Gal. 1, 3. 4 10 Gal. 3, 19—22; cf. Retract. I 23. II 50 (Knoell) 18 Eph. 2,1—5 ) [*]( 2 ecce s. exp. en Kml 3 quid (d s.l.m2)V eos s.l.Km2 queret M 4 homines (h et i ras.) L om K oms ACM mortui zb 5 demissa A remissa b 6 non om. b 7 galathas VPGb 8 dno nro M 9 eximetur Vml 10 lex s.l.m2K proposita (pro ras.) V posita b 11 disposita est A disposita b 13 unus Va.c. uero] autem KC ergo] uero LmlSVPG 15 possit KC 18 efesios K effesios A 20 hius La.c. principes Gllll 21 aeris huius A eius om. A 22 omnes et nos A omnes nos V 24 uoluntates A affectione K 25 fili Lml qui om.K diuis Lml 27 et om. A conuificauit G uiuificauit A 28 salui facti sumus b )

45
gratia, inquit, salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. et paulo post: qui eratis, inquit, illo tempore sine Christo, alienati a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes et sine deo in hoc mundo, nunc autem in Christo Iesu qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi. ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae soluens, inimicitias, in carne sua legem mandatorum decretis euacuansut duos conderet in se in unum nouum hominem faciens pacem et commutaret utrosque in uno corpore deo per crucem, interficiens inimicitias in semet ipso. et ueniens euangelizauit pacem uobis, qui eratis longe, et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu adpatrem. item alibi: sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite noum hominem, eum qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis.et alibi: nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

Ad Colosenses etiam ita loquitur: gratias agentes patri idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum [*]( 1 Eph. 2,8-10 5 Eph. 2,12-18 19 Eph. 4, 21-24 24 Epli. 4, 30 27 Col. 1, 12-14 ) [*]( 5 erat A in illo VGm2Ab illo in KCJI G isrl SG irl LP ierlm A 9 facti autem estis b 11 macheriae LVWG macheric 12 inimicitiam inmg.m2A 13 in decretis AC duo Gml alt. in om. LSfPb 14 etJ ut M commutans Vm2 cο̄mutas G commutasset LSVm1Pb 15 inimicitifi A 16 pace G 18 ambo s. I. K spiritu] xpo (o s. l.) V 19 ueritas est V (est in mg.m2),bd est om. LSPG deponite A 21 concupisccntiis (Iml 22 spiritii M 23 eum om. A 24 contristari PO 25 in diem (exp. m2)L in dic K 27 colosenses omnes codd. ita non K 28 faciens A in parem sortem b parte KAC tempore Jl )

46
in lumine, qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum. et alio loco: et estisinquitin illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in expoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et conresurrexistis per fidem operationis dei, qui suscitauit illum a mortuis, et uos, cum essetis mortui delictis et praeputio carnis uestrae, uiuificauit cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod aduersus nos erat chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio et adfigens illud cruci, exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter triumphans eos in semet ipso.

Et ad Timotheum: humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus sum ego. sed ideo miserieordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem ad informationem eorum qui credituri sunt illi in uitam aeternam. item dicit: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus. in secunda etiam ad eundem: noli ergo, inquit, erubescere testimonium domini nostri neque me uinctum eius, sed conlabora euangelio secundum uirtutem dei saluos nos facientis et uocantis [*]( 4 Col. 2, 10-15 161 Tim. 1,15.16 221 Tim. 2,5.6 25 II Tim. 1,8—10 ) [*]( 1 cripuitsM 3 in] et M remissiono Aal 4 et om. G iu om. z ille Yml 5 in quo bis pos. semel exp. Tr circuncisione A G exspoliatione CJld expoliatione Lm2 7 sed in circumcisione Ab Christi] carnis V conscpulti-dei in mg.A ei] et C baptisma M 8 consurrexistis SYPGKMbd 10 conuiuificauit bd 11 uobis YA delicto LmlSYmlPmlG 12 cyrographum LP cirografum SVC cyrografum GM cirographum A dccreti* (s eras.)L decreti Ybd in decretis r 14 exuit M carne Vp.c. 16 thimotheum V omni* V 17 inunc C huucom. zbd 18 ego sum bd 20 ostenderet primoLSVPprimuost.C.l/ ihs xps KC 22 unus est enim A 23 homo om. A 24 redeptione G 26 me s.l.Gm2 27 uocatis P )

47
uocatione sua sancta non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum domini nostri Iesu Christi, euacuantis quidem mortem, inluminantis autem uitam et incorruptionem per euangelium.

Ad Titum etiam: expectantes, inquit, illam beatam spem et manifestationem gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. et alio loco: cum autem benignitas et humanitas inluxit saluatoris dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos per lesum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae.

Ad Ilebreos quoque epistula, quamquam nonnullis incerta sit, tamen, quoniam legi quosdam huic nostrae de baptismo paruulorum sententiae contraria sentientes etiam ipsam quibusdam opinionibus suis testem adhibere uoluisse magisque me mouet auctoritas ecclesiarum orientalium, quae hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis testimonia contineat aduertendum est. in ipso eius exordio legitur: multis partibus et multis modis olim deus locutus est patribus in prophetis, postremo in his diebus locutus est nobis in filio, quem constituit [*]( 7 Tit. 2,13.14 12 Tit. 3, 4—7 21 cf. De ciuit. dci XVI22 (CSEL XXXX p. II 164). De doctr. christ. 118,13 (XXXIV 41 M) 26 Hebr.1, 1-3 ) [*]( 2 propositum suum b gratia JI 3 nobis mn. S uobis M 4 xpi ilm KC 5 inluminatis Vml 7 ad Titum] additu KmlM inquid s. erp. etia Gm2 illam om. b be**atam G 9 xpi ihu K 11 sibi nos b ∗abundantem G 15 lauachrum PG 1G cffundit IMISPG 11 nosinmg.add.Gm2 20 liebraeos VACT epistola.STmSPGATTapls A 21 huic-quibusdam om. Lm1 22etiam ipsam] ea s. exp. etia Lm2Vm2 etiam SI\'G etiam ipsa b eam d 23 noluissent Lm1Vm1SPG uoluisseinus M me s. ras. A 24 Qcclesiasticarum (exp. m2)V 26 umnltis G 27 est om. KC 28 e s. l. m2 G )

48
heredem uniuersorum, per quem fecit et saecula. qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius gerens quoque omnia uerbo uirtutis suae purgatione peccatorum a se facta sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. et post pauca: si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus et omnis praeuaricatio et inoboedientia iustam accepit mercedis retributionem, quo- . modo nos effugiemus tantam neglegentes salutem? et alio loco: propterea ergo pueri communicauerunt sanguini et carni et ipse propemodum eorum participauit, ut per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. et paulo post: unde debuit, inquit, secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret et fidelis princeps sacerdotum eorum, quae sunt ad deum propitiandum pro delictis populi. et alibi: teneamus, inquit, confessionem; non enim habemus sacerdotem, qui uon possit conpati infirmitatibus nostris; etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato. et alio loco: intransgressibile, inquit, habet sacerdotium. unde et saluos perficere potest eos qui adueniunt per ipsum ad deum, semper uiuens ad interpellandum pro ipsis. talem enim decebat habere nos principem sacerdotum, iustum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem [*]( 5 Hebr. 2, 2. 3 9 Hebr. 2, 14. 15 14 Hebr. 2, 17 17 Hebr. 4, 14. 15 21 Hebr. 7, 24-27 ) [*]( 1 et fecit KM 2 figura*(e eras.)Q 3 purgatione LmlSVPGKA 4 fac- tam LmlSVPG sedit CM ad] in JI dexteraSJI 5 post angelos add. inquit 111 dictus] add. ostzid 6 firmus om. LmlSVPG et firmus C 7 accipit G 8 si tantam neglexerimus salutem zd, b in textu 9 loco om. A post ergo add. quia d pueri om. A 10 participauit] comunicau 01111 121iabeat Vml 15 posl esse exp. perhibetur K fieret] esset KCb et princeps T 16quiA addum A 17 peccatisGmi populu V lShabemusenim J 21 intransgressibile LmlSVPG 22 potest perficere KCb 23 dum .-1 24 nos habere M 25 sine macula P 26 et altiorem M a om. lib )
49
cotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre, dehinc pro populo; hoc enim semel fecit offerens se. et alio loco: non enim in manu fabricata sancta introiit Christus, quae sunt similia uerorumsed in ipsum caelum, apparere ante faciem dei pro nobis, non ut saepius offerat semet ipsum, sicut princeps sacerdotum intrat in sancta in anno semel cum sanguine alieno. ceterum oportebat eum saepius pati a mundi constitutione, nunc autem semel in extremitate saeculorum ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus est. et sicut constitutum est hominibus semel tantum mori et post hoc iudicium, sic etChristus semel oblatus est, ut multorum peccata portaret, secundo sine peccatis apparebit eis, qui eum sustinent ad salutem.