De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Deinde quod sequitur: in quo omnes peccauerunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est! si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intrauit in mundum, in quo peccato omnes peccauerunt, certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt, aliud hoc unum, in quo omnes peccauerunt, quando omnes ille unus homo fuerunt. si autem non peccatum, sed ipse unus homo intellegitur, in quo uno homine omnes peccauerunt, quid etiam ista manifestatione manifestius? nempe legimus iustificari in Christo qui credunt in eum propter occultam communicationem et inspirationem gratiae spiritalis, qua quisquis haeret domino unus spiritus est, quamuis eum et imitentur sancti eius. legatur mihi tale aliquid de his, qui sanctos eius imitati sunt, utrum quisquam dictus sit iustificatus in Paulo aut in Petro aut in quolibet eorum, quorum in populo dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: benedicentur in te omnes gentes, propter Christum qui semen [*]( 3Rom. 5,12 11 cf. Aug. c. duascp. Pelag. lib. IV4,7 14 cf. Op. imp. c. Iul. II178. IV104 (XLV1218.1399 M) 17 cf. Rom. 4, 5. Gal. 2, 16 19 cf. I Cor. 6,17 24 Gen. 12, 3. Gal. 3, 8 25 cf. Gal. 3, 16 ) [*](1 subcumbunt LS obiiciunt intelligendi Cbd intelligendo obiciunt P 2 sunt hinc nescio Gml in s.l.m2K 3 hominem inquit A 5 post nam add. si imitationis Pd; in cod. G post nam eras. si 6 quem appellat V 7 pertransit LtnlS Vml PG 9 quid(o s. i)P 11 enim] unū M 12 peccato orn. zbd certum manifestumque b 13 liii Lm2A lill- r hinc LmMG hinc PinM 15 fuerit K 16 ipse] ille d homo unus V 17 post ista add. est d nempe legimus] intelligimus A 18 propter his leg. li 19gratia A quam qui heret A qua] quia Vqu«aC quisq; Gml 21 iis d 22 dictu M aut fin.] a Gml 23 in om. zb quodlibet Af horum zbd excellet SmlPGM 24 habraam G abraam A est s.l.Km2 )

13
cius dictus est secundum carnem. quod manifestius dicitur, cum hoc idemitadicitur: benedicentur in semine tuo omnes gentes. dictum autem quemquam diuinis eloquiis peccasse uel peccare in diabolo, cum eum iniqui et impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam repperiat. quod tamen cum apostolus de primo homine dixerit — in quo omnes peccauerunt —, adhuc de peccati propagine disceptatur et nescio qua nebula imitationis obponitur.

Adtende etiam quae secuntur. cum enim dixisset: in quo omnes peccauerunt, secutus adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quae subintrauit ut magis abundaret peccatum, siue naturalis lex, in qua quisque iam ratione utens incipit peccato originali addere et propria, siue ipsa quae scripta per Moysen populo data est. si enim data esset lex, quae posset uiuificare. omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. quid est \'non deputabatur\' nisi \'ignorabatur et peccatum esse non putabatur\'? neque enim ab ipso domino deo tamquam non esset habebatur. cum scriptum sit: quicumque sine lege peccauerunt sine lege peribunt.

Sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, id est a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae diuinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. regnum enim mortis uult intellegi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad uitam aeternam, quae uera uita est, [*]( 2 Gen. 22,18 6Rom.5,12 9 Rom. 5, 13 11 cf. Rom.5,20 13 cf. Ex. 34,28 Ioli. 7,19 14 Gal. 3, 21. 22 17 Rom. 5, 13 21 Roin. 2,12 22 Rom. 5,14 ) [*](1 Aictus om.zAMbd quod om.Lml cum KCT 2 anteidem eras. qu L 3 peccRS. Gml 4 eum (u s. n)G eo A 5 repereat Pml reperiat KACTbd 6 dix A peccauerunt in mg. add. Lm2Vm2, om. SPG 7 discepta.tllr G et om. LVPG quae Lml Pm2Km2bd 8 sequuntur Vm2CMTbd 9 adiuxit Kml ad legem enim d 10 fuit in mundo b 11 quae subintrauit om. A habundaretGKA siue nat. lex om. M 12 in quo M quisquam 6 incipit] inquit.4 13 addere] adlierere M posl populo eras. uid. di G 14 lex om. A possit PGKml A 15 cum conclusit M 18 lex non est LS Vml PG 22 ab om. Vml 24 afferre (u s. pr. f m2)L 25 intelligcre Kml in] ab V oinnibus A 23 e3t otn. K )

14
uenire non sinat, sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat. hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit saluatoris, quae operata est in antiquis sanctis, quicumque, antequam in carne Christus ueniret, ad eius tamen adiuuantem gratiam, non ad legis litteram, quae iubere tantum, non adiuuare poterat, pertinebant. hoc namque occultabatur in uetere testamento pro temporum dispensatione iustissima, quod nunc reuclatur in nouo. ergo in omnibus regnauit mors ab Adam usque ad Mo ysen, qui Christi gratia non adiuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur, ergo et in eis qui non peccauerunt in similitudine praeuarieationis Adae, id est qui nondum sua et propria uoluntate sicut ille peccauerunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt, qui est forma futuri, quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui eius propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia saluatoris. scio quidem plerosque latinos codices sic habere: regnauit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui pecc.auerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, quod etiam ipsum qui ita legunt ad eundem referunt intellectum, ut in similitudinem praeuaricationis Adae peccasse accipiant, qui in illo peccauerunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri damnatoque damnati. graeci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut paene omnes id quod a me primo positum est habent. [*]( 1 cf. Apoc. 20, 14 4 cf. I Ioh. 4, 2. II Ioh. 7 8. 10.13 Rom. 5, 14 15 cf. Rom. 5,18 16 cf. Tit. 2, 11 cf. Aug. epist.157, 19 (CSEL XLIV 468) 17 Rom. 5, 14 20 cf. Op. imp. c. Iul. IV 104 (XLV 1400 M) ) [*]( 1 sed secunda etiam M 3 etiam] iustitiam C 4 ueniret xps A 5 iuberet P iuberet S 6 ucteri Lm2Pm2Km2AM 8 regnabit Aml ab 8.l.Vtn2 9 gratiam S 10 destruetur A et om. VmlSPGA etiam s. exp. ergo Lm2,d in similitudinem Lm2 ATd; sed c/. u. 1S. 20 11 ido (s.i.mS add. saepius st)L 12 sicut illi KA 14 futurQ (q in ras.)V crearetur LmlSVmlPmlG 15 in condempnatione SGM ex quo Pm2 16 grati S 18 similitudine 111 19 quid (0 s. i)P 20 similitudine JI conspiciant T accipiunt b 21 simiKml 22 ex peccato peccatum C 23 damaoti L dampnati Vml damnandi cod. Remigianus greci LSPGKA 24 autpr.] Ut Gml quoda et primo M 25 positū (u ex a) K )
15

Sed non, inquit, sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit: non \'magis multos\', id est multo plurcs homines - neque enim plures iustificantur quam condemnantur —, sed \'multo magis abundauit\'. Adam quippe ex uno suo delicto reos genuit; Christus autem etiam quae homines delicta propriae uoluntatis ad originale, in quo nati sunt, addiderunt gratia sua soluit atque donauit, quod euidentius in consequentibus dicit.

Verum illud diligentius intuere, quod ait ob unius delictum multos mortuos. cur enim ob unius illius et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intellegenda est imitatio, non propagatio? sed adtende quod sequitur: et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. nunc dicant, ubi locum habeat in his uerbis illa imitatio. ex uno, inquit, in condemnationem: quo uno, nisi delicto? hoc enim explanat, cum adiungit: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. cur ergo iudicium ex uno delicto in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem? nonne, si nullum est originale delictum, non solum ad iustificationem gratia, sed etiam iudicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? neque enim gratia multa delicta donat et non etiam iudicium multa delicta condemnat. RUţ si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta, quae condemnantur, ex unius illius imitatione commissa sunt, eadem causa est, cur ex uno delicto etiam ad iustificationem duci [*](1 Rora. 5,15 6 multo magis abundauit] cf. Op. imp. c. Iul. II 85. 96 (XLV 1176. 1179 M) 13 Rom. 5, 16 ) [*]( 3 in gratiam LSVmlP 4 abundabit M plurimos Gm1 6 abun. dabit CM delicto suo bd 7 in homines P propriae (tatis eras.) G 8 originale A 11 quur semper fere L illius unius z unius m2 s. exp. meritum G illius om. CmlM 13 quid K sicut delictum (del. s.l.m3) per unum peccatorem V 16 dicant s. ras. Lml habea«t K habeant C 17 in quo M 18 subiungitGml adiungit (ad in ras.)S multis ex K 19 cur] quid M ego V 20 uero s. exp. aute Gm2 22 gratiam C 24 donat-delicta om. V 25 ducantur M 26 illius unius z KAJlbd 27 est s.l.m2K cur non A )

16
intellegantur, quia omnia delicta, quae iustificatis remittuntur, ex illius unius imitatione commissa sunt. sed hoc uidelicet non intellegebat apostolus cum dicebat: iudicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem ! immo uero nos intellegamus apostolum et uideamus ideo dictum iudicium ex uno delicto in condemnationem, quia sufficeret ad condemnationem, etiamsi non esset in hominibus nisi originale peccatum. quamuis enim condemnatio grauior sit eorum, qui originali delicto etiam propria coniunxerunt, et tanto singulis grauior, quanto grauius quisque peccauit, tamen etiam illud solum, quod originaliter tractum est, non tantum a regno dei separat, quo paruulos sine accepta Christi gratia defunctos intrare non posse ipsi etiam confitentur, uerum et a salute ac uita aeterna facit alienos, quae nulla esse alia potest praeter regnum dei, quo sola Christi societas introducit.

Ac per hoc ab Adam, in quo omnes peccauimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus; a Christo uero, in quo omnes iustificamur, non illius tantum originalis sed etiam ceterorum, quae ipsi addidimus, peccatorum remissionem consequimur. ideo non sicut per unum peccantem ita est et donum. nam iudicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est originali, in condemnationem iam potest ducere, gratia uero ex multis delictis remissis. hos est non solum illo originali, uerum etiam omnibus ceteris, ad iustificationem perducit.

Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt in uita regnabunt per unum Iesum [*](3 Rom. 5, 16 11 cf. Esai. 59,2 20 Rom. 5, 16 25 Rom. 5, 17 1 iustis CT 2 imitatione l/ml iustificatione M 4 gratia-colldcmnationem in mg. m2K uero s. exp. auto Gm2 iustificatione M 5 uidea Vml 9 dclicto] peccato K 10 gratioLll quisque] quis zd illum LmlS illu Vml 11 trac..tum K di separat s.l.Gm2 12 viter defunctos ei intrare add. m3 in regnu celorum V ipse Lml P illi ipsi 6 13 uerum etja Gm2 et a om. A 14 alia om. A societas xpi A 15 introduxit S 17omnia ex nomina úml peccata nostra A 18 iustificantur V 19 addimus AM 20 peccatum KCTb 22 ide* (m eras., uirg. add. m2)V dicere (u s. i)S 23 comissis (re s. coX: id (j. hoc)G illo om. zd 26 multo-unum om. M habundantiam A gratia G 27 accipiant A unum s.l.Gml )

17
Christum. cur ob unius delictum mors regnauitpcr unum, nisi quia mortis uinculo tenebantur in illo uno, in quo omnes peccauerunt, etiamsi propria peccata non adderent? alioquin non ob unius delictum mors per unum regnauit, sed ob delicta multa multorum per unumquemque peccantem. nam si propterea ceteri ob alterius hominis delictum mortui sunt, quia illum in delinquendo praecedentem subsequentes imitati sunt, ille quoque et multo magis ob alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo ita praecesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet. Adam uero nihil suasit imitatoribus suis et multi, qui eius imitatores dicuntur, cum fuisse et tale aliquid commisisse uel non audierunt uel omnino non credunt. quanto ergo rectius, sicut iam dixi, diabolum principem constituisset apostolus, a quo uno peccatum et mortem per omnes transisse diceret, si hoc loco non propagationem, sed imitationem docere uoluisset 1 multo enim rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem suasorem peccati habuit, si potest quisque imitari etiam illum, qui nihil ei tale suasit uel omnino quem nescit. quid est autem: qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato, in quo omnes peccauerunt, sed eis etiam, quae addiderunt, gratia remissionis datur eisque hominibus tanta iustitia donatur. ut, cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti ? et quid est: \'multo magis in uita regnabusnt, \'cum mortis regnum multo plures in aeternas poenas trahat, nisi intellegamuseosipsosin utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est [*](9 cf. Gen. 3, 1 13 cf. Rom. 5, 12 17. 22 Rom. 5, 17 ) [*](2 tenebatur M etiam pro peccato CT 3 adderet M non solum b per unum mors G 4 regnauit] intrauit CT GsubsequenYml 7 imitauti A 8 diabolus om. A 11 cummisisse LS cummississe Vml non s.l.m\'2V omnino om. T 12 sic etiam dixi A 13 morte A transire M transiisse Cd 14 docere] dicere LVp.c.Pbd ducere SVa.c.G 15 enim s. eras. etiã̄ Gm2 suasione M 16 habuit peccati bd peccanti habuit Cml quisquam PCd ei om. zATd 17 antēιā A qui (in mg. m2)L quod Vm2KACb abundantiaS (a fin. ira ras.),L 18 eis VmlAM et C ■ 19 peccatu LmlSPmlCm2 \'..ca.ro M in qua (a ejc o m2)M eis ow. z qui KmlCmlAM 20 repromissionis C hom.] omnibus V 21 conserit Vml concesserit Jl suadendi Pa.c. ccedant A 22 quod JI regnabunt in uita KC cum (s. exp. quo) Lm2P quo SO 23 multos M aeternam poenam zbd 24 ab ex ad Lm2 usque ad xpm K ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. )
18
a morte ad uitam, quia in uita aeterna sine fine regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine regnauit?

Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem itaet per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. hoc unius delictum, si imitationem adtendamus, non eiit nisi diaboli. sed quia manifestum est de Adam, non de diabolo dici, restat intellegenda non imitatio, sed propagatio peccati.

NamctquodaitdeCListo:per iustificationem, magis hoc expressit, quam si \'pe\' unius iustitiam\'diceret. cam quippe iustificationem dicit, qua Christus iustificat impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc potest. nam potuit apostolus recte dicere: imitatores mei estote, sicut et ego Christi, numquam autem diceret: \'iustificamini a me. sicut et ego sum iustificatus a Christo\', quoniam possunt esse et sunt et fuerunt multi iusti homines et imitandi, iustus autem et iustificans nemo nisi Christus. unde dicitur: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam. quisquis ergo ausus fuerit dicere: \'iustifico te\', consequens est, ut dicat etiam: \'crede inmc\'.quod nemo sanctorumrecte dicere potuit. credite in deum et in me credite, ut, quia ipse iustificat impium, credenti in eum qui iustificat impium deputetur fides ad iustitiam.

Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio iustos facit? sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem sic et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. proinde isti \'unus\' et \'unus\' non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt, quoniam cum multi nos in huius uitae tempore praecesserint peccatore? [*]( 3. 9 Rom. 5, 18 11 cf. Rom. 4, 5 13 I Cor. 11, 1 16 cf. Rom. 3, 26 17 Rom. 4, 5 20 cf. Dan. 9, 24 21 Ioh. 14, 1 24 Rom. 5, 18 ) [*]( 2 regnabit GmlA regnet Mm2 4 ad condemnationem-homines in tIlJ.Km2 et om. z 7 diccre ista M 8 propago M 9 iustificatione G 11 quia L non] nobis Mm2 13 mei stote S 14 ct om. 101 iustificatus sum A 17 crcdcndu (om. in cum)31 18 deputetur M eius om. rb ad iustitiam in mg. Lm2 Pm2, om. SVmlG 19 hausus La.c. 20 sanctorum] iustorum M recte] forte M posuit (t s. s)V 22 credenti-impium om. IAEP 21 enim om. A 26 et om.z 27 proinde] sed V; cj. Praet. unus et un.us L )

19
eosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccauerunt, ideo tamen uolunt isti non nisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccauerunt, quia primus hominum ipse peccauit. ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno similiter homines imitatione iustificentur, quoniam ipse primus hominum luste uixit. aut si propter quendam articulum temporis ad noui testamenti exordium pertinentem Christus est positus propter imitationem caput iustorum, ludas eius traditor caput poni debuit peccatorum. porro si propterea Christus unus est in quo omnes iustificentur, quia non sola eius imitatio iustos facit, sed per spiritum regenerans gratia, propterea et Adam unus est in quo omnes peccauerunt, quia non sola eius imitatio peccatores facit, sed per carnem generans poena. ob hoc etiam dictum est \'omnes\' et \'omnes\'. neque enim qui generantur per Adam, idem ipsi omnes per Christum regenerantur; sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi pei Adam sic spiritalis nullius nisi per Christum. nam si aliqui possent carne generari non per Adam etaliquiregenerari spiritu non per Ciu-istum, non liquide \'omnes\' siue hic siue ibi dicerentur. eosdem autem\'omnes\' postea\'multos\' dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt. sed multos habet generatio carnalis, multos et spiritalis, quamuis non tam multos haec spiritalis quam illa carnalis. uerum tamen quemadmodum illa omnes habet homines sic ista omnes iustos homines, quia sicut nemo praeter illam homo sic nemo praeter istam iustus homo et in utraque multi. sicut enim per inoboedientiam unius hominis [*]( 5 cf. Ilebr. 11, 4 24 Rom. 5, 19 ) [*]( lfueruntC posteriori G 2 nolnnt A iustiC dicatum C 3peccauerint LSm2VPGm2MTd 4 uno] add. omnes d homines] omnes b imitatioC 5 quoniam quia KCb 8 debnit poni P unus s. eras. iustus Lml 9 iustificentur (a s. e m2)r iustos-imitatio in mg.Lm2Vm3 10 spiritum] xpm 0 r regenerans gram iustilicationis impertit propterea etia adam r 11 peccauerunt] cdenantur r solum JI 12 poena La.c. poenam S poenam P poenam cdunationis infligit in mq. add. Vm3 ab (o s. a)Kni2 ab A hoc s.l.Lm\'2 est om. M 13 iidem JIbd 14 generantur Sa.c. 15 generatio nisi] generationis SVmlG 16 alt. geuerari LSVmlPGATbd 17 non liquide omnes] non oms sed aliqui de omnes V (c/. Prae/. de hac cod. parte) diceretur b 20 quamuis enim S 21 illa omnes habent CM omnes om. K 22 ista M propter Vml 23 ilIa-ista JI in om. V 24 multi (os s. i)l\'m2 ) [*]( o* )
20
peccatorcs constituti sunt multi, ita per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi.

Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum. hoc ad originale homines addiderunt iam propria uoluntate, non per Adam; sed hoc quoque soluitur sanaturque per Christum, quia ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia, ut, quemadmodum regnauit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua uoluntate addiderunt, sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam. non tamen aliqua iustitia praeter Christum, sicut aliqua peccata practer Adam. ideo cum dixisset: quemadmodum regnauit peccatum in mortem, hic non addidit: \'per unum\' aut \'per Adam,\' quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundauit, et hoc utique non est originis, sed iam propriae uoluntatis. cum autem dixisset: sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam, addidit: per Iesum Christum dominum nostrum, quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum, regenerante autem spiritu non solum originalis, sed etiam uoluntariorum fit remissio peccatorum.

Potest proinde recte dici paruulos sine baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente apostolo: iudicium ex uno delicto in condemnatione met paulo post: per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. quando ergo pcccauit Adam non [*]( 3 Rom. 5, 20 5 Rom. 5,20.21 17 cf. August. Enchiridii cap. 46 (XL 254 M): parentum quoque peccatis paruulos obligari non solum primorum hominum sed etiam suorum, de quibus ipsi nati sunt, non inprobabiliter dicitur 23 Rom. 5,16 24 Rom. 5, 18 ) [*]( 1 •• oboedientia LS jnobedientiam K 2 peccatores (iusti s.) constituti sunt multi iustj K 3 autem] cnim S 4 ad] ab A originale M homine Gml uoluntate iam propria b 5 ubi s.l.Km2 6 supcrabundabit M et gratia b ut] et A 7 rcgnabit A in morte AM 9 in s.l.m2V uita aeterna KA 12 morte r, sedcj. lin. 7 sicut per (pers s.l.m3)V aut (ut s.l.in2Y\' 13 insubtrante A 14 iam s.l.m2G 16 uita aeterna K 17 qui Vml traitur C 18 a regenerante Vm2 21 damnatione LmlSa.c.VPmlGMb mi- tissima Vb mitisma M 22 damnationem LmlSVPGb 24 delictum om. M 25 ad] jn (at s. in) Gm2 )

21
oboediens deo, tunc eius corpus, quamuis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, quaeius animae omni ex parte oboediebat; tunc ille extitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate; tunc etiam morbo quodam ex repentina et pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate aetatis amissa per mutabilita est aetatum irent in mortem. quamuis ergo annos multos postea uixerint, illo tamen dic mori coeperunt, quo mortis legem, qua in senium ueteres cerent, acceperunt. non enim stat uel temporis puncto. sed sine intermissione labitur quicquid continua mutatione sensim currit in finem non perficientem, sed consumentem. sic itaque impletum est quod dixerat deus: qua die ederitis, morte moriemini. ex hac igitur inoboedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis quisquis carnaliter generatur regenerari spiritaliter opus habet, ut non solum ad regnum dei perducatur, uerum etiam a peccati damnatione liberetur. simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne et simul iustitiae uitaeque aeternae secundi hominis sociati renascuntur in baptismo; sic et in Ecclesiastico scriptum est: a muliere initium faetum est peccati et perillamomnesmorimur.siueautem a muliere siue ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet, quoniam, sicut nouimus, mulier ex uiro est et utriusque una caro est. unde et illud quod scriptum est: et erunt duo in carne una. igitur iam non duo, inquit dominus, sed una caro.

Quapropter qui dicunt paruulos ideo baptizari, ut hoc eis remittatur quod in hac uita proprium contraxerunt, non quod ex Adam traduxerunt, non magno molimine refellendi sunt. quando enim secum ipsi paululum sine certandi studio cogitauerint. quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo [*]( 3 cf. Gen. 3, 7 11 Gen. 2, 17 18 Eecli. 25, 24 22 Matth. 19, 5. 6 1a Vml at SG atque KAMb 2anima» M •omni* A 4 niditate IM.C. tunc (t s. eras. h)1. repttina Kml 5 est in illis b 6ammissar 7 uixerit M 8 lcgem qu*a r ueterascerent Lm2 VmlMm2Abd 9 quidquid Vm2Km2SCM 10 perfacientem (i s. a)S 11 jierconsumentem S consumantem (e s. a)Fwi2 sicnt K 13 quisque A genera*tur V 14 regenerati Vml 151iberatur Kml 16 obnixi Ym] noscuntur LSVa.c. nascuntur (o s. a)G 17 iustiao S uitaque SVtnl sociari (ti s. ri)5 18 sic] sicut PmlMd in ecclesiastico libro ll (lictum (scriptu s.)C!m2 19 est] essez moriuntur Cb 22 erant z 23 igitur] itaque K 25 propria S contradixerunt rml 27 paulolum KM cogitauerunt VmlK 28 absordum A )

22
sententiam commutabunt. quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus, nc hoc cuipiam persuadeant. ipsi quippe, ut hoc dicerent, alicuius alterius sententiae suae praeiudicio, ni fallor, inpulsi sunt. ac propterea cum remitti baptizato peccata necessario faterentur nec fateri uellent ex Adam ductum esse peccatum, quod remitti fatebantur infantibus, ipsam infantiam coacti sunt accusare; quasi accusator infantiae hoc securior fieret, quo accusatus ei respondere non posset. sed istos, ut dixi, omittamus; neque enim sermone uel documentis opus est, quibus innocentia probetur infantum, quantum ad eorum pertinet uitam, quam recenti ortu in se ipsis agunt, si eam non agnoscit sensus humanus nullis amminiculis cuiusquam disputationis adiutus.

Sed illi monent et aliquid consideratione ac discussione dignum uidentur afferre, qui dicunt paruulos recenti uita editos uisceribus matrum non propter remittendum peccatum percipere baptismum, sed ut spiritalem procreationem habentes creentur in Christo et ipsius regni caelorum participes fiant eodem modo filii et heredes dei, coheredes autem Christi. a quibus tamen cum quaeritur, utrum non baptizati et non effecti coheredes Christi regnique caelorum participes habeant saltem beneficium salutis aeternae in resurrectione mortuorum, laborant uehementer nec exitum inueniunt. quis enim Christianorum ferat, cum dicitur ad aeternam salutem posse quemquam peruenire, si non renascatur in Christo, quod per baptismum fieri uoluit eo iam tempore, quo tale [*]( 18 cf. Rom. 8, 17 23 cf. Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 quod etsi M 2 disperandum Kml quipia SVml quippiii PmlGM 3 prosuadeant Pml 4 suae orn. zbd proiudicio Vml ni:i zbrl hacG cum om. C emittitM 5 fateretur.l/ ne C 6 dictum (u s. i) Vm2G fatebuntur M in infantibus (in s.l.m2)K .7 quoacti M accusator (tor m2 s.ras. 5litt.)L accusaretor S accusaretur PG accusari (ri s.l.; tor-responderc non om.)V 8 possit Vm2M 9 obmittamus LG ommittamus A uel] a (} s. a)G documento b 10 infantium b uita C 11 ipsi C eam] enim A 12 adminiculis Vm2AMbd 14 uidetur LmlSPGVml 15 editos recentiua A 16 ut (s.l.m2)VG non habentes Vm2d crehentur L creantur Kml recreantur A 17 et ipsi regi 31 regno A eo modo IlJI b 18 filiLSVa.c. quoheredes La. c. V a. c. cum s.l.L, om. SVmlPGIl dum C 19 affecti (e s. a)G\' quoheredes La.c.Va.c. 20 habeat Kml saltim K salutu ACF 23 salutem (u in ras. m2)G )

23
sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem salutis «aeternae? unde dicit apostolus: non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. quam tamen salutem in spe dicit esse, cum hic uiuimus, ubi ait: spe enim salui facti sumus.. spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. sine ista ergo regeneratione saluos in aeternum posse paruulos fieri quis audeat adfirmare, tamquam non pro eis mortuus sit Christus? etenim Christus pro impiis mortuus est. isti autem, qui, ut manifestum est, nihil in sua propria uita impie commiserunt. si nec originaliter ullo impietatis uinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est, qui pro impiis mortuus est? si nulla originalis peccati aegritudine sauciati sunt, quomodo ad medicum Christum, hoc est ad percipiendum sacramentum salutis aeternae, suorum curantium pio timore portantur et non eis in ecclesia dicitur: \'auferte hinc innocentes istos; non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non uenit Christus uocare iustos, sed peccatores\'? numquam dictum est, numquam dicitur, numquam omnino dicetur in ecclesia Christi tale commentum.

Ac ne quis existimet ideo paruulos ad baptismum adferri oportere, quia, sicut peccatores non sunt, ita nec iusti sunt. quomodo ergo quidam meritum huius aetatis a domino laudatum esse commemorant, quandoait: sinite paruulos uenire ad me; talium est enim regnum caelorum? si enim hoc non propter [*]( 2 Tit. 3, 5 5 Rom. 8, 24. 25 11 Rom. 5, G 18 cf. Luc. 5, 31. 32 25 Matth. 19, 14 etc. ) [*]( 1 rcgcncrando M 3 fccimus nos K 4 nos om. LSVml 5 in spc« LV in spem SPG G aute s. eras. enl G 7 uidit Vtnl quis, quid] quid quis LmlSP quisquis VmlGml 8 non om.G 10 audeat audeat S sit s. eras. e Lml est SVPG 13 si nec] sine A nullo Ani3 14 qui-est in mg. Km2, om. V nullo Aml originali PAml sunt ante pecc. exp. P, pon. d peccata K ml 17 curantium Enqelbrechl cnrrentium codd. 18 hinc om. Jl 20ests.l.V dicitur] dicaturz dicctur] dicitur Kml 23 offerri M oportet Kml 24 quidem LillI SPG quida (a in ras.)V 25 commemorat C commemorant r quando] ubi d paruulos] pueros zJIT, b i« mg. 26 talie (u s. eyJ )

24
humilitatis similitudinem, quod humilitas paruulos faciat, sed propter puerorum uitam laudabilem dictum est, profecto et iusti sunt. non enim recte aliter dici potuit: talium est regnum caelorum, cum esse non possit nisi iustorum. sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod paruulorum uitam laudauerit dominus dicens talium esse regnum caelorum, cum uerax ille sit intellectus, quod humilitatis similitudinem in parua aetate posuerit. uerum tamen forsitan hoc tenendum est, quod dixi, propterea paruulos baptizari debere, quia, sicut peccatores non sunt, ita nec iusti sunt. sed cum dictum esset: non ueni uocare iustos, quasi ei responderetur: \'quos ergo uocare uenisti\'? continuo subiunxit: sed peccatores in paenitentiam. ac per hoc quomodo si iusti sunt, ita\' etiam si peccatores non sunt, non eos uenit uocare qui dixit: non ueni uocare iustos, sed peccatores. et ideo baptismo eius, qui eos non uocat, non tantum frustra, uerum etiam inprobe uidentur inruere; quod absit ut sentiamus. uocat eos igitur medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, nec uenit uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. et ideo quia suae uitae propriae peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis aegritudo sanatur in eius gratia, qui saluos facit per lauacrum regenerationis.

Dicet aliquis: \'quomodo ergo et ipsi uocantur in paenitentiam? numquid tantillos potest aliquid paenitere?\' huic respondetur: \'si propterea paenitentes dicendi non sunt, quia sensum paenitendi nondum habent, nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. si autem propterea recte fideles uocantur, quoniam [*]( 3.6 Matth. 19,14 etc. 10.13 Luc. 5, 32 16 cf. Luc. 5, 31. 32 20 cf. Tit. 3,5 ) [*](2 puerum Vml 3 est enim regnum K 4 posset M quidem hoc b non om. Kml 5 dicetur M 6 regnum est V esse] est LPG d est enimS sit ille bd 7 posueri*t V 8 est om. Kml dixit C 9 baptizare A nec om. Gml 10 cum dictum esset] cu dicit cum esset L cu dicit cu esset RVmlP cum dicit Vp.c. b uocari Vmffiml 12 in s. eras. ad Gm2 ad b inpatientia (in penitcntiam s.)Km2 in paenitentia M si iusti n sunt (n s.l.m2)LK sint M ita—ueni uncare in mg. Am2 13 ut iam (s. iadd. al etiamsi)A ueni KmlM 16 qui] quia Km2 17 est s.l.Lm2, om. SVmIPG opus est rm2 18 suę ex siue S 19 nullis] multis ImlP uultis S non in ras. V nullis s. exp. nris multis G tenentibus LmlSPG tenuntur Kml 21 dicit Am2M ipse Kml poenitentiam (e pr. s.l.)G 22 tantillns zAlIfb hinc A huc M 23 si] sed AmlM 21 nondum] non zATd 25 uocantur] dicnntur KC )

25
fidem per uerba gestantium quodam modo profitentur, cur non prius etiam paenitentes habeantur, cum per eorundem uerba gestantium diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? totum hoc in spe fit ui sacramenti et diuinae gratiae. quam dominus donauit ecclesiae.\' ceterum quis ignorat quod baptizatus paruulus, si ad rationales annos ueniens non crediderit nec sc ab inlicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei prode erit quod paruus accepit? uerum tamen si percepto baptismate de hac uita emigraucrit, soluto reatu, cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine ueritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum iustificatos praesentia creatoris inluminat. peccata enim sola separant inter homines et deum, quae soluuntur eius gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum iustificat impium.

Terrentur autem isti sententia domini dicentis: nisi quis natus fuerit denuo, non uidebit regnum dei — quod cum exponeret, ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum-et propterea conantur paruulis non baptizatis innocentiae merito salutem ac uitam aeternam tribuere, sed, quia baptizati non sunt, eos a regno caelorum facere alienos noua quadam et mirabili praesumptione. quasi salus aeternae uitae aeterna possit esse praeter Christi hereditatem, praeter regnum caelorum. habent enim uidelicet quo confugiant atque ubi delitiscant, quia non ait dominus: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, \'non habebit uitam\', sed ait: non intrabit in regnum dei. nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. auferatur ergo iam dubitatio, [*]( 11 cf. Esai. 59, 2 12 cf. Rom. 5, 10. ITim. 2,5 13 cf. Rom. 4, 5 14 Ioh. 3, 3 16. 23 Ioh. 3, 5 ) [*](2 habentur LSVPbd haben∗∗utur G 3 monstratur C 4 uis 11112 uisa cremti KIIII uisacramti (ac post add.) C 5 et ceterum S ignorat ex igiturat Pml G ab] ad P 7 prod»erit L proderit cet. 8 praecepto S solito (u s. i m2)r 10 iustificatus ll 11 separantur LSVmlPml sperant Kinl 12 qui A eius] Christi zAbd 14 Terrentur — 26, 1 mortalium om. Aml 15 rcnatus A 17 spu sco GmlA trabit KIIII in om. C regna 1l 19 ac] ct A tribuerc] permittcre A 21 salutis La.c. salus ęterna ct uita Qterna p. e. A salus aeterna ot uita terrena p. e. M salus ac aeterna uita possit esse Td 22 rcgnWml 23 delitescant Vm2Km2ACbd 25 dci] caelo rum Ii 26 possit A iam post dubitatio pon. zd )

26
dominum audiamus, non suspiciones coniecturasque mortalium, dominum audiamusinquam, non quidem hoe de sacramento sancti lau acri dicentem, sed de sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi baptizatus accedit: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uo bis. quid ultra quaerimus? quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces neruos aduersus constantiam perspicuae ueritatis intendat?

An uero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad paruulos haec sententia non pertineat possintque sine participatione corporis huius et sanguinis in se habere uitam, quia non ait \'qui non manducauerit\', sicut de baptismo: qui non renatus fuerit, sed ait: si non manducaueritis, uelut eos alloquens qui audire et intellegere poterant, quod utique non ualent paruuli? sed qui hoc dicit, non adtendit, quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine filii hominis uitam habere non possint, frustra etiam aetas maior id curat. potest enim, si non uoluntatem, sed uerba loquentis adtendas, eis solis uideri dictum. quibus tunc dominus loquebatur, quia non ait \'qui non manducauerit', sed: si non manducaueritis. et ubi est quod eodem loco de hac ipsa re ait: panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uita? secundum hoc enim etiam ad nos pertinere illud sacramentum intellegimus, qui tunc nondum fuimus, quando ista dicebat, quia non possumus dicere ad saeculum nos non pertinere, pro cuius uita Christus suam carnem dedit. quis autem ambigat saeculi nomine homines significasse, qui nascendo in hoc saeculum ueniunt? na\'ll, sicut alibi ait. [*]( 4 Ioh. 6,54 10 cf. August. Ep. 186 (CSEL LVII67). 182 (CSEL XXXXIV i20). Contra duas ep. Pel. II 7. De pecc. mer. III 4, 7. Tract. in loh. 2G (XXXV 1613 M) 12 Ioh. 3, 5 13 loh. 6, 51 20 Ioh. 6, 52 ) [*]( 1 suscipiones LmlSG conicetnr absque C 2 quiriae K sancti om. zb1 3 quae Sml rite] rectae M 4 manducaberitis Gml 5 biberetis b 6 ad huc K ad hoc (in mg. at adhuc) b respondere Kmlb poterunt b 9 audeuit C 10 possitque JI 14 praenalent (exp. m2\')S 15 nisi s.l.Gm2 teneant P tenea»t A 16 fili FjSVynl 17 etiam] enim S maiori de uratC ad id Lm2 currat LSP cur*at VG 18 tunc (t in raa.)V 20 de eodem loco S ac Gml 21 saeculi] mundi b 22 ilium C 23 quia] qui z 25 homines eii (eū s. l. ml add.)L significatos esse d )

27
filii saeculi huius generant et generantur. ac per hoc etiam pro paruulorum uita caro data est, quae data est pro saeculi uita; et si non manducauerint carnem filii hominis, nec ipsi habebunt uitam.

Hinc est etiam illud: pater diligit filium et omnia dedit in manu eius. qui credit in filium, habet uitam aeternam; qui autem incredulus est filio, non habebit uitam, sed ira dei manet super eum. in quo igitur horum genere ponemus infantes? in eorum qui credunt in filium, an in eorum qui sunt ineredulifilio?\'inneutro\', ait aliquis, \'quia cum adhuc credere non possunt, nec increduli deputandi sunt\'. non hoc indicat ecclesiastica regula, quae baptizatos infantes fidelium numero adiungit. porro si isti, qui baptizantur, propter uirtutem celebrationemque tanti sacramenti, quamuis suo corde atque ore non agant quod ad credendum confitendumque pertineat, tamen in numero credentium conputantur, profecto illi, quibus sacramentum defuerit, in eis habendi sunt qui non credunt filio; atque ideo si huius inanes gratiae corpore exierint, sequetur eos quod dictum est: non uidebunt uitam, sed ira dei manet super eos.ctundehocquandoeos clarum est peccata propria non habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii?

Bene autem non ait: ira dei \'ueniet super eum\'. sed manet super eum. ab hac quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit apostolus: fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae sicut et ceteri, nulla res liberat nisi gratiadei per Icsum Christum dominum nostrum. haec gratia cur ad illum ueniat, ad illum non ueniat, occulta esse causa potest, iniusta non potest. numquid enim iniquitas apud deum? absit. sed prius sanctarum scripturarum auctoritatibus colla subdenda [*]( lLuc.20,34 5 Ioh. 3, 35. 36 14cf.Rom.l(l,10 18 loh. 3, 36 22 loh. 3, 36 24 Eph. 2, 3 2G Rom. 7, 25 28 Rom. 9, 14 ) [*]( 1 ac-habebunt uitam om. Aml 2 etiam om. P caro xpi A quia A 6 iii s.l.m2K maiifi JI manus b 9 pouiinns J/ in filium dei K 10 in filio L 11 putandi sunt VA indicat (in mjr. al dicat)6 13 porro si s. ras. m20 si s.l.m2L., om. SVPK 14 oro P 16 illa 17a.c. 18 liidebunt (habe s. uide m2)L habebunt d 19 et om. z Td inde M 20 tenentur KCb 23hoc Vml 24enim om. KCMb 25 et om. S 29 subdanda A )

28
sunt, ut ad intellectum per fidem quisque perueniat. neque enim frustra dictum est: iudicia tua sicut multa abyssus. cuius abyssi altitudinem ueluti expauescens exclamat apostolus: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! praemiserat quippe sententiam mirae profunditatis dicens: conclusit enim deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur. cuius profunditatis ueluti horrore percussus; o altitudo, inquit, diuitiarum sa pientiae et scientiae dei! quam inser utabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius illius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum amen. ualde ergo paruum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum dei, ad discutiendam gratiam gratuitam, nullis meritis praecedentibus non iniquam, quae non tam mouet, cum praestatur indignis quam cum aeque indignis aliis denegatur.

Nam et hi, quibus uidetur iniustum, ut paruuli sine gratia Christi de corpore exeuntes non solum regno dei, quo et ipsi fatentur nisi per baptismum renatos intrare non posse, uerum etiam uita aeterna et salute priuentur, quaerentes quomodo iustum sit, ut alius ab originali impietate soluatur, alius non soluatur, cum eadem sit utriusque conditio, ipsi respondeant secundum sententiam suam, quomodo identidem iustum sit, ut huic praestetur baptismus, quo intret in regnum dei, illi non praestetur, cum sit utriusque par causa. si enim mouet, cur ex his duobus, cum ex aequo ambo sint [*]( 2 Ps. 35, 7 3 Rom. 11, 33 5 Rora. 11, 32 7 Rom. 11, 33-36 ) [*](2 abyssus multa Abd 3 exclamans C 4 diuiciara s.l.mlG 5 quippe] enim b enim om. V 6 ut omnium misereatur rb 7 perculsus A 0 altitudinem 2 8 incomprehensibilia C 9 sunt om. zd, sed cf. p. 29, 15 lOillius] illi KA eius GmlCM 11 ut retribueretur LSVP ut retribuetur G qum s.l.m2G 13 et in scla V paruulum lI 14 iustitiam in mj. P 15 praecidentibus (e s. i pr.)V 18 hii VA post paruuli eras. uid. sine in y. 19regni(os. i)P 20 etiam s. eras. tam Gml 21 querentcs L 22 ab om. KCM alius non saluatur VmlA 23 secundam (u s. a)P suam sententiam bd 24 hic Vml baptismu K 25 intraret S prgstentur LSVml 26 cum -quod ex duobus om. K aequo] eo quo LmlSVmlPGA )

29
originaliter peccatores, alius ab hoc uinculo soluitur, cui conceditur baptismus, alius non soluitur, cui talis gratia non conceditur, cur non taliter mouet, quod ex duobus originaliter innocentibus alius accepit baptismum, quo in regnum dei possit intrare, alius non accepit, ne ad regnum dei possit accedere? nempe in utraque causa ad illam exclamationem reditur: o altitudo diuitiarum! ex ipsis deinde baptizatis paruulis dicatur mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum eius, et alius uiuit impius futurus? nonne, si ambo raperentur, ambo in regnum caelorum ingrederentur? et tamen non est iniquitas apud deum. quid? illud quem non moueat, quem non in tanta altitudine exclamare conpellat, quod alii paruuli spiritu inmundo uexantur, alii nihil tale patiuntur, alii etiam in uteris matrum, sicut Hieremias, sanctificantur, cum omnes, si est originale peccatum, pariter rei sint, si non est, pariter innocentes sint? unde ista tanta diuersitas, nisi quia inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius?