De Peccato Originali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Cuius carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit, Melchisedech etiam testimonium christianis fidelibus notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa [*]( 11 Ioh. 5, 26 13 Ioh. 14, 6 14 I Ioh. 5, 20 19 cf. Gen. 24, 2. 3 23 cf. Gen. 14, 18-20 ) [*]( 1 diuinitas tempus M omnem tempus Ch om6n tep\' C 2 illum b et om. V 4 puenitur (in mg. m, 1) C esterno C 5 habraham M abraam C 8 nihil aliud intelligendum V 9 sum uita C 10 quo M 11 habere uitam M 16 cupierit Tbd abraam C eius incarnatione CChP eius om. M 18 eiusj illius MC uoce Numquid incipit cap. XXVIII in b nunquid P numquit C 23 abraam C 24 etiam melchisedech M 25 tanto prius de xpo V in psalmis om. V 2G factum sit V factum est b futurum erat V )

193
et patrum quae nostra est fides una cantabat: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. in Adam quippe inuenientibus mortem per hoc prodest Christus, . quod est mediator ad uitam; non autem per hoc mediator est, quod aequalis est patri. per hoc enim quantum pater tantum et ipse distat a nobis. et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? ideo apostolus non ait: unus mediator dei et hominum Christus Iesus, sed homo Christus Iesus. per hoc ergo mediator, per quod homo; inferior patre per quod nobis propinquior, superior nobis per quod patri propinquior. quod apertius ita dicitur: inferior patre, quia in forma serui, superior nobis, quia sine labe peccati.

Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula fidei, qua christiani sumus, gratiae dei conuincitur inimicus. quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit uelut adhuc minus malis moribus uitiata hominum natura laudatur? neque respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine dei et eius coniuge . \' tribusque filiis et totidem nuribus iusto iudicio dei sicut igne postea terra exigua Sodomorum ita totus mundus diluuio deleretur. ex quo tempore igitur perunum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in [*]( 1 Ps. 109, 4 7 I Tim. 2, 5 11 cf. Phil. 2, 7 21 cf. Gen. 7, 13 et c. 19 24 tfom. 5, 12 ) [*]( 1 patrum erat V fides qua cantabant V 3 per om. V 4 qui V mediator dei et hominum et aequalis patri est per hoc sqq. V 5 est om. C 6 et pr. om. PV mediaetas C 8 Iesus onto b 9 ergo om. C alt. per om. C 10 fin. per quod per qŲQą Ch patri] deo C 11 quod (o s. ras. m. 2) C apertius (a s. ras. m. 2) C dicatur m. 1 C 15 quia (ia s. ras. m. 2) C 18 legem om. CChTPVbd 19 laudatur natura Tbd 20 tamquam] et tam C tanquam P 25 in pro om. m. 1 T ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 13 )

194
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio perditoris. nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est aut liberatur aut liberabitur nisi gratia redemptoris.

Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et uisibili sacramento iusti uel eorum paruuli signarentur, scriptura non exprimit. ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei et sic accepit, ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum octauo die natiuitatis eorum, ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum possent, tamen iustitiae fidei signaculum sumerent. quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret deus animam illam de suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio facta non fuisset. huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturae quantumlibet arguta sit argumentatio repercussa et confracta dissiliet? quid enim mali, quaeso, paruulus propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum non circumcidente ipse damnetur damnatione tam seuera, ut pereat anima illa de populo suo? neque enim temporalis mortis terror incussus est, cum de iustis, quando moriebantur, tunc. potius diceretur: et appositus est ad populum suum uel appositus est ad patres suos, quoniam deinceps homini nulla. temptatio formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus eius ipse est populus dei. [*]( 7 cf. Rom. 4, 11 13 cf. Gen. 17, 11-14 23 Gen. 25, 17 24 I Mach. 2, 69. ) [*]( 2 perditiois C perditioris (nis ?) T possesio C 3 prorsus omnino C 4 redemptoris] dei V 5 abraam (sec semper) C quod C corporali] temporali C 6 scriptura sup. exp. natura C 9 domi M circumcidi V circumdere P 10 iuberet V iuberet## Ch a uisceribus om. m. 1 C 11 illorum M hii P corde om. V 12 possunt M iustitiae tamen CChTPVbd 15 non facta P tam om. M 16 arbitrio om. C 18 dissilet M 26 est] sit C )

195

Quid sibi ergo uult pro nullo propriae uoluntatis admisso tanta damnatio? neque enim, sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscuiusque infantis animae redditur, quod ante istam uitam sua uoluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus uel bene uel male uiuendi liberum arbitrium, cum Paulus apostolus apertissime dicat nondum natos nihil egisse boni uel mali. unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis et iuste intellegitur ex Adam natus antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? quam gratiam nisi gratiam dei per Iesum Chri stum dominum nostrum, quem profecto inter cetera ueterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetauit? dies enim octauus est in hebdomadum recursibus dies dominicus, quo resurrexit dominus, et petra erat Christus. unde circumcisionis cultellus est petrinus et caro praeputii corpus peccati.

Mutatis proinde sacramentis posteaquam uenit qui eis significabatur esse uenturus, non tamen mutato mediatoris auxilio, qui etiam priusquam uenisset in carne, antiqua sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et praeputio- carnis nostrae, conuiuificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam figurabat circumcisio manu facta, ut euacuaretur corpus peccati, cum quo sumus ex Adam nati. damnatae originis propagatio nos [*]( 6 cf. Rom. 9, 11 11 Rom. 7, 25 15 I Cor. 10, 4 16 cf. Ios. 5, 3 21 cf. Col. 2, 13. 11 25 Rom. 6, 6 ) [*]( 2 ammisso M 3 hoc] habet V anima V redditur om. V 4 istam om. Y cum] quoniam CChPb habere P 5 non potest ante P liberum uiuendi TVbd uenandi M 6 apertissime om. C 7 uel boni uel mali C 8 massam perttnet; (7 9 ex om. M dapnatus C 13 ueterum] uenturum PCh m. 1 circumcisio praeputii C 14 ebdomadarum CChP hebdomadarum TVbd 16 est om. CChTPVbd 18 deinde V 19 tamen] tantum V 26 nos] ne M ) [*]( 18* )

196
damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnaret peccatum; factus est enim pro nobis peccatum. unde dicit apostolus: obsecramus pro Christo, reconciliamini deo. eum qui non nouerat peccatumpro nobis peccatum fecit, utnos simusiustitia in ipso in ipso. deus ergo, cui per eum reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata, quoniam peccata uocantur sacrificia pro peccatis. et utique ipse pro peccatis nostris est immolatus nullum habens uitium solus in hominibus, quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine uitio ad uitia sananda uenturus. quocumque igitur die suae natiuitatis infans baptizatur in Christo, tamquam octauo circumciditur die, quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octauo in hebdomadibus resurrexit die. circumciditur autem in expoliationem corporis carnis, id est ut debitum, quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritalis regenerationis absoluat; nullus enim est mundus a sorde — qua, obsecro, sorde nisi peccati? — nec infans, cuius est unius diei uita super terram.

Sic autem argumentantur dicentes: \'ergo malum sunt nuptiae et non est opus dei homo quem generant nuptiae?\' quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui ignorant deum, quod apostolus prohibet. ac non potius pudicitia coniugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis, aut uero possit esse [*]( 1 cf. Rom. 8, 3 4 II Cor. 5, 20. 21 16 cf. Col. 2, 11 19 Iob 14, 4 25 cf. I Thess. 4, 5 ) [*]( 2 damnauit Vbd, m. 2 Ch dapnaret C 3 est enim om. Vd enim om. b 4 reconciliari M 6 per eum om. CChTPVbd 7 sacrificium pr9 }}Çççjş C 8 peccata nostra C 9 immolatus est Vbd 10 qualis V 11 etiam om. b 13 infanx m. 1 Ch baptizetur CClI TPVbd baptizaretur P in octauo b 15 ebdomadibus CCltP (-bdomatibus M 16 exspoliatione M 17 quo M 19 mundus est ChPb 26 impudicitia P ordinante P 27 procreandi otn. C )

197
homo nisi opus dei non solum qui de coniugio, uerum etiam qui de fornicatione uel de adulterio procreatur. sed in hac quaestione, ubi quaeritur non cui rei creator, sed cui saluator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est uitiatam esse naturam. simul autem utrumque propagatur, et natura et naturae uitium, quorum est unum bonum, alterum malum. illud de conditoris largitate sumitur, hoc de origine damnationis attrahitur; illi est causa bona uoluntas dei summi, huic mala uoluntas hominis primi; illud indicat deum creaturae institu torem, hoc indicat deum inoboedientiae punitorem. denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo.

Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum. haec autem tria sunt: generandi ordinatio, fides pudicitiae, conubii sacramentum. propter ordinationem generandi scriptum est: uolo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse; propter fidem pudicitiae: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier; propter conubii sacramentum: quod deus coniunxit, homo non separet. de quibus in aliis opusculis nostris, quae uobis non sunt incognita, quantum domino adiuuante potuimus, satis nos disseruisse meminimus. propter haec omnia honorabiles nuptiae in omnibus et torus inmaculatus. in quantum enim nuptiae bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo, quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. libido est [*]( 17 I Tim. 5, 14 19 I Cor. 7, 4 21 Matth. 19, 6 24 cf. de bono coni. CSEL XXXXI 190 sqq. 25 Hebr. 13, 4 ) [*]( 1 quod C 2 quod C 3 quaeritur om. C 5 quo] quod M 7 unum est b unum ] alium (i supra exp. t) C et alterum b 8 originis damnatione d 10 creatore M 12 idemque C 15 sunt tria CChTPVbd 19 sui corporis TVbd 20 sui corporis ChPTVbd 28 utitur bene C est auteiu in motu illo quem uocat V )

198
autem in illa quam notat apostolus repugnante legi mentis inoboedientium lege membrorum, ratio uero bene utens libidine ipsa est in lege nuptiarum. nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec deus ex adulterino concubitu hominem conderet. sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non inputatur deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum, ita quicquid est pudendum in membrorum illa inoboedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt, non nuptiis inputatur, propter quas concubitus coniugalis non solum est licitus, uerum etiam utilis et honestus, sed inputatur peccato inoboedientiae, cuius haec poena est consecuta, ut homo inoboediens deo sua quoque sibi inoboedientia membra sentiret. de quibus erubescens, quod non ad arbitrium uoluntatis eius, sed ad libidinis incentiuum uelut arbitrio proprio mouerentur, quae pudenda iudicauit, operienda curauit. non enim confundi debuit homo de opere dei aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda uisa sunt creatori. itaque nec deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum.

Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente peccato, quia neque ob aliam causam uiro adiutorium non alius uir, sed femina facta est et illa dei uerba: crescite et multiplicamini, non est damnandorum praedictio peccatorum sed fecundatarum benedictio nuptiarum. his enim deus ineffabilibus suis uerbis, id est diuinis rationibus in suae sapientiae per quam facta sunt omnia ueritate uiuentibus uim seminis indidit primis hominibus. si autem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam [*]( 1 cf. Rom. 7, 28 8 cf. Gen. 3, 7 24 Gen. 1, 28 27 cf. I Cor.l,24;Ioh.],3 ) [*](1 uocat b repugnantem b 2 inobedienti legi V ue 0] autein C 4 ne-w. 1 Ch 6 hominum om. b 14 uolunt V 17 creata Tx 19 nichil C 25 hiis PGlt m. 1 29 esset C honestata M deonestata C prima natura C \' )

199
non nutu uoluntatis, sicut pes ad. ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum, sed aestu libidinis membra genitalia mouerentur nec, sicut nunc fit, uirginitatis integritas ad concipiendos fetus ui turbidi uitiaretur ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae caritatis et eo modo non esset dolor et cruor uirginis concumbentis, quomodo non esset etiam matris gemitus parientis. haec ideo non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. in deterius quippe uitio mutata natura non inuenit primae illius puritatis exemplum. sed fidelibus loquimur, qui nouerunt credere diuinis eloquiis etiam nullis adhibitis expertae ueritatis exemplis. quomodo enim nunc ostendam sine ullis parentibus de puluere hominem factum eique de suo latere coniugem? et tamen quod oculus iam non inuenit, fides credit.