De Peccato Originali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis passione tranquillitas et motus genitalium sicut aliorum membrorum non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad uoluntatis arbitrium — quales nuptiae perseuerassent, si peccati non interuenisset obprobrium — nunc ostendi non potest, sed ex his quae diuina auctoritate conscripta sunt non immerito credi potest. sic enim modo non inuenio sine pruriente libidine concumbentem; sicut non inuenio sine dolore et gemitu parturientem, sine futura morte nascentem, et tamen secundum scripturarum sanctarum ueritatem gemitus parturientis et mors hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset; sic nec illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt, quia et hoc in eisdem sanctis litteris praecedente peccato scriptum est consecutum. membra quippe illa nisi indecens motus oculis [*]( 12 cf. Gen. 2, 1. 22 ) [*]( * 1 natu M natura cet. et b; cf. de nuptiis et concup. 17 2 operandum] tangendum V 4 foetus 0 uiciaretur CP incitaretur V 6 quomodo] quando V 8 mortalitis C 11 ex parte b quomodo] sicut V 12 enim om. C 13 eiusque b suo om. C . 17 effrenati. C 19 ex om. P 20 hiis ChP 22 et gemitu] gementem M 25 fuisset b )

200
eorum non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est non attentis, animaduertenda nuntiasset, nihil in suo corpore, quod utique totum deus laudabile fecerat, pudendum uelandumque sensissent, quia nisi praeisset facinus, quod inoboedientia est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod uerecundia uellet abscondere.

Clarum est igitur hoc non esse nuptiis inputandum, quod etsi non esset, nuptiae tamen essent, quarum bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in usum uertitur bonum. uerum quia iam ista conditione mortalium nunc simul aguntur concubitus et libido, eo fit, ut cum libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista uel nesciunt. nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde gloriantur nuptiae, id est proles, pudicitia, sacramentum, illud autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, de quo erubescunt et nuptiae. sed quia sine illo malo fieri non potest nuptiarum bonum, hoc est propagatio filiorum, ubi ad huius modi opus uenitur, secreta quaeruntur, arbitri remouentur, filiorum quoque ipsorum, si iam inde aliqui nati sunt, cum per aetatem sentire ista iam coeperint, praesentia deuitatur, atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non neglegant occultare quod dedecet. hinc est, quod infantes etiam qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione nascuntur, non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. nam ex hoc quod licet natura nascitur, ex illo quod dedecet uitium. naturae nascentis est auctor deus, qui hominem condidit et qui uirum ac feminam nuptiali iure coniunxit, uitii uero auctor est diaboli decipientis calliditas et hominis consentientis uoluntas.

Vbi nihil deus fecit, nisi quod hominem [*](1 hec est CP 5 decus M 8 esset] eseent b 9 et om. b 10 ista iam CP 12 l\'ępQęŲQiF in textu pro reprehendi putetur C 19 arbitrii M 21 ista sentire C 23 decet M etiam ante quod in C 25 decet M 27 actor C 31 qui C. )

201
uoluntate peccantem iusto iudicio cum stirpe damnauit, et ideo ibi quicquid etiam nondum erat natum mento est in praeuaricatrice radice damnatum, in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritalis. ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseuerauerint, procul dubio libido ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur non solum in omnibus inlicitis corruptelis, uerum etiam in ipsis coniugibus, quando non propagandi uoluntate operam creandis filiis inpendunt, sed lasciuiendi uoluptate exsaturandae cupidini inseruiunt. quod propter uitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus uacent, secundum ueniam, non secundum imperium concedit apostolus. euidenter quippe dum tribuit ueniam, denotat culpam. nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis est bonus. qui tametsi propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renouatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri, tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non superatur ad malum.

Obesset ista carnis concupiscentia etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est, et nato et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. in tantum autem obest natis, ut, nisi renascantur, nihil possit prodesse, si nati sunt de renatis. manet quippe in prole, ita ut ream faciat originis uitium, etiam si in parente reatus [*]( 12 I Cor. 7, 5. 6 ) [*]( 2 quicquit C natum] natura V praeuaricatoris V 4 hominem om. V libera m. 1 C 6 libido om. CChTPVbd 8 omnibus] moribus V corruptelis om. V 10 creandae proli V 18 est] et M 23 ista] tamen V 25 nato et renato om. V renato—obesse om. M 27 autetn] enim CChTPVbd 28 si] quod V 29\'reatum b uitium om. V rCtatus M )

202
eiusdem uitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne uitium, cui consentiendo peccatur, regeneratione nouissima consumatur, id est ipsius etiam renouatione carnis, quae in eius resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria uitiosa, quibus consentiendo peccemus, ad quam beatam perfectionem huius quod nunc datur sancti lauacri gratia peruenitur. qua enim regeneratione spiritus modo fit, ut peccata omnia peccata remittantur, eius merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam uitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re neque per praesentiam possidetur, sed expectatur per patientiam.

Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis uitiosis consentitur atque peccatur, uerum etiam ipsa desideria uitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia uita nulla erunt, eodem lauacro baptismatis uniuersa purgantur.

Reatus itaque uitii eius, de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lauacro regenerationis abluatur. regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est traicit. sic igitur siue reus infidelis siue absolutus fidelis non generat absolutos uterque, sed reos, quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant,- sed oleastros. sic itaque in damnatione hominem prima natiuitas tenet, unde nisi secunda non liberat. tenet ergo diabolus, liberat Christus; tenet deceptor Euae, liberat filius Mariae; tenet qui per coniugem uenit ad uirum, liberat qui [*](\' 1 abaolutus F 7 praeuenitur V 9 dimittantur C 10 incorrubti- Biliter C 12 possidetur per praesentiam CChTPVbd 14 non solum oin.- V 15 dum] de V 16 consentientes V om. C ■ peccantes V 20 huius uitii CP eius] huius CTt - regenaeratorum Ch 21 illo P 24.trahicit MCChP ergo P 25 regenerat b -80 peruenit CTP liberat-feminae om. V )

203
de coniuge natus est, quae non pertulit uirum; tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. omnes ille prorsus per unum tenere potuit nec ab eius dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. denique ipsa ecclesiae sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamuis in paruulis existiment simulatorie potius quam ueraciter fieri. non tamen audeant aperta inprobatione respuere — ipsa, inquam, sanctae ecclesiae sacramenta satis indicant paruulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli seruitio liberari. excepto enim quod in peccatorum remissionem non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria, cui etiam uerbis eorum a quibus portantur se renuntiare respondent. quibus omnibus rerum occultarum sacratis et euidentibus signis a captiuatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur, qui pro nobis infirmitate suscepta alligauit fortem, ut uasa eius eriperet, quia infirmum dei non solum est hominibus, uerum et angelis fortius. liberans itaque deus pusillos cum magnis in utrisque ostendit quod locuta est per apostolum ueritas; non enim solos aetate maiores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum filii caritatis suae..

Nec quisquam miretur et dicat: cur ergo creat bonitas dei, quod possideat malignitas diaboli? hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super [*]( 17 cf. Matth. 12. 29; I Cor. 1, 25 21 cf. Col. 1, 13 25 Matth. 5, 45 ) [*]( 3 femina] uirgine C 6 concelebrant V 8 respuere] damhare V 10 seruitio] laqueis C seruitute V 11 remissione M 12 exhorcidiatur M exhorcidantur C exhorcizatur TP. \' exsuflatur C 14 renuntiatur C 15 et om. P obtimum C 16 transire redemptorem e 18 hominibus fortius uerum etiam angelis C 22 claritatis CChPVb \'suae] aeternae V 28 ergo] hoc CChTPVbd 24 possederat V.. )

204
iustos et iniustos. hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit uel benedicendo constituit. quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit, quae licet per dei punientis iustitiam ualuerit, ut homines cum peccati originalis uitio nascerentur, non tamen ualuit, ut homines non nascerentur, sicut in ipsis aetate maioribus quaelibet uitia peccatorum non ex homine hominem tollunt, sed permanet dei opus bonum in quantiscumque malis inpiorum operibus. nam -etsi homo in honore positus et non intellegens comparatur pecoribus eisque similis fit, non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. comparatur namque per uitium, non per naturam, non pecoris uitio, sed naturae. tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut uitium hominis natura sit pecoris, nec tamen ideo natura hominis in naturam uertitur pecoris. ac per hoc deus hominem damnat propter uitium, quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae uitio non aufertur; bestias uero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas iustum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. quid ergo mirum est uel iniquum, ut inmundo spiritui subdatur homo non propter naturam, sed propter inmunditiam suam, quam non ex opere diuino, sed ex humana uoluntate uenientem in originis labe contraxit, cum et ipse spiritus inmundus bonum sit, quod spiritus, malum, quod inmundus? illud quippe est ex dei opere, hoc ex propria uoluntate. natura itaque fortior, id est angelica inferiorem naturam, id est humanam uitii societate subditam tenet. ideo mediator angelis fortior infirmus propter homines factus est, sic superbia captiuatoris redemptoris [*](9 cf. Ps. 48, 13 ) [*]( 4 iustitiam tantum ualuerit V peccato MC 5 ualuit ut homines in ras. m. 2 M 6 cuilibet V 8 operibus inpiorum CChTPVbd 9 onore C 11 pecc\' C 14 nec] Haec C nec-pecoris om. V 18 sint om. C inexpertes V 19 quod C 20 ut] si V spuQ P 27 angelus V infirmos V )
205
humilitate destruitur, ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a filio dei suscepta humana infirmitate uincatur.

Sed iam etiam istum conclusuri librum oportere arbitramur, ut Ambrosium antistitem dei, cuius inter latinae linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam fidem praedicat, sicut de gratia fecimus ita et de peccato originali, in quo delendo ipsa gratia euidentius commendatur, calumniosae istorum loquacitati respondere faciamus. in eo opere quod scripsit de resurrectione sanctus Ambrosius \'lapsus sum\', inquit, \'in Adam, de paradiso eiectus sum in Adam, mortuus in Adam: quomodo reuocat nisi me in Adam inuenerit ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo iustificatum?1 item scribens contra Nouatianos ait: (omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes lectum dicente Dauid: ecce in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: quis me liberabit de corpore mortis huius? Christi autem caro damnauit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante conluuio per culpam\'. item idem ipse cum exponeret Esaiam prophetam, loquens de Christo \'ideo\', inquit, 'et quasi homo per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de spiritu natus abstinuit a peccato; omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus deus. seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere, [*](5 cf. de gratia Christi pag. 159, 25 sqq. 9 Ambrosii de excessu fratris Satyri II 6 (XVI 1374 M.) 13 Ambr. de paenit. I 3, 13 (XVI 490 M.) 15 Ps. 50, 7 17 Rom. 7, 24 23 cf. Hebr. 4, 15 25 Ps. 115, 2; cf. Marc. 10, 18, Luc. 18, 19 ) [*]( 1 filius M hominum V 7 ipsa om. P1 8 loquacitate m. 1 C 10 inquit] incipit V de-Adam om. V paradaso C sum om. bd mortuus sum b 11 quomodo reuocat Ambros.: quem reuocat GChTP -quem non reuocat MVd quem reuocaret b in Adam] secundus ada V 14 nascuntur Vb 21 ysaiam T isayam CCh 23 similituding C 24 spiritu pata? (in mg. m. 2 sco natus) Ch spiritu sancto b )

206
id est per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi conceptionis\'. item cum exponeret euangelium secundum Lucam, \'non enim uirilis coitus\\ inquit, \'uuluae uirginalis secreta reserauit, sed inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae inmaculati partus nouitate non senserit et caelesti maiestate depulerit.\'

His tamen uerbis hominis dei, quem tanto praeconio ipse laudauit Pelagius, contradicit et dicit <sicut sine uirtute ita nos sine uitio procreari\'. quid igitur restat, nisi <ut) aut istum Pelagius suum damnet errorem aut eum sic Ambrosium laudasse paeniteat? sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius ut episcopus catholicus est locutus, sequitur, ut ab hac uia fidei deuius merito Pelagius cum Caelestio discipulo suo catholicae ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse paeniteat. scio uos ea quae ad aedificationem uel confirmationem fidei conscribuntur insatiabiliter legere; uerumtamen hic liber, quamtumlibet sit ad hoc utilis, iam tandem aliquando finiendus est. [*]( 3 Ambr. expos. euang. sec. Luc. II 56 (XV 1654 M.) ) [*]( 1 illorum V commistionem m. 1 T 2 expers est Vbd expers est Vbd 5 immobili V scs sps M 8 et] sed V 9 hiis P . 11 ut addidi 12 dampnaret Ch, m. 1 CT 13 ista M secundum om. M 20 iam tandem claudendus est V _.21 Incipit conuersatio beatae Melaniae M Explicit liber sci Aug de gra xpi contra Pelagium et Celestium. InC retractatio sci aug I libro de gra noui testamenti C Expix liber secundus Aurelii Augustini contra Pelagium et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinam Pinianum et Melaniam Ch Expt liber secundus contra Pelagium et Celestium P ExpJ liber secundus Aurelii Augustini contra Pclagium et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinam Pinianum et Melaniam. InC liber Aurelii Augustini epi de gra noui testamenti ad Honoratum T )

207