De Peccato Originali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Frustra ista dicit, non inde se purgat. in regnum caelorum sine baptismo paruulos intrare non posse nec ipsi aliquando negauerunt. sed non inde quaestio est; de purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. inde se purget, qui non uult fateri lauacrum regenerationis in paruulis habere quod purget. et ideo cetera quae dicturus est attendamus. post interpositum enim ex euangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et spiritu regnum caelorum nullus possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio, secutus adiunxit dicens: \'quis ille tam inpius est, qui cuiuslibet aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem?\' et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum an ex bono ad melius. nam et Caelestius apud Carthaginem in libello suo redemptionem confessus est paruulorum et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum.

Sed quid deinde iste subiungat, adtendite. \'et in perpetuam\', inquit, \'certamque uitam renasci uetet eum qui natus sit ad incertam?\' id est: quis tam inpius est. ut uetet renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse [*](11 Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 exortes TP 3 uetat] putat TPCh m. 1, b 6 negauerunt] putauerunt V 11 nullus om. V 12 dixi C 13 adiuncxit T 17 coufessus est redemptionem bd 20 aduertite bd 21 perpetuam certamque uitam inquit C 22 ta pius C 24 incertam om. m. 1 M 25 in certam Ch 26 eum MCChTP 29 eum aliud C )

182
dicere incertam. ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi propter originale peccatum.

Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret: \'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio\': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat. itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in solitudine aliquis inuenitur infirmus.

Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'. non saltem dixit \'eodem sacramento\' — quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum — sed \'isdem', inquit, \'sacramenti uerbis\\ tamquam infantibus remissio peccatorum [*]( 26 cf. Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) et pag. 152, 24 ) [*]( 4 rationatio C 7 dei om. CChTPVbd 9 propter om. CChTPVbd 11 Pelagium potuisse bd 12 diceret om. m. 1 T 13 paruulis C 15 ideo om. b dicebaijt C 16 illos] eos C 25 tegendo om. V 29 hisdem Cb )

183
uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. uisus est tamen ad tempus aliquid dicere, quod fidei catholicae conueniret; sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam non tam late occupauerat alteque peruaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime uitam duxerat atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus execranda, sicut legere potestis, attexuit. ubi Pelagius epistulam Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens argumentatur et dicit: \'si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest\' et cetera huius modi, quae omnia domino adiuuante in libris, quos scripsimus de baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. et ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona est ausus obicere, sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat et quid sentiret ac diceret latere non poterat, quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui. non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi uiribus agit. ut natura humana in paruulis nullo modo ex propagine uitiata credatur, cui arrogando salutem inuidet saluatorem.

Haec cum ita sint cumque iam constet dogma extitisse pestiferum et haereticum errorem, quem domino [*]( 11 Mercat. common. de Caelest. II 9 (XLYIII 86 M.) 16 cf. de baptismo paru. III 5. 6 20 cf. p. 175, 22 ) [*]( 1 affectu C 3 sedem om. V usque (us add. m. 2) M 4 afficani C affricani P in quibus pronunciaui quid de doctrina V 5 pro- uenerat V 6 occulpauerat P peruenerat C 7 uitam duxeratj duxerat M uixerat bd 8 eis C prius] uirushis M contSp]ationibusque T conutentionibusque M contep II tionibus m. 1 Ch quura M 9 quaa/m. M 11 execrandas C Pelagius in mg. C apii pauli. epfam C 17 suis om. CChTPVbd 21 disimulanter m. 1 Ch quanti m. 1 Ch 22 ait b )

184
adiuuante apertius iam deuitat ecclesia duobus istis, Pelagio scilicet et Caelestio, aut in locum paenitentiae redactis aut, si id recusauerint, omnino damnatis, qui huius peruersitatis auctores uel perhibentur uel etiam probantur uel certe, si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et uerbis et litteris suis At competentibus indiciis et fama ex his omnibus surgente et crebrescente iactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro uiribus, quas sumit a domino, redarguat istam pestem eique uigilanter obsistat, ut, cum respondendi necessitate sine studio contentionis pro ueritate certatur, instruantur indocti atque ita in ecclesiae conuertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus iuxta illud apostoli: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos?

Quapropter post multa, quae aduersus istum errorem inimicum gratiae dei, quam per Iesum Christum dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus, nunc illud oportet excutere, quod uolentes haereseos astute inuidiam declinare asserunt <istam praeter fidei periculum esse quaestionem\': ut uidelicet. si in ea fuerint exorbitasse conuicti, non criminaliter, sed quasi ciuiliter errasse uideantur. sic enim Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus: \'iam\', inquit, \'de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid quaerit [*]( 14 I Cor. 11, 19 ) [*](4 uel certe si bis pos. P auctores bis pos. P 5 assortores C 7 iudiciis M 8 surgerent M suggerentc V crebescente C iac- tanter V 9 sumat V 10 cum om. V 11 certetur V 12 conuertaytur Ch T 13 pernicie M 14 et om. C 17 herrorem C 20 astute C institutae M 21 exorbitare MV 22 errare M 23 cartaginem T 24 radice m. 1 C 25 coustitutus MV 27 baptismQ M hac C quid fuerit aliud iter hoc dixit sqq. V )

185
aliud?> ita hoc dixit, tamquam significare uoluerit tunc fuisse haeresim iudicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc uero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam baptismatis eorum non eam dicat. quam ueritas habet, sed quae ad fidem non pertinet, non se arbitratur errare et ideo non esse haereticum iudicandum. item in libello, quem Romae dedit, cum fidem suam a trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogauerat et unde nulla illi quaestio mouebatur, quantum dicere libuit, explicasset, ubi ad id quod agebatur eius sermo peruenit, \'si quae uero\', inquit, \'praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio, non ego quasi auctor alicuius dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea, quae de prophetarum et apostolorum fonte suscepi, uestri apostolatus offerimus probanda [esse] iudicio, ut, si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur\\ nempe perspicitis id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut, si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem uideretur errasse, ubi, etsi corrigendus est error, non tamen tamquam haeresis corrigatur et qui correctus non fuerit, ita dicatur errare, ut non tamen haereticus iudicetur.

Sed multum eum ista fallit opinio. longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae, in quibus salua fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid uerum sit et sententia definitiua suspenditur aut aliter quam est humana et infirma suspicione conicitur, ueluti cum quaeritur, qualis uel ubi sit paradisus ubi [*](1 hoc significare C 2 negare M 4 habet in questione sed (d s. l.) M quia V 5 non se om. M 6 Cap. XXXIII b 8 nullus eum C 9 nulla ei ChTP illi liulla Vbd 15 eplatus (ep in ras.) T aplatus (a init. s. e) Ch esse inclusi 16 obrepserit b nostra b 17 sententia d: scientia codd. b; cf. 171, 5 prospicitis V locutione C 21 correptus b non om. bd 22 tamen non Y uideretur TV 23 fallit ista ChTP se aliter C 25 ille MP qua om. M 26 quod C 27 finna V connincitur V )

186
constituit deus hominem quem formauit ex puluere, cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet; uel cum quaeritur, utrum ibi sit nunc Helias uel Enoch an alicubi alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus uiuere; uel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium caelum sit raptus apostolus, quamquam sit ista inpudens inquisitio id scire uolentium, quod se ille cui hoc praestitum est salua utique fide nescire testatur; uel quot sint caeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat; uel utrum elementa mundi huius conspicabilis quattuor an plura sint; quid faciat solem lunamue deficere his defectibus, quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt; cur antiqui homines tam diu uixerint quam sancta scriptura testatur et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint; ubi potuerit Mathusalem uiuere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur superuixisse diluuio; uel utrum paucioribus, qui rarissimi inueniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluuium defunctus fuisse monstretur. quis enim non sentiat in his atque huius modi uariis et innumera bilibus quaestionibus siue ad obscurissima opera dei siue ad scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salua christiana fide et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine?.

Sed in causa duorum hominum, quorum per unum uenundati sumus sub peccato, per alterum redimimur a [*]( 5 cf. II Cor. 12, 2 17 cf. CSEL XXXVIII 3 pag. 4 ) [*]( 3 utrum ibi] si ibi P ubi CChTbd henoch Ch enoc C henoc T an] uel C an ibi an Vbd 9 quod M 11 lunamque TP 13 uixerunt ChT m. 1 15 matusalii. M niatussalg C matusalem ChTP 16 srcha CT qui om. M implerisque M 17 repperitur MTCh m. 1 18 rasissimi M 23 quas certo bis pos. C 25 ignorare C 28 uenumdati bd )

187
peccatis, per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad uitam, quoniam ille nos in se perdidit faciendo uoluntatem suam, non eius, a quo factus est, iste nos in se saluos fecit non faciendo uoluntatem suam, sed eius a quo missus est: in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. unus est enim deus et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. quoniam non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluos fieri nos, et in illo definiuit deus fidem omnibus suscitans illum a mortuis. itaque sine ista fide, hoc est sine fide unius mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu, sine fide, inquam, resurrectionis eius, quam deus omnibus definiuit, quae utique sine incarnatione eius ac morte non potest ueraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi nec antiquos iustos, ut iusti essent, a peccatis potuisse mundari et dei gratia iustificari ueritas christiana non dubitat, siue in eis iustis, quos sancta scriptura commemorat, siue in eis, quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt uel ante diluuium uel inde usque ad legem datam uel ipsius legis tempore non solum in filiis Israhel, sicut fuerunt prophetae, sed etiam extra eundem populum, sicut fuit Iob. et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide et diffundebatur in eis caritas per spiritum sanctum, qui ubi uult spirat non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. non enim dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo.

Quamuis ergo mors regnauerit ab Adam usque ad Moysen, quia non eam potuit uincere nec lex data per [*]( • 4 cf. Ioh. 4, 34; 5, 80 6 I Tim. 2, 5 8 Act. 4, 12 10 Act. 17, 31 24 Rom. 5, 5. Ioh. 3, 8 27 Rom. 5, 14 ) [*]( 2 quoniam] quorum d 6 est om. C 9 oporteat CChTPVbd nos saluos fieri CChTPVbd 13 hominibus b 15 resurectionis MC non C 18 eis iustis bd 20 datam legem b 21 fuerant M Htiam om. TP 22 eusdem M 26 gratia dei C gratia cilt. om. b )

188
Moysen — non enim data est quae posset uiuificare, sed quae mortuos, quibus uiuificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, uerum I etiam ipsius legis addita praeuaricatione conuictos deberet ostendere, non ut periret quisquis hoc in dei misericordia etiam tunc intellegeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus etiam sibi ipsi per praeuaricationem legis manifestatus dei quaereret adiutorium, ut ubi abundauit peccatum superabundaret gratia, quae sola liberat a corpore mortis huius —

quamuis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre, erant tamen et legis tempore homines dei non sub lege terrente, conuincente, puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante; erant qui dicerent: ego in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit, et: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. et: cormundum crea in me, deus, etspiritumrectum innoua in uisceribus meis, et: spiritu principali confirma me, et: spiritum sanctum tuum ne auferas a me; erant qui dicerent: credidi propter quod locutus sum. eadem quippe et ipsi mundabantur fide qua et nos, unde et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum fidei secundum quod scriptum est: cr edidi, propter quod et locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. ex ipsa fide dicebatur: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est in terpretatum \'nobiscum deus\': [*]( 1 cl. Ual. Z, VI 8 ct. Koni. 5, W y ct. Kom.«7, 24 14 Ts. 50, 7 15 Ps. 37, 4 17—20 Ps. 50, 7. 12. 14. 13 20 Ps. 115, 1 22 II Cor. 4, 13; Ps. 115, 1 25 Es. 7, 14; Matth. 1, 23 ) [*]( 1 uiuificare om. m. 1 ChT 3 prostratros Ch 6 ad aeternum supplicium V 7 ipse sibi V ipsi sibi ChTP per om. V praeuaricatione V 8 ut om. C habundauit M 11 quocumque V 12 et] ex C 15 peccatis concepit me C me in utero aluit om. C 16 in ossibus bd meis om. C 24 et init. om. m. 1 T, bd 26 concipiet FV uocabitur b 27 emanuhel P hemanuel C\' )

189
ex ipsa fide de ipso dicebatur : et ipse tamquam sponsus procedens e thalamo suo exulabit ut gigas ad currendam uiam; a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum caeli; et non est qui se abscondat a calore eius; ex fide ipsa ipsi dicebatur: thronus tuus, deus, in saeculum saeculi. uirga directionis uirga regni tui. dilexisti iustitiam etodistiiniquitatem;proptereaunxitte, deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. eodem spiritu fidei ab illis haec futura uidebantur, quo a nobis facta creduntur. neque enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. et unde est quod dicit apostolus Petrus: quid temptatis deum imponere iugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? sed per gratiam domini Iesu credimus salui fieri quemadmodum et illi, nisi quia et illi per gratiam domini Iesu Christi salui facti sunt, non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio est facta peccati, sicut docet apostolus dicens: perlegemenim cognitio peccati? nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testificata per legem et prophetas. si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta. cuius occultationem significabat templi uelum, quod est ad eius significandam reuelationem Christo moriente conscissum. et tunc ergo ista gratia unius mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu erat in populo dei, sed tamquam in uellere pluuia, quam non debitam, sed [*]( 1 Ps. 18, 6 6 Ps. 44, 7. 8 13 Act. 15, 10. 11 20 Rom. 3, 20 Rom. 3, 21 23 cf. Matth. 27, 51 26 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 de om. M 2 e] de CChTPVbd exulauit libri gigans M gygas P 3 uiam ŞŲŞIJl Ch caelo Pb 4 caeli] eius CP 5 ipsa fide P ipsi] ipsa m. 1 C 6 tronus P 9 lexultationis C 10 praeuidebantur V 12 et unde] quia inde V 14 sup m. 1 Ch 15 portare potuimus C 16 ihu xpi C credimus—xpi in mg. C saluos M 18 salui om. m. 1 Ch 19 sicut-peccati om. CChTPVbd 23 occultata M 25 concissum Ch concissum est C )
190
uoluntariam segregat deus hereditati suae, inerat latens; nunc autem uelut siccato illo uellere. hoc est Iudaico populo reprobato in omnibus gentibus tamquam in area cernitur patens.

Non igitur sicut Pelagius et eius discipuli tempora diuidamus dicentes \'primum uixisse iustos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia — ex natura, scilicet ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data — tunc enim', aiunt, educe ratione cognoscebatur creator et quemadmodum uiuendum esset scriptum gerebatur in cordibus, non lege litterae, sed naturae. uerum uitiatis moribus\', inquiunt. \'ubi coepit non sufficere natura iam decolor, lex ei addita est, qua uelut luna fulgori pristino detrita rubigine redderetur. sed posteaquam nimia>, sicut disputant, \'peccandi consuetudo praeualuit, cui sanandae lex parum ualeret, Christus aduenit et tamquam morbo desperatissimo non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subuenit\'.

Haec disputantes a gratia mediatoris iustos excludere conantur antiquos, tamquam dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Iesus, quia nondum ex utero uirginis carne suscepta homo nondum fuit, quando illi iusti fuerunt. quod si ita esset, nequaquam apostolus diceret: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, quandoquidem illi antiqui iusti secundum istorum uaniloquia sibi sufficiente natura nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur deo, nec in eo uiuificabuntur, ad cuius corpus et membra secundum id quod propter homines homo factus [*]( 1 cf. Ps. 67, 10 3 cf. Iud. G, 37 18 cf. I Tim. 2, 5 22 I Cor. 15, 21. 22 ) [*]( 1 segregabat V ereditati P 3 cernitur patens tamquam in area C 4 Non] nunc V 9 esset uiuendum CChTPVbd 11 natura M 12 robigine M 13 quam nimia post disputant C 14 ualet b 23 in adam enim T omnes in adam Ch 24 sic] ita C 26 meditore m. 1 C xpo om. C )

191
est non pertinere monstrantur. si autem. quemadmodum per apostolos suos ueritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic e.t in Christo omnes uiuificabuntur, qui per r illum hominem mors et per istum 11 omin em resurrectio mortuorum, quis audeat dubitare christianus etiam illos iustos, qui recentioribus generis humani temporibus deo placuerunt, ideo in resurrectionem uitae aeternae, non mortis aeternae esse uenturos, quia in Christo uiuificabuntur; ideo autem uiuificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus; ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus mediator est dei et hominum homo Christus Iesus? quod eis non fuisset, nisi in eius resurrectionem per eius gratiam credidissent. et hoc quomodo fieret, si eum in carne uenturum esse nescissent neque ex hac fide iuste pieque uixissent? nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat, nec nobis prodest iudicium Christi de uiuis et mortuis, quia nondum factum est; si autem nos per huius nondum facti, sed futuri iudicii fidem stabimus ad dexteram Christi, profecto illi per incarnationis eius tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi.

Neque enim putandum est, quod antiquis iustis sola quae semper erat diuinitas Christi, non etiam quae nondum erat eius humanitas reuelata profuerit. illud enim, quod ait dominus Iesus: Abraham concupiuit diem meum uidere et uidit et gauisus est, si diem suum uoluit suum tempus intellegi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod fide fuerit incarnationis eius inbutus. secundum hanc enim [*]( 10 cf. I Cor. 11, 8 11 I Tim. 2, 5 25 Ioh. 8, 56 ) [*]( 2 suos om. C 4 et om. MC 5 dutiubitare C 7 deo] ideo P 8 in xpo omnes P 9 ideo autem uiuificantur in xpo quoniam sqq. V 10 pertinent V 11 esse] est V 13 resurectione C 15 sancte iusteque uixissent V 23 fuit V 24 erat om. CChT reuelata om. M profuit M uoce Illud incipit cap. XXVII b 27 significari TCh (in mg. m. 2 intelligi) habuit V Abraam b 28 fuerat M enim hunc ChTPb hunc MC )

192
habet tempus; diuinitas uero eius omne tempus excedit, quia per illam uniuersa facta sunt tempora. quod etsi quisquam de die sempiterno accipiendum putauerit, qui nullo finitur crastino, nullo praeuenitur hesterno, hoc est de ipsa aeternitate, in qua coaeternus est patri, quomodo id uere concupisceret Abraham, nisi eius nosset futuram mortalitatem, cuius quaesiuit aeternitatem? aut si ad hoc aliquis horum uerborum sensum coartat, ut dicat nihil intellegendum in eo quod ait dominus \'quaesiuit diem meum\' nisi \'quaesiuit me, qui sum dies permanens, hoc est lumen indeficiens\' — uelut cum dicimus uitam filii, de qua loquitur euangelium dicens: sic dedit et filio uitam h abere in semet ipso, non aliud ipsum, aliud eius uitam, sed eundem ipsum filium intellegimus uitam, qui dixit: ego sum uia, ueritas et uita, et de quo dictum est: ipse est uerus deus et uita aeterna, ut hanc eius aequalem patri diuinitatem uidere cupiuerit Abraham nequaquam incarnatione eius praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiuerunt, qui nihil de eius carne didicerunt — numquid et illud, quod iubet Abraham ponere manum seruum suum sub femore suo et iurare per deum caeli, aliter quisquam recte intellecturus est nisi Abraham scisse in qua uenturus esset deus caeli carnem de illo femore propagari?

Cuius carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit, Melchisedech etiam testimonium christianis fidelibus notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa [*]( 11 Ioh. 5, 26 13 Ioh. 14, 6 14 I Ioh. 5, 20 19 cf. Gen. 24, 2. 3 23 cf. Gen. 14, 18-20 ) [*]( 1 diuinitas tempus M omnem tempus Ch om6n tep\' C 2 illum b et om. V 4 puenitur (in mg. m, 1) C esterno C 5 habraham M abraam C 8 nihil aliud intelligendum V 9 sum uita C 10 quo M 11 habere uitam M 16 cupierit Tbd abraam C eius incarnatione CChP eius om. M 18 eiusj illius MC uoce Numquid incipit cap. XXVIII in b nunquid P numquit C 23 abraam C 24 etiam melchisedech M 25 tanto prius de xpo V in psalmis om. V 2G factum sit V factum est b futurum erat V )

193
et patrum quae nostra est fides una cantabat: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. in Adam quippe inuenientibus mortem per hoc prodest Christus, . quod est mediator ad uitam; non autem per hoc mediator est, quod aequalis est patri. per hoc enim quantum pater tantum et ipse distat a nobis. et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? ideo apostolus non ait: unus mediator dei et hominum Christus Iesus, sed homo Christus Iesus. per hoc ergo mediator, per quod homo; inferior patre per quod nobis propinquior, superior nobis per quod patri propinquior. quod apertius ita dicitur: inferior patre, quia in forma serui, superior nobis, quia sine labe peccati.

Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula fidei, qua christiani sumus, gratiae dei conuincitur inimicus. quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit uelut adhuc minus malis moribus uitiata hominum natura laudatur? neque respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine dei et eius coniuge . \' tribusque filiis et totidem nuribus iusto iudicio dei sicut igne postea terra exigua Sodomorum ita totus mundus diluuio deleretur. ex quo tempore igitur perunum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in [*]( 1 Ps. 109, 4 7 I Tim. 2, 5 11 cf. Phil. 2, 7 21 cf. Gen. 7, 13 et c. 19 24 tfom. 5, 12 ) [*]( 1 patrum erat V fides qua cantabant V 3 per om. V 4 qui V mediator dei et hominum et aequalis patri est per hoc sqq. V 5 est om. C 6 et pr. om. PV mediaetas C 8 Iesus onto b 9 ergo om. C alt. per om. C 10 fin. per quod per qŲQą Ch patri] deo C 11 quod (o s. ras. m. 2) C apertius (a s. ras. m. 2) C dicatur m. 1 C 15 quia (ia s. ras. m. 2) C 18 legem om. CChTPVbd 19 laudatur natura Tbd 20 tamquam] et tam C tanquam P 25 in pro om. m. 1 T ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 13 )

194
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio perditoris. nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est aut liberatur aut liberabitur nisi gratia redemptoris.

Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et uisibili sacramento iusti uel eorum paruuli signarentur, scriptura non exprimit. ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei et sic accepit, ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum octauo die natiuitatis eorum, ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum possent, tamen iustitiae fidei signaculum sumerent. quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret deus animam illam de suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio facta non fuisset. huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturae quantumlibet arguta sit argumentatio repercussa et confracta dissiliet? quid enim mali, quaeso, paruulus propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum non circumcidente ipse damnetur damnatione tam seuera, ut pereat anima illa de populo suo? neque enim temporalis mortis terror incussus est, cum de iustis, quando moriebantur, tunc. potius diceretur: et appositus est ad populum suum uel appositus est ad patres suos, quoniam deinceps homini nulla. temptatio formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus eius ipse est populus dei. [*]( 7 cf. Rom. 4, 11 13 cf. Gen. 17, 11-14 23 Gen. 25, 17 24 I Mach. 2, 69. ) [*]( 2 perditiois C perditioris (nis ?) T possesio C 3 prorsus omnino C 4 redemptoris] dei V 5 abraam (sec semper) C quod C corporali] temporali C 6 scriptura sup. exp. natura C 9 domi M circumcidi V circumdere P 10 iuberet V iuberet## Ch a uisceribus om. m. 1 C 11 illorum M hii P corde om. V 12 possunt M iustitiae tamen CChTPVbd 15 non facta P tam om. M 16 arbitrio om. C 18 dissilet M 26 est] sit C )

195

Quid sibi ergo uult pro nullo propriae uoluntatis admisso tanta damnatio? neque enim, sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscuiusque infantis animae redditur, quod ante istam uitam sua uoluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus uel bene uel male uiuendi liberum arbitrium, cum Paulus apostolus apertissime dicat nondum natos nihil egisse boni uel mali. unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis et iuste intellegitur ex Adam natus antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? quam gratiam nisi gratiam dei per Iesum Chri stum dominum nostrum, quem profecto inter cetera ueterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetauit? dies enim octauus est in hebdomadum recursibus dies dominicus, quo resurrexit dominus, et petra erat Christus. unde circumcisionis cultellus est petrinus et caro praeputii corpus peccati.

Mutatis proinde sacramentis posteaquam uenit qui eis significabatur esse uenturus, non tamen mutato mediatoris auxilio, qui etiam priusquam uenisset in carne, antiqua sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et praeputio- carnis nostrae, conuiuificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam figurabat circumcisio manu facta, ut euacuaretur corpus peccati, cum quo sumus ex Adam nati. damnatae originis propagatio nos [*]( 6 cf. Rom. 9, 11 11 Rom. 7, 25 15 I Cor. 10, 4 16 cf. Ios. 5, 3 21 cf. Col. 2, 13. 11 25 Rom. 6, 6 ) [*]( 2 ammisso M 3 hoc] habet V anima V redditur om. V 4 istam om. Y cum] quoniam CChPb habere P 5 non potest ante P liberum uiuendi TVbd uenandi M 6 apertissime om. C 7 uel boni uel mali C 8 massam perttnet; (7 9 ex om. M dapnatus C 13 ueterum] uenturum PCh m. 1 circumcisio praeputii C 14 ebdomadarum CChP hebdomadarum TVbd 16 est om. CChTPVbd 18 deinde V 19 tamen] tantum V 26 nos] ne M ) [*]( 18* )

196
damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnaret peccatum; factus est enim pro nobis peccatum. unde dicit apostolus: obsecramus pro Christo, reconciliamini deo. eum qui non nouerat peccatumpro nobis peccatum fecit, utnos simusiustitia in ipso in ipso. deus ergo, cui per eum reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata, quoniam peccata uocantur sacrificia pro peccatis. et utique ipse pro peccatis nostris est immolatus nullum habens uitium solus in hominibus, quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine uitio ad uitia sananda uenturus. quocumque igitur die suae natiuitatis infans baptizatur in Christo, tamquam octauo circumciditur die, quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octauo in hebdomadibus resurrexit die. circumciditur autem in expoliationem corporis carnis, id est ut debitum, quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritalis regenerationis absoluat; nullus enim est mundus a sorde — qua, obsecro, sorde nisi peccati? — nec infans, cuius est unius diei uita super terram.

Sic autem argumentantur dicentes: \'ergo malum sunt nuptiae et non est opus dei homo quem generant nuptiae?\' quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui ignorant deum, quod apostolus prohibet. ac non potius pudicitia coniugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis, aut uero possit esse [*]( 1 cf. Rom. 8, 3 4 II Cor. 5, 20. 21 16 cf. Col. 2, 11 19 Iob 14, 4 25 cf. I Thess. 4, 5 ) [*]( 2 damnauit Vbd, m. 2 Ch dapnaret C 3 est enim om. Vd enim om. b 4 reconciliari M 6 per eum om. CChTPVbd 7 sacrificium pr9 }}Çççjş C 8 peccata nostra C 9 immolatus est Vbd 10 qualis V 11 etiam om. b 13 infanx m. 1 Ch baptizetur CClI TPVbd baptizaretur P in octauo b 15 ebdomadibus CCltP (-bdomatibus M 16 exspoliatione M 17 quo M 19 mundus est ChPb 26 impudicitia P ordinante P 27 procreandi otn. C )

197
homo nisi opus dei non solum qui de coniugio, uerum etiam qui de fornicatione uel de adulterio procreatur. sed in hac quaestione, ubi quaeritur non cui rei creator, sed cui saluator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est uitiatam esse naturam. simul autem utrumque propagatur, et natura et naturae uitium, quorum est unum bonum, alterum malum. illud de conditoris largitate sumitur, hoc de origine damnationis attrahitur; illi est causa bona uoluntas dei summi, huic mala uoluntas hominis primi; illud indicat deum creaturae institu torem, hoc indicat deum inoboedientiae punitorem. denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo.

Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum. haec autem tria sunt: generandi ordinatio, fides pudicitiae, conubii sacramentum. propter ordinationem generandi scriptum est: uolo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse; propter fidem pudicitiae: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier; propter conubii sacramentum: quod deus coniunxit, homo non separet. de quibus in aliis opusculis nostris, quae uobis non sunt incognita, quantum domino adiuuante potuimus, satis nos disseruisse meminimus. propter haec omnia honorabiles nuptiae in omnibus et torus inmaculatus. in quantum enim nuptiae bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo, quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. libido est [*]( 17 I Tim. 5, 14 19 I Cor. 7, 4 21 Matth. 19, 6 24 cf. de bono coni. CSEL XXXXI 190 sqq. 25 Hebr. 13, 4 ) [*]( 1 quod C 2 quod C 3 quaeritur om. C 5 quo] quod M 7 unum est b unum ] alium (i supra exp. t) C et alterum b 8 originis damnatione d 10 creatore M 12 idemque C 15 sunt tria CChTPVbd 19 sui corporis TVbd 20 sui corporis ChPTVbd 28 utitur bene C est auteiu in motu illo quem uocat V )

198
autem in illa quam notat apostolus repugnante legi mentis inoboedientium lege membrorum, ratio uero bene utens libidine ipsa est in lege nuptiarum. nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec deus ex adulterino concubitu hominem conderet. sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non inputatur deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum, ita quicquid est pudendum in membrorum illa inoboedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt, non nuptiis inputatur, propter quas concubitus coniugalis non solum est licitus, uerum etiam utilis et honestus, sed inputatur peccato inoboedientiae, cuius haec poena est consecuta, ut homo inoboediens deo sua quoque sibi inoboedientia membra sentiret. de quibus erubescens, quod non ad arbitrium uoluntatis eius, sed ad libidinis incentiuum uelut arbitrio proprio mouerentur, quae pudenda iudicauit, operienda curauit. non enim confundi debuit homo de opere dei aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda uisa sunt creatori. itaque nec deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum.

Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente peccato, quia neque ob aliam causam uiro adiutorium non alius uir, sed femina facta est et illa dei uerba: crescite et multiplicamini, non est damnandorum praedictio peccatorum sed fecundatarum benedictio nuptiarum. his enim deus ineffabilibus suis uerbis, id est diuinis rationibus in suae sapientiae per quam facta sunt omnia ueritate uiuentibus uim seminis indidit primis hominibus. si autem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam [*]( 1 cf. Rom. 7, 28 8 cf. Gen. 3, 7 24 Gen. 1, 28 27 cf. I Cor.l,24;Ioh.],3 ) [*](1 uocat b repugnantem b 2 inobedienti legi V ue 0] autein C 4 ne-w. 1 Ch 6 hominum om. b 14 uolunt V 17 creata Tx 19 nichil C 25 hiis PGlt m. 1 29 esset C honestata M deonestata C prima natura C \' )

199
non nutu uoluntatis, sicut pes ad. ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum, sed aestu libidinis membra genitalia mouerentur nec, sicut nunc fit, uirginitatis integritas ad concipiendos fetus ui turbidi uitiaretur ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae caritatis et eo modo non esset dolor et cruor uirginis concumbentis, quomodo non esset etiam matris gemitus parientis. haec ideo non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. in deterius quippe uitio mutata natura non inuenit primae illius puritatis exemplum. sed fidelibus loquimur, qui nouerunt credere diuinis eloquiis etiam nullis adhibitis expertae ueritatis exemplis. quomodo enim nunc ostendam sine ullis parentibus de puluere hominem factum eique de suo latere coniugem? et tamen quod oculus iam non inuenit, fides credit.