De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis inuenitur pudicitia coniugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono dei male utantur non id referentes ad cultum eius a quo acceperunt? an forte nec dona dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum apostoli sententiam dicentis: omne quod non est ex fide peccatum est? quis autem audeat dicere donum dei esse peccatum? anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita etiam in peccatoribus dona dei sunt, quoniam deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: omne quod non est ex fide peccatum est. cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae uidentur ad coniugalem pudicitiam pertinere, siue hominibus placere quaerentes, uel sibi uel aliis, siue in his rebus quas uitiose concupiscunt humanas molestias deuitantes siue daemonibus seruientes, non peccata cohercentur, sed aliis peccatis alia peccata uincuntur. absit ergo pudicum ueraciter dici, qui non propter deum uerum fidem conubii seruat uxori. [*]( 6 cf. c. Iul. Pel. IV 6 15 Rom. 14, 23 16 c. Iul. Pel. IV 27 (anima-peccatum est) 20 Rom. 14, 23 ) [*]( 1 donum] donum dei KVPN a deo om. N 4 nichl S ostendit B 6 dei dona Vbd dei om. N 7 dicitur C discatur N 9 repetenda T 10 dicemus T 11 eo] ex eo BMSWm.,... 12 dei dono N dono] non K 13 an forte om. T ista] illa N 16 dicere aude,at T 17 corpori KBVPN 18 insita sunt KN 20 ergo W 21 omines m.1 K 22 pudiciam S 24 a uocabulis nas molestias inc. cod. F 25 coercentur FBMSW,... uinciuntur KBVPMSWmp 26 uerum deum B )

215

Copulatio itaque maris et feminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum. sed isto bono male utitur qui bestialiter utitur, ut sit eius intentio in uoluptate libidinis, non in uoluntate propaginis, quamquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et coniugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur et socialis nidificandi sollertia uicissimque ouorum dispertita tempora fouendorum et nutriendorum opera alterna pullorum magis eas uideri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendi generis quam explendae libidinis. quorum duorum illud est in pecore simile hominis, hoc in homine simile pecoris. uerum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate iungantur et ita inuicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non uult, hoc tamen euidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque conuertunt. eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit aduersus spiritum, in usum iustitiae conuertunt fidelium nuptiae. habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex [*](20 )eis saeculi filii nascuntur in dei filios renascantur. quapropter qui non hac intentione, hac uoluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole gloriantur, etiamsi tanta sint obseruantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi [*]( 13 cf. I Cor. 7, 5 15 cf. c. Iul. Pel. IV 36 17 Gal. 5, 17 ) [*]( 3 quid C 4 uoluptate R 5 et om. N 6 confoederatio (med. o 8. l. m. rec.) C consideratio F 7 nicissimque ouorum] uicissim quorum CE uicissimque e*o*rum F 8 ea N 9 coeunte tJ. 10 d*num P pecore simile] corpore B 11 uere R 12 pertinet A maris C m. 1, EKRVP mares N feminae RN 13 iugantur P fraudant (an s. Z. m. 2) C hominis R 14 fraudulentium Sp.b sociorum b naturaliter pati KVPMSWAm tam C: tam cet. 15 fideles R qui N 17 concupescit K 19 intentione K 20 filii seculi ES 21 non] in W hac alt.] ac TRVPN 23 de C om. cet. glorientur FRVPbd tanta-secundum om. C tante VP 24 sit FEbd obseruantig VP secft K )

216
liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis uera pudicitia coniugalis. cum enim uirtus sit pudicitia, cui uitium contrarium est impudicitia, omnesque uirtutes etiam quae per corpus operantur in animo habitent, quomodo uera ratione pudicum corpus adseritur, quando a uero deo ipse animus fornicatur? quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: ecce enim qui longe se faciunt a te peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. uera igitur pudicitia, siue coniugalis siue uidualis siue uirginalis, dicenda non est, nisi quae uerae fidei mancipatur. cum enim recto iudicio praeferatur nuptiis sacrata uirginitas, quis non sobria mente christianus etiam non uniuiras Christianas catholicas nuptas non solum Vestalibus, sed etiam haereticis uirginibus anteponat? tantum ualet fides, de qua dicit apostolus: omne quod non est ex fide peccatum est et de qua item scriptum est ad Hebraeos: sine fide impossibile est placere deo.

Quae cum ita sint, profecto errant qui cum uituperatur libido carnalis damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de conubio sit, non de peccato. nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit deus dicen: crescite et multiplicamini, nudi erant et n.on confundebantur? cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia extitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio [*]( 2 c. Iul. Pel. IV 14 (cum-fornicatur) 7 Ps. 72, 27 9 c. Iul. Pel. IV 48 (uera-mancipatur) 15 Rora. 14. 23 16 Hebr. 11, 6. 20 c. Iul. Pel. IV 53 (nonne—217, 1 haberent) 21 Gen, 1, 28 22 Gen. 3, 1; c. Iul. Pel. V 5 (cur-motus) ) [*]( 3 contrarium est uitium N uitio C 4 operatur P anima R 5 corpus] cor R 6 quam uero W 7 dicitur BMWAmp. faciunt se P se om. S a te faciunt B 11 praeparatur (alt. p ex f) T sacra TSWAm sacraţę. F 12 non jpr.] nã VP om. N uninersas T 13 nuptias TVPBMWmp 14 non praeponat P 17 deo om. TK 18 iprofecto A erant B 19 carnales P opinantur] arbitrantur BMW Amfl 20 nomie] non C 21 deus benedixit N 22 quur R cur-haberent in mg. S 23 extetit K exstitit RVPAbd )

217
nuptiae non haberent? an forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter aduertunt, caeci creati erant prius homines sicut canes et, quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt uisum? absit hoc credere. sed unde mouentur qui hoc putant, illud est quod legitur: sumens de fructu eius edit; et dedit uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnouerunt quia nudi erant. hinc est quod parum intellegentes opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos diuina scriptura testatur. sed numquid et Agar ancilla Sarrae, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos et uidit puteum, clausos prius oculos habuit? aut illi duo discipuli post resurrectionem domini in uia cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus euangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum? quod ergo scriptum est de hominibus primis: aperti sunt oculi amborum, intellegere debemus adtentos factos ad intuendum et agnoscendum quod nouuni in eorum corpore acciderat, quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum cotidie subiacebat et notum; alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et uolatilibus omnibus Adam clausis oculis nomina posset inponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi uidendo non posset? quomodo denique ipsa mulier [*]( 6 Gen. 3, 6. 7 11 cf. Gen. 21, 19 13 cf. Luc. 24, 13 15 cf. Luc. 24, 30. 31 22 cf. Gen. 2, 19 ) [*]( 1 nuptiae om. A 2 quia] qui P parum intelligunt P diligenter- erant om. P 4 absit hoc credere om. m. 1S 5 esse K 6 et sumeris TKRVP. 7 secum om. N 8 cognouerunt fi. quia] et F 9 illis fuisse T 10 quos KRVPN diuina scriptura apertos VP 11 nunquid P sare FRN 12 clausus K 15 apti m 16 eorum] amborum W agnouerunt FEKRVPMbd 17 est om. K amborum] eorum T 18 agnuscendum (u pro o fere semper) K cognoscendum A 19 accederat K 20 cottidie TN quottidie P 21 adductis ad se T om. P 22 uolatibus A 23 discernendum R discernere om. R 24 autem om. p. ipsa om. W )
218
ei demonstrata est, quando ait: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea? postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec eum dicat non cernendo, sed palpando potuisse, quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum de quo fuerat cibum sumptura prohibitum uidisse quam esset speciosum oculis ad uidendum? erant itaque nudi et non confundebantur, non quia non uidebant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae uidebant. non enim dictum est: erant ambo nudi et ignorabant, sed: non confundebantur. quia enim nihil praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.