De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Haeretici noui, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis paruulis necessariam non. esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum operisque diuini, quo ex maribus et feminis deus homines creat, inuidiosissime clamitant, quoniam dicimus eos qui de tali commixtione nascuntur trahere originale peccatum, de quo apostolus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum in regnum illius qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit transferantur. hoc ergo quia dicimus quod antiquissima [*]( 5 cf. Op. imp. I 9 9 ib. I 64 (eos qua-IS transferantur) 11 Rom. 5, 12 16 cf. Col. 1, 13 ) [*]( 2 Incipit liber de nuptiis et concupiscentia CE Incipit liber primus KBVP Incipit liber primus sci augustini (epi Amp.) de nuptiis et concnpiscentia BMS.Amp. Incipit liber primus augustini de nuptiis et concupiscentia W Inscriptio abest a codice T, codex F ab initio mutilus est 6 necessaria K 10 tale K 11 dicit] ait RNbd 14 qualescumque VP 15 diabulo (u pro o semper fere) K 16 eruti de potestate 8 17 comixtio m. 1 S co |(mixtione initio u. er.) K 18 uoluit m ergo] quoque N ) [*]( 14* )

212
atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus dei, hoc est hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur nec aduertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. nam sicut peccatum, siue hinc siue inde a paruulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei. intentio igitur huius libri haec est, ut, quantum nos dominus adiuuare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per -illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore uitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius.

Cur autem ad te potissimum de hac re scribere uoluerim, tres maximae causae sunt, quas breuiter intimabo. una est, quia donante Christo magna tibi est obseruantia pudicitiae [*](6 c. Iul. Pel. III 46 (ita-excusari) 9 Op. imp. II 23 (namdet) 15 c. Iul. Pel. III 64 (haec-concupiscentia) 17 ib. III 59 (fieret—huius) 19 cf. Rom. 7, 24 ) [*]( 2 docmatis KS peccati esse] peccatis A 3 tamquam m. 1 S 8 sicut-excusari in mg. add. S adulterorum CTEm fornicantum CE 11 dei est MSWAm igitur om. S 12 haec -est] est hoc BMWAm est haec W ad quantum R 13 carnales K -15 impudentibus] inprudentibus KPN laudantur C 19 mortis huius] non enim corpus mortis huius in paradiso tale fuit ante peccatum propter quod diximus in corpore uitg illius quę ibi erat sine isto morbo \'seminationem potuisse fieri filiorum sine quo nunc in corpore mortis huius fieri non potest add. KRiTPN; cf. lib. II 6 .21 maxime prop. Engelbrecht 22 magna est tibi P._ )

213
coniugalis; altera, quia profanis istis nouitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti; tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus uenisse cognoui, quod licet fide robustissima inriseris, bonum est tamen, ut etiam nouerimus defendendo adiuuare quod credimus; et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecipit ad confessionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra, et apostolus Paulus; sermo, inquit, uester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere. ista sunt praecipue quae me compulerunt, ut in hoc uolumine tecum haberem qualem dominus dignaretur donare sermonem. nam mihi numquam placuit cuiquam inlustri uiro et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate iam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti non tam diligenter quam impudenter impingere. si quid ergo tale nunc feci, propter eas quas commemoraui causas dignanter ignosce et beniuolum animum ad ea quae secuntur intende.

Donum dei esse etiam pudicitiam coniugalem beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum a deo, alius sic, [*](7 I Petr. 3, 15 9 Col. 4, 6 22 I Cor. 7, 7 ) [*]( 1 quia ex que T istis om. T 3 quidem R 4 fide licet N 5 etiam om. ji defendendum R 6 et om. RPbd enim om. N paratus K 7 praecepit TKRVPN ad confessionem] ad (s. I.) satisfactionem ad (s. I. et) confessionem C, b ad satisfactionem Ed 8 fidem K 9 in om. C 10 quomo K uos oporteat N 11 quae me praecipue bd in\' om. TRP 12 sermonem donare S dare Am 14 ipsi K 15 feruenti m 16 aliquod MIL 18 nunc tale S 19 benenolum TRV 20 sequuntur RVPbd sequntur E 21 etiam om. BMWAmp. beatus P 23 homines omnes C 24 donum habet Tbd a] ex A alius quidem sic alius uero sic KR VPNbd alius sic om. T. )

214
alius quidem sic. ecce et hoc donum esse dixit a deo etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes uolebat esse sicut se ipsum, tamen donum a deo. unde intellegimus, cum haec praecipiuntur ut fiant, nihil aliud ostendi quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam uoluntatem; cum uero dona dei esse monstrantur, a quo petenda sint discitur, si non habentur, et cui sint agendae gratiae, si habentur, nostrasque uoluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum ualere, nisi diuinitus adiuuentur.