De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Ibi homo primitus dei lege transgressa aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris et inoboedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam inoboedientiam suae carnis inuenit. talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid uidelicet sciendum, quod melius nesciretur. tunc in se quippe sensit homo quod fecit, tunc a bono malum non carendo, sed perpetiendo discreuit. iniustum enim erat, ut obtemperaretur a seruo suo, id est a corpore suo ei qui non obtemperarat domino suo. nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, ceruicis et laterum ut ad opera sibi congrua moueantur positum in potestate est, quando ab inpedimentis corpus liberum habemus et sanum, ubi autem [*](1 Gen. 2, 23 5 cf. Gen. 3, 6 7 Gen. 3, 1 13 cf. Rom. 7, 23 15 c. Iul. Pel. V 8 16 cf. Gen. 3, 5 20 c. Iul. Pel. V 8. 16 (iniustum -domino suo) 22 Op. imp. III 187 (nam-219, 4 nolente) 23 cf. c. Iul. Pel. V 21 ) [*]( 1 ei om. B 2 de] ex B 3 hoc N 4 potuisse discernere KRVPN potuisse cognoscere b 5 fuerant W 7 utique T 9 ãbi A 11 nihil pr.] non C 13 ibi enim KRN legem] lege K 14 repugnantem om. T 15 suae om. 7\' 16 inobedientie jjL 17 oculorum apertionem serpens N aptionem P 19 quid VPMAbd 20 percipiendo 8 21 obtemperauerat EKVPBMSWmp 22 lingua om. B 23 pes T dorsi et ceruicis (ceru s. 1.) M et ceruicis laterum A et om. M 24 ab om. BMWm\\t. impedimento B )

219
uentum fuerit, ut filii seminentur, ad uoluntatis nutum membra in hoc opus creata non seruiunt, sed expectatur, ut ea uelut sui iuris libido commoueat, et aliquando non facit animo uolente, cum aliquando faciat et nolente? hincine non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? ubi autem conuenientius monstraretur inoboedientiae merito humanam deprauatam esse naturam quam in his inoboedientibus locis, unde per successionem subsistit ipsa natura? nam ideo proprie istae corporis partes naturae nomine nuncupantur. hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt, ut saltem arbitrio uerecundantium uelaretur, quod non arbitrio uolentium mouebatur, et, quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.

Quia ergo nec isto adiuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant inprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. discernitur autem non solum ratione subtili, uerum etiam uulgatissimo iudicio naturali, quod et in illis adparuit hominibus primis et hodieque tenetur ab hominibus coniugatis. quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est conubii bonum; quod uero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod uitat ubique [*]( 1 cf. de peccato orig. 35; c. Iul. Pel. V 19. 20 3 Op. imp. III 183 (aliquando-nolente) 11 c. Iul. Pel. V 25 (hunc-decebat) cf. Gen. 3, 7 22 c. Iul. Pel. V 31 (quod-malum); Op. imp. III 170 (quod- 220,1 secretum) 24 Op. imp. III 184 (concupiscentiae-secretum); ib. V 30 ) [*]( 2 exspectatur E 3 faciat T 4 hinc.ne C hincne Fbd hinccine m. 2 EV, Pp. hinc enim R herubisceret K 5 humana R contaminendo m. 1 C contempnendo EP 8 depranatam esse humanam naturam Vbd inoboedientibus locis] membris N non oboedientibus locis (non init. uera. m. 2 add.) C 9 substitit RBW])Jbd 10 proprie CKp. 12 et om. T 13 saltim KPN 14 uerecundatium A 15 mobatur P 21 hominibus apparuit R primis hominibus p. et om. FEN 22 omnibus TMSW Amp. 23 conubio m. 1 C confusiong A )

220
conspectum et quaerit pudendo secretum. proinde nuptiae quia etiam de illo malo boni aliquid faciunt, gloriantur, quia sine illo fieri non potest, erubescunt. tamquam si quispiam pede uitiato ad aliquod bonum etiam claudicando perueniat, nec propter claudicationis malum mala est illa peruentio nec propter illius peruentionis bonum bona est claudicatio, ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.

Iste quippe est morbus, de quo apostolus etiam coniugatis fidelibus loquens ait: haec est enim uoluntas dei, sanctificatio uestra, abstinere uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii sicut et gentes, quae ignorant deum. non solum igitur coniugatus fidelis uase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores adpetuntur alienae, sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. quod non sic accipiendum est, tamquam prohibuerit apostolus coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, sed ut iste concubitus, qui nihil morbidae libidinis haberet adiunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet adiunctum, non sit uoluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perueniri non potest ipsius uoluntatis. quae uoluntas in conubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in [*]( 5 cf. c. Iul. Pel. V 34 10 I Thess. 4, 3-5 19 cf. c. Iul. Pel. V 35 24 cf. c. Iul. Pel. V 41 ) [*]( 2 etiaml enim C, er. in F, om. E de om. m aliquid boni RVbd quia uero P 8 fieri om. R erubescant m. 1 F tamqui (qui s. I. m. 2) T 4 uiciato p. uiato K uiator P 6 illa om. E 7 pr. neque S 10 fidelibus coniugatis T 12 uestrum om. KVPBMWAmp. 13 posside A 14 et desideriis T et om. Wm 15 ergo p. coniugatos K 16 qui uxores appetunt alienas KBVPN 17 ipso R in om. A 20 sit concubitus RVPBMW Amp. 21 perissit K 22 idJ ideo KBVPN ut non KBVPN uoluptatis F [25 transitorii (0 ex u) C, FE transituri tantum N )

221
Christo. quod si prouenerit, merces erit de coniugio plenae felicitatis; si autem non prouenerit, pax erit coniugibus bonae uoluntatis. hac intentione cordis qui suum uas possidet, id est coniugem suam, procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in deum. illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non uincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem frenat et cohibet neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritaliter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida seruitute subiciat. sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse coniugibus neminem oportet dubitare christianum, quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non uariandae adpetitio uoluptatis.