De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Ex multis rebus passim ante iacentibus, deinde in unam formam congregatis unam facio domum. melior ego, si quidem ego facio, illa fit, ideo melior, quia facio; non dubium est inde Ille esse meliorem, quam domus est. sed non inde sum melior hirundine aut apicula — nam et illa nidos adfabre struit et illa fauos — sed his melior, quia rationale animal sum. at si in ratis dimensionibus ratio est, numquidnam et aues quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum est? immo numerosissimum est. non ergo numerosa faciendo sed numeros cognoscendo melior sum. quid ergo? illae nescientes operari numerosa poterant? poterant profecto. unde id docetur? ex eo, quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato adcommodamus, ut ex ore litterae ac uerba prorumpant, nec tamen cogitamus, cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. deinde quis bonus cantator, etiamsi musicae sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo, quo quid fieri numerosius potest? si nescit indoctus, sed tamen facit operante natura. quando autem melior [*](1 est om.A e] ex M et P a A patiatur M 2 diuortiuum P erat P 5 **milibus (si ras.) P milibus A similibus HM 6 nonne] non HmlP nam Hm2.l1 7 coit] cogit Hml alt. cuneos (o s. u) // coneus M 8 eo] dco a 9 ante contingat add. Pm2 s.l. aliquid 11 quia] nisdl 12 ab ergo incipit cap. XIX M cum eo unum fieri edd. 18 affabre AMT 20 numquid M 21 no.i ex nun P 23 att. poteraut orn,HMP 24 linguam] rationem M 26 cogitemus Pml 27 bonum P 28 rythmum P rithmum AJIT 29 quod quid HmlP quid quod Af si HMP hoc ATedd. )

182
et pecoribus praeponendus ? quando nouit, quod faciat. nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum.

Quomodo igitur inmortalis est ratio et ego simul et rationale et mortale quiddam definior? an ratio non est inmortalis ? sed unum ad duo uel duo ad quattuor uerissima ratio est nec magis heri fuit ista ratio uera quam hodie nec magis cras aut post annum erit uera nec, si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. ista enim semper talis est, mundus autem iste nec heri habuit nec cras habebit, quod habet hodie, nec hodierno ipso die uel spatio unius horae eodem loco solem habuit; ita, cum in eo nihil manet, nihil uel paruo spatio temporis habet eodem modo. igitur si inmortalis est ratio et ego, quae ista omnia uel discerno uel conecto, ratio sum, illud, quo mortale appellor, non est meum; aut si anima non id est, quod ratio, et tamen ratione utor et per rationem melior sum, a deteriore ad melius, a mortali ad inmortale fugiendum est. haec et alia multa secum anima bene erudita loquitur atque agitat, quae persequi nolo, ne, cum ordinem uos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis. gradatim enim se et ad mores uitamque optimam non iam sola fide sed certa ratione perducit. cui numerorum uim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum uidebitur et nimis flendum per suam scientiam uersum bene currere citharamque concinere et suam uitam seque ipsam, quae anima est, deuium iter sequi et dominante sibi libidine cum turpissimo se uitiorum strepitu dissonare.

Cum autem se conposuerit et ordinarit atque concinnam pulchramque reddiderit, audebit iam deum uidere atque ipsum fontem, unde manat omne uerum, ipsumque patrem ueritatis. deus magne, qui erunt illi oculi, quam sani, quam decori, quam ualentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! quid autem est illud, [*](1 facit edd. niliil] at niliil HTm 2 rationabile P 3 ergo A 4 quiddam P quiddam esse AHMT edd. 5 pr. ad] at HMml *at P aU. at HMmlPrnl aut Pm? 6 illa AT erat HP 7 conci lit M 8 eri Pml 10 in om.M 12 quae] qui AHm2M edd. 13 quo] quod T mecum A id non est T 15 pr. at HP mortale (i s. e) P 16 erudit alloquetur P erudit alloquęretur H erudita loquetur Aml 1sad(ds. m2)T moiem H 21 uerbum M cytharamque codd. 23soom.Aml 25 posiieiitAf ordinauerit Pm2Tm\'Jm ac edd. concinnatamJI deumom.M 27 (!ei:m M 2smagite (e?» ras.) P uidentes M 29 illud est M )

183
quod uident ? quid quaeso, quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur ? cotidiana uerba occurrunt et sordidata sunt omnia uilissimis rebus. nihil amplius dicam nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cuius imitatione pulchra, cuius conparatione foeda sunt cetera. hanc quisquis uiderit — uidebit autem, qui bene uiuit, bene orat, bene studet — quando eum mouebit, cur alius optans habere filios non habet, alius abundanter, exponat alius, oderit nascituros, diligat natos? quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud deum. ex quo necesse est ordine omnia fieri et tamen non frustra deum rogari ? postremo quando istum uirum mouebunt aut ulla onera aut ulla pericula aut ulla fastidia aut ulla blandimenta fortunae ? in hoc enim sensibili mundo uehementer considerandum est, quid sit tempus et locus, ut, quod delectat in parte siue loci siue temporis, intellegatur tamen multo esse melius totum, cuius illa pars est, et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto non ob aliud offendere, nisi quia non uidetur totum, cui pars illa mirabiliter congruit, in illo uero mundo intellegibili quamlibet partem tamquam totum pulchram esse atque perfectam. dicentur ista latius, si uestra studia siue memoratum istum a nobis siue alium fortasse breuiorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint atque omnino nauiter constanterque tenuerint.

Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem uiuentes facillime exaudiet. oremus ergo, non ut nobis diuitiae uel honores uel huius modi res fluxae atque nutantes et quouis resistente transeuntes, sed ut ea proueniant, quae nos bonos faciant ac beatos. quae uota ut deuotissime inpleantur, tibi maxime hoc [*]( 12 cf. Retract. I 3, 2 23 cf. Retract. I 3, 9 ) [*]( 2 docurrunt AT nobis occurrunt M sordidi AT 4 imitationem (m rubrica del.) P conparationem P 7 habeat ATm habundanter Aml abun- dantes M pr. alios H 8 diligat HM P alius diligat AT diligat alius m nihil] et nihil AT 10 iustum m 11 honera A nlla om.M 13 alt. locis P 14 bmen] totUil/mas.i. et rursusilla cuius pars est li1 15 rursum A 17 intellegibile Pml 18 totam (om. tamquam) a 20 rectum] rerum Tml 21 insti- tuerit Aml gnauiter A grauiter HM edd. 25 faeillime om.M 26 pr. ttel Tm\'2sl. alt. uel om.AT huiuscemodi a et om.A 28 deuotissima a )

184
negotium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem deum dedisse, ut inueniendae ueritati nihil omnino praeponam, nihil aliud uelim, nihil cogitem, nihil amem, nec desino credere nos hoc tantum boni, quod te promerente concupiuimus, eadem te petente adepturos. iam uero te, Alypi, quid horter, quid moneam? qui propterea nimius non es, quia talia quantumuis amare fortasse semper parum, nimium uero numquam recte dici potest.