De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Hic ille: Uere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum uirorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis uidebatur, et cotidiana consideratione et ista praesenti quae in te nobis est admiratione non solum dubiam non habeamus uerum etiam, si necesse sit, de illa iurare possimus. quid enim ? nobis nonne illa uenerabilis ac prope diuina quae iure et habita est et probata Pythagorae disciplina abs te hodie nostris etiam paene oculis reserata est, cum et uitae regulas et scientiae non tam itinera quam ipsos campos ac liquida aequora et, quod illi uiro magnae uenerationi fuit, ipsa etiam sacraria ueritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breuiter et ita plane significasti, ut, quamuis suspicemur et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque inpudentia nos putemus, si amplius quicquam flagitandum arbitremur ?

Accipio ista, inquam, libenter — neque enim me tam uerba tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat atque excitat - et bene, quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi suscenseant. quis enim amantis errori in iudicando non beneuolentissime ignoscat? quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordine occulto tibi in [*]( 15.27 cf. Retract. I 3, 10 ) [*]( 1 indubitanter ante confirmo M 2 (leum om.II 3 ueritate Pm] 4 bonum AT edd. promerentem P 9 hic om.H efficisti P 11 uideatur A con- sideratione quotidiana A 12 in te] uitae A dubium AI 13 de illa om.111 possumus Am] 14 nonne] non de HMP uenerabilis H 15 pythagore P phytagorę MT pytigora A 16 itinera AT inaera HMPa 17 ueneratione P 19 plene A edd. 21 nos om..M arbitremur codd. abs te arbitremur edd. 22 enim om.M 24 quod] quid Aml studuimus T 25 libenter om.AT 26 succenseant AHmlM 27 boniuolentissime AMPm2T autem om.TmI phytagorę MT pytagorę A 28 illum M vidiuino P )

185
mentem uenisse credo. res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo uiro — si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamuis Uarroni quis non credat ? - mirari et paene cotidianis, ut scis, ecferre laudibus soleo, quod regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis iam perfectis iam sapientibus iam beatis. tantos ibi enim fluctus uidebat, ut eis nollet committere nisi uirum, qui et in regendo paene diuine scopulos euitaret et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. de solo enim sapiente uerissime dici potest: ille uelut, pelagi rupes immota resistit et cetera, quae luculentis in hanc sententiam uersibus dicta sunt.

Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset inlatum. [*]( 10 Uerg. Aen. VII 585 ) [*]( 2 de litteris ct 4 ecferre scripsi haec ferre AHmlMmlPT efferre Hm2Mm2 edd. gerendae T publicae rei M 5 trahebnt Aml 6 enim ibi AJIT 7 permittere AT diuinae P 11 luculentius a hac HP sententia P 12 hinc A AURELl AGUSTINI • DE ORDINE • LIBER -II. EXPL. P AURELII AUGUSTIN DE ORDIN LIBER .11. EXPLICIT AH EXPLICIT LIBER-II- DE ORDINE T EXPLIGIT LIBER -II- SCI AlG DE ORDINE M )

186

AUGUSTINI RETKACTATIONUM LIB. I CAP. III. (PAG. 19, 8 ED. KNOELL) DE ORDINE LIBRI DUO.

Per idem tempus, inter illos quidem, qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de ordine scripsi, in quibus quaestio magna uersatur, utrum omnia bona et mala di??nae prouidentiae ordo contineat. sed cum rem uiderem ad intellegendum difficilem satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de ordine studendi loqui malui, cum a corporalibus ad incorporalia potest profici.

Uerum et his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae uocabulum;