De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Quod uero ex illis ad id, quod quaerimus, opus est, ne te quaeso, mater. haec uelut rerum inmensa quaedam silua deterreat. etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, tu potentissima, cognitione autem multis quidem ardua, tibi tamen, cuius ingenium cotidie mihi nouum est et cuius animum uel aetate uel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis et magna labe corporis emergentem in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque uiuentibus. si enim dicam te facile ad eum sermonem peruenturam, qui locutionis et linguae uitio careat, profecto mentiar. me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis uerborum sonis Itali exagitant et a me uicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. aliud est enim esse arte, aliud gente securum. soloecismos autem quos dicimus fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet; non enim defuit, qui mihi nonnulla huius modi uitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuasisset. barbarismorum autem genus nostris temporibus tale conpertum est. ut et ipsa eius oratio barbara uideatur, qua Roma seruata est. sed tu contemtis istis uel puerilibus rebus uel ad te non pertinentibus ita grammaticae paene diuinam uim naturamque cognosces, ut eius animam tenuisse, corpus disertis reliquisse uidearis. [*](1 eognoscet ista edd. ti contemplationemq; (q; m2) T 10 pr. quid IIm2M ad id om.M 11 ncj nec a hoc ex h§c Aml 1;3 ui] om.M in AP id est a potentissima um.J/ 14 mihi qllotidie A 16 a magna AHMTedd. emer**gentem (ge ras.) P 17 quam difficilia om.Tml 18 peruenturum Aml 19 uino (uitio s. m2) A 21 attiuget M 22 reprehendentnr M 23 solycismos HP quisquis A 24 repperiet AP 25 huiiiscemodi M cyceronem T 26 persuaserit m 27 ratio fLU Pa qua ex quia A 28 tn] cum A con- temptis AHMT 29 uim om.M 30 cognoscis JMl\'m desertis P reliquisse disertis edd. )

179

Hoc etiam de ceteris huius modi artibus dixerim, quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam uenerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias, deinde ut in hac uita atque moribus constanter uigilanterque permaneas. de rebus autem obscurissimis et tamen diuinis, quomodo deus et nihil mali faciat et sit omnipotens et tanta mala fiant et cui bono mundum fecerit, qui non erat indiguus, et utrum semper fuerit malum an tempore coeperit et, si semper fuit, utrum sub conditione dei fuerit et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum diuino ordine domaretur-si autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo, antequam esset, potestate dei malum tenebatur et quid opus erat mundum fabricari, quo malum, quod iam dei potestas frenabat, ad poenas animarum includeretur? si autem fuit tempus, quo sub dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat? in deo enim nouum extitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. si autem inportunum fuisse et quasi improbum malum deo dicimus, quod nonnulli existimant, iam nemo doctus risum tenebit, nemo non suscensebit indoctus; quid enim potuit deo nocere mali nescio qua illa natura? si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit; si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est deum uiolabilem credere, nec ita saltem, ut uel uirtute prouiderit, ne sua substantia uiolaretur; namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter eius et dei substantiam nihil uelint omnino distare. si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod deus eum non fabricarit — ergo de his atque huius modi rebus aut ordine illo eruditionis aut nullo modo quicquam requirendum est.

Et ne quisquam latissimum aliquid nos conplexos esse arbitretur, hoc dico planius atque breuius, ad istarum rerum [*]( 1 huiuscemodi M 2 paenitus P contempnis P quo (s. co) ad- .. moneo A 8 indigus ATrn2 indignus Tmla 11 domitaretur Ma dominaretur m 13 fabricare Tml 14 fenabat Tml 16 se extitisse P constitisse A 19 alt. nemo] ne modo A 20 succensebit AM edd. qua] quae H quia M qualis Am2 22 erat M 26 saltim AMP ut om.]] ne] nec HP 24 hinc AT 27 ne T illum T 28 huiuscemodi M 30 nos om.M 31 arbitretur Tm2 in ras. arbitraretur Aml ) [*]( 12* )

180
cognitionem neminem adspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonae disputationis potentiaeque numerorum. si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime nouerit aut solam dialecticam. si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat, quid sit unum in numeris quantumque ualeat nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in his, quae cotidie passim sentimus atque agimus. excipit enim hanc eruditionem iam ipsa philosophiae disciplina et in ea nihil plus inueniet, quam quid sit unum, sed longe altius longeque diuinius. cuius duplex quaestio est, una de anima, altera de deo. prima efficit, ut nosmet ipsos nouerimus, altera, ut originem nostram. illa nobis dulcior, ista carior, illa nos dignos beata uita, beatos haec facit, prima est illa discentibus, ista iam doctis. hic est ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intellegendum ordinem rerum, id est ad dinoscendos duos mundos et ipsum parentem uniuersitatis, cuius nulla scientia est in anima nisi scire, quomodo eum nesciat.

Hunc igitur ordinem tenens anima iam philosophiae tradita primo se ipsam inspicit et, cui iam illa eruditio persuasit aut suam aut se ipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris aut nihil aliud quam numerum esse rationem, ita secum loquetur: ego quodam meo motu interiore et occulto ea, quae discenda sunt, possum discernere uel conectere et haec uis mea ratio uocatur. quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est aut certe non tam unum est quam putatur? item cur quid conectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? ergo et in discernendo et in conectendo unum uolo et unum amo, sed cum discerno, purgatum, cum conecto, integrum uolo. in illa parte uitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat. lapis ut esset lapis, omnes eius partes omnisque natura in unum solidata est. quid arbor? nonne arbor non esset, si una non esset? quid membra cuiuslibet animantis ac uiscera et [*](4 et om.M 5 nūdū T in om.HMPa 6 iis m 9 inueLit ATm 11 nostram ovx.M 12 carior] elatior a 14 ordo om.T 16 in add.Pmls.l. 18 ergo M 19 se ipsam primo AT 23 possunt (corr. ml) P uel] et M edd. 24 quid] quod Am2 quod aut] aut id quod M 25 *quaIi1*A 27 alt. uno Pml 28 conectendo H 31 non (ne s. ml) P 32 animamtis Pml ac] et M )

181
quidquid est eorum, e quibus constat? certe si unitatis patiantur diuortium, non erit animal. amici quid aliud quam unum esse conantur? et quanto magis unum, tanto magis amici sunt. populus una ciuitas est, cui est periculosa dissensio. quid est autem dissentire nisi non unum sentire? ex multis militibus fit unus exercitus. nonne quaeuis multitudo eo minus uincitur, quo magis in unum coit? unde ipsa coitio in unum cuneus nominatus est quasi couneus. quid amor omnis ? nonne unum uult fieri cum eo, quod amat et, si ei contingat, unum cum eo fit? uoluptas ipsa non ob aliud delectat uehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur. dolor unde perniciosus est? quia id, quod unum erat, dissicere nititur. ergo molestum et periculosum est unum fieri cum eo, quod separari potest.