De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

In hoc igitur quarto gradu siue in rhythmis siue in ipsa modulatione intellegebat regnare numeros totumque perficere; inspexit diligentissime, cuius modi essent; reperiebat diuinos et [*](1 ad A potentissime A secernernendi T secernenda A 3 esset Pml 5 traguoedos P tragedos.11 comedos AM 6 huiuscemodi APm2T atque] uel M 8 cytharas MPT 10 uarietati Aml 11 figura**rentur A 12 syl- labis P 14 proprie Mml 17 caesa] et caesa A edd. nominauit A edd. 18 prouolueret M quam] in quo M sustineret M 21 rythmi P rithmi AMT qui] quiaHP quodM 24 mouimenta (ui s. na2) H honerauitA 25 quorum] ut M 26 styrpem T 28 quartu Pml 30 repperiebat P )

176
sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. et iam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea uocum materia decolorari. et quoniam illud, quod mens uidet, semper est praesens et inmortale adprobatur - cuius generis numeri apparebant — sonus autem, quia sensibilis res est. praeteritum tempus inprimiturque memoriae, rationabili mendacio iam poetis fauente ratione louis et Memoriae filias Musas esse confictum est. unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen inuenit.

Hinc profecta est in oculorum opes et terram caelumque conlustrans sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros quaesiuitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque rotunditas uel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intellegentia contineret. longe deteriorem inuenit et nulla ex parte, quod uiderent oculi, cum eo, quod mens cerneret, conparandum. haec quoque distincta et disposita in disciplinam redegit appellauitque geometricam. motus eam caeli multum mouebat et ad se diligenter considerandum inuitabat. etiam ibi per constantissimas temporum uices, per astrorum ratos definitosque cursus, per interuallorum spatia moderata intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari, quae similiter definiendo ac secernendo in ordinem nectens astrologiam genuit, magnum religiosis argumentum tormentumque curiosis.

In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in se ipsa cogitando atque uoluendo intuebatur uerissimas, in his autem, quae sentiuntur, umbras earum potius atque uestigia recolebat. hic se multum erexit multumque praesumpsit, ausa est [*]( 7 cf. Retract. I 3, 5 ) [*]( 1 ipsi P 2 contexerat HMPTa egerrime AMP 3 corpora Aml G praeterfuit HmI 7 mendatio AT ratione HMP ratione quaerendumne quid aliquid pro paganis (propaginis A) similiter id esset memoriae filius musus ATa q laerendumne quid propagini similiter inesset m 10 est profecta eM. opes] opus es A 11 illustrans a 13 talis ibi A 17 distincte disposita T distincte disposite A 19 cunctantissimas M 21 eam A 23 religionis Aml augmentum A 27 ipse Aml intueatur lImI 28 autem in his A 29 ausa] ita ausa IIMa )

177
inmortalem animam conprobare. tractauit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse et quidquid posset numeris posse. mouit eam quoddam miraculum et suspicari coepit se ipsam fortasse numerum esse eum ipsum, quo cuncta numerarentur, aut si id non esset, ibi tamen eum esse, quo peruenire satageret. hunc uero totis uiribus conprehendit, qui iam uniuersae ueritatis index futurus, ille, cuius mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus erat. imagines enim falsae rerum earum, quas numeramus, ab illo occultissimo, quo numeramus, defluentes in sese rapiunt cogitationem et saepe illum, cum iam tenetur, elabi faciunt.

Quibus si quisque non cesserit et illa omnia, quae per tot disciplinas late uarieque diffusa sunt, ad unum quiddam simplex uerum certumque redegerit, eruditi dignissimus nomine non temere iam quaerit illa diuina non iam credenda solum uerum etiam contemplanda intellegenda atque retinenda. quisquis autem uel adhuc seruus cupiditatum et inhians rebus pereuntibus uel iam ista fugiens casteque uiuens, nesciens tamen, quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid exanime in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore, quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aeuum, quid sit nec in loco esse nec nusquam, quid sit praeter tempus et semper, quid sit et nusquam esse et nusquam non esse et numquam esse et numquam non esse, quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo deo. qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare uoluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest. facili?.. [*]( 7 cf. c. Acad. III 5, 11 ) [*]( 1 probare M precepit T 2 proslls Pml et quidquid—posse om.Aml posset] posse P 4 cunta Pml 5 eam a 6 compraehen*sis J index (x add. m2) J 7quaeremusP 8 protheuscodd. lZ quisque]quis T illa om.m 13 quoddam Mm 14 erudiri M dignissimus (om. nomine) IIMP nomine dignissimusa. edd. 15pr. iam om.M 17inhyans T hinians 11 19pr. exanime] animę A all. exanime HMP species ATedd. 20 in temporo (in s. m:!) P 21 all. quid motus—locum om.Ilml 22 alt. quid sit om.A 23 praeter] praeteritum M olt. qllid] et quid edd. et numquam esse—i.on esse om.AmI 26 posl sed add. Aml si s. I. ) [*]( LXIII. AuuiM. I par< III. cd. Knoell. ) [*]( 12 )

178
autem ista cognoscet. qui numeros simplices atque intellegibiles conprehenderit; porro istos conprehendet, qui et ingenio ualens et priuilegio aetatis aut cuiuslibet felicitatis otiosus et studio uehementer incensus memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis est, fuerit persecutus. cum enim artes illae omnes liberales partim ad usum uitae partim ad cognitionem rerum contemplationemque discantur, usum earum assequi difficillimum est nisi ei. qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus instantissime atque constantissime operam dederit.