De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Poterat iam perfecta esse grammatica sed, quia ipso nomine profiteri se litteras clamat-unde etiam Latine litteratura dicitur — factum est, ut, quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret. itaque unum quidem nomen, sed res infinita multiplex curarum plenior quam iucunditatis aut ueritatis huic disciplinae accessit, historia non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa. quis enim ferat imperitum uideri hominem, qui uolasse Daedalum non audierit, mendacem illum, qui finxerit, stultum, qui crediderit, impudentem, qui interrogauerit, non uideri, aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non responderint, quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae, cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, uanos et ineptos nec curiosos audeant appellare? [*](21 cf. Uerg. Aen. VI 14 sqq. Ouid. Met. VII 159 sqq. 24 cf. Uerg. Aen. IX 284 sqq. ) [*](1 horis P 3 hyatu T 4 diuero T praessu horis P praess#*» (ovi. oris) M 6 qua A 7 semiuoles Tml et seruiuocales 31 sillabus A semper nominallitM 8 degesta P sunt] estAf lOnumerofl 12 dupla] dupla etAMT dupliciaa simplicia a 14ipsoow.il/ lolittera ex litteras/lwi2 18 ante multiplex add. Hm2 ac iocunditatis P 19 hystoria et hystoricis MT 20 imperitum (im del. na2) A uideri] utri HP, om.M 21 non ona. ZI finxerint P dixerit AT 23 nostro familiari HM P misereri M qui si] quasi M 24 euri*alii ex euryali Pm2 euriali AJIT inscithiae II insitiae A 25 rogantur ea Trnl )

174

Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam uim, qua peperit artem; nam eam definiendo distribuendo colligendo non solum digesserat atque ordinarat uerum ab omni etiam falsitatis inreptione defenderat. quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret notaret digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam uocant? haec docet docere, haec docet discere; in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit, quid uelit, quid ualeat. scit scire, sola scientes facere non solum uult sed etiam potest. uerum quoniam plerumque stulti homines ad ea, quae suadentur recte utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus uidet ueritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum, quantum queunt, sed saepe et maxime commoueri. hanc suam partem, quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem suam dignetur adduci, uocauit rhetoricam. hactenus pars illa, quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est.

Hinc se illa ratio ad ipsarum diuinarum rerum beatissimam contemplationem rapere uoluit. sed ne de alto caderet, quaesiuit gradus atque ipsam sibi uiam per suas possessiones ordinemque molita est. desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; inpediebatur a sensibus. itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu reuocabant. et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. [*]( 1 ratione ATa 2 estl sit A quae H pepererit a 3 eas AT 4 ordinauerat Pm2 edd. 5 quando] quasi a 6 sua om.J! macchinamenta P et om.M digeret Tml 9 hac] haec P ipsam A 10 quid ualeat om.111 sciens M 12 suadenter Pml et honeste om.M 15 saepe] quaeil/ commoneri Aa 18 adduci om.Jl *adduci P retoricam P rethoricam AMT 21 rerum diuinarum edd. 22 reparare AT uoluit] uel uolet Tm2 s.l. de om M 23 ipsa AHm2MTedd. ipsi Hml uias AT 24 moilita P 25 possit HMP assensibus M 26 aciem om.M clamantes habere A 28 auibus M 29 pr. et del.mlA rethoriacm codd. )

175
at ista potentissima secernendi cito uidit, quid inter sonum et id, cuius signum esset, distaret. intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere quam sonum eumque esse triplicem, aut in uoce animantis aut in eo, quod flatus in organis faceret, aut in eo, quod pulsu ederetur; ad primum pertinere tragoedos uel comoedos uel choros cuiuscemodi atque omnes omnino, qui uoce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari, tertio dari citharas lyras cymbala atque omne, quod percutiendo canorum esset.

Uidebat autem hanc materiam esse uilissimam, nisi certa dimensione temporum et acuminis grauitatisque moderata uarietate soni figurarentur. recognouit hinc esse illa semina, quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione uersaret, pedes et accentus uocauerat, et quia in ipsis uerbis breuitates et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, temptauit pedes illos in ordines certos disponere atque coniungere, et in eo primo sensum ipsum secuta moderatos inpressit articulos, quae caesa et membra nominant. et ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit, unde reuerteretur, et ab eo ipso uersum uocauit. quod autem non esset certo fine moderatum sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit, qui Latine nihil aliud quam numerus dici potuit. sic ab ea poetae geniti sunt. in quibus cum uideret non solum sonorum sed etiam uerborum rerumque magna momenta, plurimum eos honorauit eisque tribuit quorum uellent rationabilium mendaciorum potestatem. et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos grammaticos esse permisit.