De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Tenemus, quantum inuestigare potuimus, quaedam uestigia rationis in sensibus et, quod ad uisum atque auditum pertinet, in ipsa etiam uoluptate. alii uero sensus non in uoluptate sua sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere, id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet, quod uero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse conpositum, suauitas uocatur proprio iam nomine. sed neque in pulchris rebus, quod nos inlicit, neque in aurium suauitate, cum pulsa corda quasi [*]( 1 modicus P 3 languidis M solium (t s. i m2) H oleum M solitum a 4 ortum AT amouens A laudare] dicere edd. 5 flagrat MP fraglat HT illam ex ullam A olfacere P 6 illud datum A non-rationabiliter om.J.! 7 holere P 8 est ille odor T o*dor A ordo P coquo All quoquo Tm] non (s.l.) rationabiliter conditum rationabiliter A 11 ipsa ex illa Tml 14 in illo (in s. m2) 1I sensus HmlP sed om.M habent HMP 15 uel] et AT edd. respondot M 16 diceret M 17 delectio Tml rei sit rei T 21 post uoluptate add. Am2 est 22 aliud aliquid A 24 rationalis H 26 dicendo a 28 quod HMPT quo A cum edd. nos] nos color AHMPm2T edd. compulsa (om. cum) T chorda edd. )

171
liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. restat ergo, ut in istorum sensuum uoluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio.

Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes non possumus non offendi, quod unum ostium uidemus in latere, alterum prope in medio nec tamen in medio collocatum. quippe in rebus fabricatis nulla cogente necessitate iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui uelut quandam uidetur iniuriam. quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus paribus interuallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes quamque in se animum rapit! manifesta res est nec multis uerbis uobis aperienda. unde ipsi architecti iam suo uerbo rationem istam uocant et partes discorditer conlocatas dicunt non habere rationem. quod late patet ac paene in omnes artes operaque humana diffunditur. iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad uoluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius huius suauitatis opificem? sed histrione saltante cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamuis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat excepta sensuum uoluptate. non enim, si pinnatam Uenerem faciat et Cupidinem palliatum, quamuis id mira membrorum motione atque conlocatione depingat, oculos aidetur offendere sed per oculos animum, cui signa rerum illa monstrantur; nam oculi offenderentur, si non pulchre moueretur. hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso, quod mixta est corpori. percipit uoluptatem. aliud ergo sensus, aliud per sensum; nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. hoc etiam in auribus facilius aduertitur; nam quidquid iucunde sonat, illud ipsum auditum libet atque inlicit; [*](5 hostium P G nca— medio otn.M 7 iniqua] in qua M dimentio T 9 a] in A 10 solito (t s.m2) M lucem M 11 nec] ne P 17 hystrione T saltante] saltem Hml 20 rationalis A 21 ostentat Aml 22 si (i s.ml) P pennatam AHM id] ad A 24 per oculos post cui exhibet A rerum signa edd. 26 quod] quo T 27 pr. aliud] aliud est Pm2T 28 pr. sensu M pulchre HMP 29 in motu] in motus P motu M 30 iocundae P ioeunde AHMT illum AHPTm auditum om.A illud libet atque ipsum auditum JIignf )

172
quod autem per eundem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium sed ad solam mentem refertur. itaque cum audimus illos uersus: quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni uel quae tardis mora noctibus obstet, aliter metra laudamus aliterque sententiam nec sub eodem intellectu dicimus: \'rationabiliter sonat\' et \'rationabiliter dictum est\'.

Ergo iam tria genera sunt rerum, in quibus illud rationabile apparet, unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in discendo, tertium in delectando. primum nos admonet nihil temere facere, secundum recte docere, ultimum beate contemplari; in moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus. namque illud, quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate adstringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis — nec homini homo firmissime sociari posset, nisi conloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent — uidit esse inponenda rebus uocabula, id est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed audiri absentium uerba non poterant; ergo illa ratio peperit litteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinito patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae infantia, quam Uarro litterationem uocat; Graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo. [*]( 4 Ucrg. Georg. II 480 sq. Aen. I 745 sq. 27 Wilmanns De M. Ter. Uarronis libr. gr. frg. 92 (p. 209 sq.) cf. Isidor. Etym. I 3, 1. Mart. Cap. III 229 ) [*]( 1 significabitur M 5 hyherni T tarde A noctibus (n in ras.) P 6aliter (om. que) T 8 illudom.M 9estom.A? 10 discendo****A dicendo edd. 12 motibus A est om. T et P 13 rationabile M 14 pr. vel om.A 1x) societatem T 17 cumloquerentur T post ita add. Am\'i s.l. ut 20 ad eos AJIT ad eo HmlP (eo dcl. Hm2) sensusHP interpraete P 22 horis AmlP 23 poterant Tml si multitudo IIT similitudo .4 7P termino defixo M 24 infinite Tedd. ne infinite .4 23 calculorum MTa 28 praesenti a )

173

Progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse, qui moderato uarie hiatu quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla conlisione defluerent, alios diuerso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum, extremos autem, qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt, uocales semiuocales et mutas nominauit; deinde syllabas notauit. deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt. inde iam numerorum et dimensionis non inmemor adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse conperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit.