De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Bonos autem uiros deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est; sed multi penitus latent, item multorum non latentium ea ipsa, quae mira sunt, latent; in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest et plerumque, dum congruere uult uitiosorum hominum conloquiis, ea dicit, quae aut probare aut adpetere uideatur. multa etiam facit non libenter propter aut uitandum odium hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut uidentes [*]( 1 si, ut haec] si haec sicuti (sicut A) sunt AT si haec sicuti edd. 2 quodnobis om.M quod AT uel HP 4 esse om.M se gerit] egerit AT 7 perplurimum P uerbis meis M 9 quae ex quod A 10 dicendum mihi edd. istos om.H 11 contempnant P contepnant T 13 arbitror te A 15 naturae in ea (ea. T) AT natura Pa admirabili. (s ras. P) M P impletu Prnl 17 est om.A saltim AMP 18 super te in A ne eras. stulta laude (om. tua)Mml hii AT assunt AM 19 mittitur AT 22 atque] quam Hm2 s.l 23 paenitus AP 24 latent] latent te AT edd. 25 dum Am2 s.l. congnie T, om..M 26 dicunt T 27 aut propter M )

168
difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat, eoque fit, ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi et eos sui familiares nouerunt, quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas uelim. nam error iste non minima et hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam uitam miramque conuertunt et, donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant, esse creduntur. nam ne longius abeam, quis istos adulescentes, qui antea nouerat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias uoluptatibus ? ergo hanc opinionem pellamus ex animo; nam et illud diuinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius, quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per uniuersos populos agit. sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus et, quoniam de auctoritate satis dictum est, uideamus, quid sibi ratio uelit.

Ratio est mentis motio ea, quae discuntur, distinguendi et conectendi potens, qua duce uti ad deum intellegendum uel ipsam quae aut in nobis aut usque quaque est animam rarissimum omnino genus hominum potest non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso redire in semet ipsum cuique difficile est. itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. mirum uidetur, sed tamen se ita res habet. satis est hoc dixisse in praesentia; nam si uobis rem tantam, sicut intellegenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam adrogans, si uel me illam iam percepisse profitear. tamen quantum dignata est in res, quae nobis notae uidentur, procedere, indagemus eam, si possumus, interim, prout susceptus sermo desiderat. [*]( 1 aliter] aliud T aliquid aliud Am2 in ras. quam] oni.A, in mg. m2: nisi quod 3 quibusdam om.M 5 pr. non] ***n T et hac HP ex hac MTa hac Am nutritur AT paucis M 6 mirandamque AT edd. factis clarioribus A 7 ignotescant T 8 quis AT qui HMP id est quomodo Hm2sl. nouerant M 9 indixisset Trnl 11 dicebat M 12 tui s. ras. Am2 ultra officium a 16 motus A 17 intellegent dum P 18 usquequa (om. que) A 19 nisi Tm2 s.l. 20 progresso (v s. 0 m2) P ipsum] ipsum et ipsum HM 21 in om.M homines apere ai 22 pr. fXtom.A 23 ignoratPml 24 dixisti HMP 25 tam] tamen H sum Aml 26 me om.A iam om.J! *****profitear (fatear ras.) A 27 idagemus MP possimus T )

169

Ac primum uideamus, ubi hoc uerbum, quod ratio uocatur, frequentari solet; nam illud nos mouere maxime debet, quod ipse homo a ueteribus sapientibus ita definitus est: homo est animal rationale mortale. hic genere posito, quod animal dictum est, uidemus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset et unde fugiendum. nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est, ita regressus esse in rationem debet; uno uerbo a bestiis, quod rationale, alio a diuinis separatur, quod mortale dicitur. illud igitur nisi tenuerit, bestia erit, hinc nisi se auerterit, diuina non erit. sed quoniam solent doctissimi uiri, quid inter rationale ac rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est ad id quod instituimus neglegendum. nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur uel uti posset, rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. itaque has balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales autem uel illum, qui has fecit, uel nos, qui loquimur. ergo procedit ratio ab anima rationali scilicet in ea, quae uel fiunt rationabilia uel dicuntur.

Duo igitur uideo, in quibus potentia uisque rationis possit ipsis etiam sensibus admoueri, opera hominum, quae uidentur, et uerba, quae audiuntur. in utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate, uno, qui oculorum est, altero aurium. itaque cum aliquid uidemus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere, itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere, quod rationabiliter sonat. nemo autem non rideatur, si dixerit: \'rationabiliter olet\' aut \'rationabilitersapit\'aut rationa biliter sapit'\' nisi forte in his, quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent uel saperent uel feruerent uel quid aliud, ut, si quis locum, unde grauibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere [*](3 cf. Cic. Acad. II 21 ) [*]( 1 quod add. Pm2 s.l. quo HJIa 2 illum T 3 anima Pml 5 auditas JI 7 t\'s*se (t ras.) P 8 et alio cdd. 10 erit] recipit JI sed omA 11 ac] ot ndcl. 13 ratioi;#*e (al ras.) A 16 loquitur Pml 17 procedat A 18 niti- onalia lIm1 19 igitm] ergo edd. 20 etiam ipsis A amoueri T 21 mens utitur -22 aurium] qui aurium edd. 23 fi*guratum (g ras.) P 26 ride- tur AT 27 iis m 29 grauius JJ 30 ita om.AT )

170
causam intuens, quare sit factum, aut poculum, quod medicus confecerit. rationabiliter amarum esse uel dulce, aut quod temperari languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. nemo autem hortum ingressus et rosam naribus admouens audet ita laudare: quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam, ut olfaceret, iusserit — tunc enim praeceptum uel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur — nec propterea, quia naturalis ille odor est. nam quamuis a coco pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere, rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit sed praesenti satisfiat uoluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. si enim quaeratur de illo, cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur, propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. si autem rogetur ligurriens aliquid gulae stimulo concitatus, cur ita dulce situel respondeat: \'quia libet\' aut \'quia delector\', nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et illud, quod mandit, ob hoc ita confectum sit.