De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis, qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant. nihil eneruiter faciant, nihil audacter. in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis. neminem oderint, nulla uitia non curare uelint. magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. nihil puniant, quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. rem publicam nolint administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentatem. sed quisquis sero ad ista [*]( 2 ista Mm2 7 insipientes (om. in) Aml 12 ita] uita M 13 uenereis AHMT indomesto T immoderato A 14 ac torcorpore P a torpore AT Eug. edd. 15 sumni T 19 audaciter m 20 simUiter M ..21 non om.M 22 ualeant HMP 23 impeius T 24 seruiat Pml 26 inuicto Tml 27 finiant citissime ferant aequissime P 28 hoc unum (ex unus) prouerbium uulgare A hoc unum u. pr. M 31 festinant Pml certe om.A iuuentutem AMT Eug. edd. se ad ista AT Eug. )

165
se conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum; nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita loco tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus, superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant, deum colant cogitent quaerant fide spe caritate subnixi. optent tranquillitatem atque certum cursum studii sui omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur, ut dicam, quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi. auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et quid intellectus, in quo uniuersa sunt-uelipse potius uniuersa-et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuant, nescio quo modo [*]( 1 conuertens M 2 decocta aetate facilius M 3 insistant A 4 extentibus Aml 7 studiis suis AT Eug. edd. 13 plures Pml 16 fit] sit M 17 nocentibus HP possit esse docilis A docibilis Eug. 20 fastus ex factus P 21 dicet Tml praedicta AT Eug. sequutus T 23 conpraehendit P 24 ipsa Ma pr. uniuers* (a s. ras.) P 25 quicquid T 26 uero (o ras e.c e) P 27 tantum ex tamen Tm2 28 contempnentes AP 30 uiuunt A Tm2 Eug. edd. uiunt Trnl )

166
appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos, quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.

Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed uera firma summa ea est, quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque sententias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans, et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris, quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuquemaiores.difficillimum omnino est, ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.

Hic Alypius: Permagna, inquit, uitae imago abs te ante oculos nostros cum plene tum breuiter constituta est, cui quamuis cotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. ad quam, si fieri posset, non solum nos uerum etiam cunctos homines iam peruenire et eidem inhaerere 3 [*]( 13 cf. Retract. I 3, 3 23 cf. Retract. I 3, 2 ) [*]( 1 hoc om.M 2 quo] qui M 4 ea om. m 5 acreorum A sensos Pm] 6 sententias FI M P potentias AT Eug. edd. 7 fornarum P 8 cupiditas P formidolosas AllJIT 10 transcendet FlJIP 11 et om.JIl eis P 12 ipsum] eum Am2 s.l. et] sed M tenere HMP 14 penda*t (n ras.) A 16 praeceptionem P 20 uidetur (n s. e m2) A 24 contentumque P conten.. tuqueM conteptuque T maiores in ras. T, om.J! 30 inhere T )

167
cuperem, si, ut haec auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. nam nescio quo modo — quod utinam uel a nobis procul absit! — animus humanus dum haec audiendo caelestia diuina ac prorsus uera esse proclamet, in adpetendo aliter se gerit, ut mihi uerissimum uideatur aut diuinos homines aut non sine diuina ope sic uiuere. — Cui ego: Haec praecepta uiuendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamuis hic meis uerbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inuenta esse optime scis. his enim magnorum hominum et paene diuinorum libri plenissimi sunt, quod non propter te mihi dicendum putaui sed propter istos adulescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant. nam mihi omnino illos nolo credere nisi docenti rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti auiditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi uerborum, tu mihi rerum magister effectus sis. non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasio; nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto et hi adsunt, qui utrumque nouerunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.