De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse concessum, uide quid etiam Lucas narret. post haec, inquit, designauit dominus et alios septuaginta duo et misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum quo erat ipse uenturus. et dicebat illis: messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. ite, ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta, et neminem per uiam salutaueritis. in quamcumque domum intraueritis, primum dicite: pax huic domui. et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax uestra; sin autem, ad uos reuertetur. in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt; dignus enim est operarius mercede sua. hic adparet non esse illa iussa, sed permissa; ut quisquis uti uellet, eo [*]( 11 Luc. 10, 1-7 ) [*]( 3 pecunia C 4 non] neque PVDABMNf niara B tonicas LOV calceamenta bd õ est enim AMbd enim operarius est VD 8 nt) et Vy 10 autem otn. A arbit..retur C hoc] apostolis A 11 perroissam PYDMj etiam quid FDbd narrat N 12 duos (s 8. l.) C duos ABDFLMNOVfbd 16 ergo) autem PVDMf ergo (s. l. m. 2) F 17 suam om. CLOFN ite] itS f 19 calceamenta PVF LMbd salutaueritis in nia PVDMj 20 quacumque PY quicunque A domo PY intraueritis domum F 22 requieecit P illam AMy ai P 23 autem om. BN 25 eat enim ADMNVbd )

542
uteretur, quod sibi liceret ex domini constitutione; si quis autem uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure decederet misericordius et laboriosius conuersatus in euangelio, in quo et debitam mercedem nollet accipere. alioquin contra iussum domini fecit apostolus, qui posteaquam ostendit sibi licere, statim subiecit: sed t a me n ego non sum usus hac potestate.