De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed ad ordinem redeamus ac totum ipsum epistulae locum diligenter consideremus. numquid non habemus. inquit, licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi? quam licentiam dixit, nisi quam dedit dominus eis, quos ad praedicandum regnum caelorum misit dicens: ea quae ab ipsis sunt manducate; dignus est enim operarius mercede sua, et se ipsum proponens ad eiusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? amplius autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum adhiberet huius licentiae a domino permissae. neque enim reprehendens subiecit: sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei licere accipere ceterorum etiam commilitonum eius more probaretur. an ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? ecce abstulit omnem [*]( 6 I Cor. 9, 12 9 I Cor. 9, 4. 5 14 Luc. 10, 7 20 I Cor. 9, 5. 6 ) [*]( 2 iussa M 3 cedere M cederet P VDNBy decideret Å 8 locum epieole A epistole L 9 inquit non habemus bd 10 licentiamhabemus om. A et] aut VDMf 12 dominus dedit Nbd 13 eisJ illis N 14 ab ipsis] apud illos DA a-pud ipsos (ip a. l.) L 16 cuius LO talia] alia VD 18 utj et COx ut et L, om. F1 de a coapodtolis Y quoapostolis (u s. I.) C 19 licentiae huius M 21 chephas C caephas BD se om. r 22 quod-accipere om. PVDMf liceret CLOFAB conmilitonum Vy 23 more] in ore N ut idem mos Å an] ait an A solus inquit LO 24 potestatem om. 11 non operandi] operandi ea PVDMf )

543
dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intellegant, de qua operatione dicat. ut quid enim ait: an ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes euangelistae et ministri uerbi dei habebant potestatem a domino acceptam, ut non operarentur manibus suis, sed ex euangelio uiuerent, operantes tantummodo spiritalia in praedicatione regni caelorum et aedificatione pacis ecclesiae. neque enim quisquam potest dicere de ipsa spiritali operatione dixisse apostolum: an ego solus et Barnabas nou habemus potestatem non operandi? hanc enim potestatem non operandi omnes illi habebant. dicat ergo qui conatur praecepta apostolica in sententiam suam deprauare atque peruertere, dicat, si audet, omnes euangelistas accepisse a domino potestatem non euangelizandi. at si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere, cur nolunt intellegere, quod omnibus patet, accepisse illos quidem potestatem non operandi, sed opera corporalia, quibus uictum quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut euangelium loquitur? non ergo soli Paulus et Barnabas non habebant potestatem non operandi, sed omnes pariter habebant hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius inpendendo ecclesiae, sicut in illis locis, ubi euangelizabant, infirmis congruere iudicabant. et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse uideretur, subiungit et dicit: quis militat suis stipendiis [*]( 17 Matth. 10, 10, Luc. 10, 7 24 I Cor. 9, 7-10. ) [*]( 2 enim] - (S er.) A. 3 non operandi] operandi ea PVDMf 5 acceptam om. A operarentur (ra s. I.) C suis om. Mf 7 aedificationem fidei et pacis P Vi aedificatione fidei et pacis DM 9 solus ego CLOF 10 non operandi] operandi ea PVDMr 11 dicant D 12 conantur D sententia sua PVDMf 13 subuertere T dicant D audent D & omnes (n s. I.) A a domino accepisse bd 14 euangelizandi Al operandi A2 15 quur semper fere Af 16 pateat C pateat LOFlDNAbd quidem illos bd potestatem om. PVMf 19 non alt. om. b, er. in A habent VDMF 20 operandi ea PVDMy 21 quia D inpendentes PVAAfy 22 sicut om. A infirmis quibus (quibus a. I. m. 2) A 23 indicabant A ne* F apostolos V 24 stipendiis suis A )
544
umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? numquid secundum hominem haec loquor. an et lex haec non dicit? in lege enim Moysi scriptum est: boui trituranti os non infrenabis. numquid de bubus pertinet ad deum? an propter nos omnino dicit? propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui arat arare et triturans in spe participandi. his uerbis satis indicat apostolus Paulus non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic uitae necessaria, sed, sicut dominus constituit, ex euangelio uiuentes panem gratuitum manducarent ab eis, quibus gratuitam gratiam praedicabant. stipendium enim suum tamquam milites accipiebant et . de uineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis, quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant.