Quod quisquis putat non potuisse ab apostolis fieri, ut cum eis sanctae conuersationis mulieres circumirent, quacumque euangelium praedicabant, ut eis de sua substantia necessaria ministrarent, euangelium audiant et cognoscant, quemadmodum hoc ipsius domini exemplo faciebant. dominus enim noster more misericordiae suae infirmioribus conpatiens, cum ei possent angeli ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus eorum uictui necessaria: quos loculos Iudae commendauit, ut etiam fures, si euitare non possemus, tolerare in ecclesia disceremus. ille enim ea quae mittebantur, sicut de illo scriptum est, auferebat. et mulieres uoluit ut se ad praeparanda et ministranda necessaria sequerentur, ostendens, quid [*]( 24 cf. Ioh. 12, 6 ) [*]( 1 sibi quidem N 3 cOmemorat L commemorafl M quidem L 6 circumducendi] circumducendi non mulierem N fefellit-dicitur om. N 7 greci Dr 8 grece D 14 non potuisse putat N 15 circuirent PVODMNbd quocumque PVDML\'r quecumque 01 17 ministrarent necessaria bd audiat et cognoscat Bbd 18 hec LO iuxta ipsius M exemplum M faciebat B 20 angeli possent D quibus (ibus 8. ras.) L 21 pecunia mitteretur M 22 eorum] qui ei D euium V e\'Qs y 7 ad emenda M necessaria ministrabant D iuda ex inde V 23 uitare PVf possimus V )
540
euangelistis et ministris dei tamquam militibus a plebibus dei tamquam prouincialibus deberetur; ut, si quis eo quod sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius inpenderet ecclesiae non exigendo stipendium debitum, sed cotidianum uictum de suis laboribus transigendo. audierat enim stabularius, ad quem uulneratus ille perductus est: si quid amplius erogaueris, in redeundo reddam tibi. amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse testatur, stipendiis militabat. in euangelio enim scriptum est: deinceps et ipse iter faciebat per ciuitatem et castellum praedicans et euangelizans regnum dei et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria quae uocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, Iohanna uxor Chuzae procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. hoc exemplum domini imitabantur apostoli ad accipiendum debitum sibi cibum; de quo idem dominus apertissime loquitur. euntes, inquit, praedicate dicentes, quia adpropinquauit regnum caelorum. infirmos curate, mortuos
[*]( 6 Luc. 10, 35 8 cf. I Cor. 9, 7-15 et II Cor. 11, 7 10 Lnc. 8, 1-3 20 Matth. 10, 7-10 ) [*]( 1 militibus om. D plebibus dei tamquam om. D 2 a prouincialibus Af si-uti om. M 3 qui nollet M apostolus Paulus M noluit] uti noluit VDMf 5 cottidianum Nf quotidianum A transigendo] inquirendo PVDMf 7 erogauerip] expenderis PVDMf in redeundo] cum uenero PVDMy 8 erogauerat Šapostolus 08. D Paulus apostolus PV 10 ciuitates PYDFJAMBlbd 11 castella PVDBFaAMfbd 12 duodecim apostoli à quae om. PVy 13 a VFAONB malignis] inmundis MN 14 magdalenae 1 de qaa eiecerat septem daemonia PVDy 15 daeruonia VIM septem demonia AN et Iohanna ABMbd cuzae Pf thuze BN luzae (1 in ras.) F 16 erodis F susannae 0 multae aliae M 17 ei* L ei M 18 domini om. PVDMf ad om. Nl sibi debitum PVDMTbd 19 dominus idem M 20 euntes] cunctis euntes VDM adpropinquabit LODFAMN ) 541
suscitate, leprosos mundate, daemonia eicite. gratis accepistis, gratis date. nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam; dignus enim est operarius cibo suo. ecce ubi constituit dominus quod idem apostolus commemorat. ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, ut, ubi opus esset, ab eis acciperent quibus adnuntiabant regnum dei.