De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Enucleatius autem et diligentius adhuc ista uerba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca [*](6 I Cor. 9, 7 11 II Thess. 3, 8. 9 19 II Thess. 3, 12 ) [*](3 ipse] - L pre 0 4 exigit D 5 indebite A. chorintios L chorinthios N 6 stipendiis suis A quis-edet sequuntur post: quis-percipit in N 7 fructibus PVBMf edit :F\'2bd 8 gregis] ipeius PVMf eius D 9 noluit accipere bd accipere om. D coercerentur PVFADMNbd 10 ordinata A ordinatis bd 11 ab aliquo gratis PYDy 13 ac nocte AMrbà quemquam A 14 quia] qua L 15 quia Fl qua nos imitareminij ad imitandum nos A 16 praecipit DM habent] habet Y, om. CLOFxBN 18 a om. VMf 20 ut om. CLOFlN panem suum bd 22 debeant y 24 enucliatias M autem om. y 25 epistolarum C )

538
epistularum eius multo manifestiora, quibus conlatis et ista liquidius manifestantur et, si ista non essent, illa sufficerent. ad Corinthios enim scribens de hac eadem re ita dicit: non sum liber? non sum apostolus? nonne Christum Iesum dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis in domino? si aliis non sum apostolus, uerumtamen uobis sum. signaculum enim apostolatus mei uos estis in domino. mea defensio ad eos, qui me interrogant, haec est. numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? uide, quemadmodum primo ostendat, quid sibi liceat et ideo liceat, quoniam apostolus est. inde enim coepit: non sum liber? non sum apostolus? et probat se apostolum dicens: nonne Christum Iesum dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis in domino? quo probato ostendit sibi licere quod ceteris apostolis, id est. ut non operetur manibus suis, sed ex euangelio uiuat, sicut dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstrauit; ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum, quae ad substantiam uitae [*](3 I Cur. 9, 1-5 ) [*](2 iata] illa M ista M chorintios C 3 enim] autem PYDMj ita om. M 4 Iesum om. N dominum Iesum M 5 nostrum] X C non L •• 0, om. M uos opus meum M 6 et si PDM non sum aliis M nobis nertumtamen bd 8 apud M interrogant; examinant PVDMj 9 potestatem] licentiam PVDAMf potestatembibendi in mg. B 10 et] aut PVDf 11 potestatem bd 12 prim. et om. M caephas PVD coephas B 13 primum PVFDAMfbd ostendit AMf liceat sibi M et ideo liceat om. YD 14 quia Mbd 15 apostolum esse bd 16 nostrum] NOS C fi L •* 0 18 ceteris] aliis A apostolis •« licet A 19 operaretur V operaretur DM 20 eis constituit PVDMf ei constituit A sequentibus N 21 et OWl. M 22 eis fin. om. PVDMf 23 substantiam] necessaria PVDFAMfbd huius uitae AN )
539
huius pertinent. quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et ceteri apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. hoc quidam non intellegentes non \'sororem mulierem\', cum ille diceret: numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed 'uxorem\' interpretati sunt. fefellit eos uerbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem uerbo graece dicitur, quamquam hoc ita posuerit apostolus, ut falli non debuerint, quia neque "mulierem" tantummodo ait, sed \'sororem mulierem\' neque <ducendi\', sed ccil\'cumducendi\'. uerumtamen alios interpretes non fefellit haec ambiguitas et cmuliel\'em), non \'uxorem\' interpretati sunt.\'