De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia seruos dei operari uoluisse, quae finem haberent in magnam spiritalem mercedem ad hoc, ut ipso uictu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis [*]( 4 II Thess. 3, 10 8 cf. Matth. 6, 31. 32 13 II Thess. 3, 10 20 Ps. 35, 4 ) [*]( 1 more] in ore M 2 et om. PDM figaraliier PVDMr figuratim A 3 pe.ne V poene LOB se r 5 non manducet PY BlJrbà 6 eorum] illorum D nisi si A 7 aliquod A 9 esse-neetiaminij esse dicentes quid manducabimus et quid bibamus et quo uestiamur D 10 animaduerterent PVAMNf animaduerteret D 11 enim om. M inquirunt ANbd 12 istis PVDMf temporalibus et corporalibus M 14 non manducet PDMybd possunt VDX 16 apertis Pl superlfurnn A 18 noluit N 19 ipai-iatellegere om. L uolunt N illud quod A 22 seruo f 23 in om. Abd et spiritalem (et 8. I.) A 24 ipsos T a er. L. )

536
haec sibi procurarent; deinde ostendere euangelica illa praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam adrogantiam suam fouent, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria. uideamus itaque, unde ad hoc uenerit apostolus, ut diceret: si quis non uult operari, nec manducet, et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis adpareat declarata sententia. denuntiamus, inquit. uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. ipsi enim scitis, quomodo oporteat imitari nos, quia noninquieti fuimus inter uos neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis, qua nos imitaremini. nam et cum apud uos essemus, hoc uobis praecipiebamus, quoniam, si quis non uult operari, nec manducet. audiuimus enim quosdam inter uos ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose agentes. his autem, qui eius modi sunt, praecipimus et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. quid ad haec dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro uoluntate, non pro caritate interpretari, exemplo suo docuit [*]( 5 II Thess. 3, 10 7 II Thess. 3, 6-12 ) [*]( 3 apostolico fouent N 4 uidemus y 5 non mandncet PVDAMjbd 6 contexerat P contraxerat r contexerit D contexuerit M ex] et VDJl 8 fratres mei PVM 12 fuimus inquieti bd 13 panem ab aliquo gratis bd manducabimus F1 14 ac] et V laborantes M 17 darem. F qui VD et om. LFA 19 nnl B non POVDAM-jbd 20 ambulare inter uos PVDM inquiete? y 21 hiis (stc plerumque) A 22 et om. N1 23 domino nostro T 24 operante IV1 panem suum Nbd 26 nec VDN liceret postea LOFB 26 caritate] ueritate T sno exemplo Y )
537
quid praeceperit? illi enim tamquam apostolo praedicatori euangelii, militi Christi, plantatori uineae, pastori gregis constituerat dominus, ut de euangelio uiueret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant. sicut ad Corinthios dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quia plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? ergo quod sibi debebatur, accipere noluit, ut exemplo eius cohercerentur, qui sibi non ita ordinati in ecclesia talia deberi arbitrabantur. quid est enim, quod ait: neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die et nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini? audiant ergo quibus hoc praecepit, id est qui non habent hanc potestatem, quam ille habebat, ut tantummodo spiritaliter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum, et quemadmodum dicit: praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent, non disputent contra manifestissima uerba apostoli, quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare panem suum.