De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est, quod rursus inuenerunt ad defensionem crinium [*]( 3 cf. Num. 6, 5 6 II Cor. 3,16 7 cf. Ex. 34, 33 11 I Cor. 11, 14 15 I Cor. 11, 4. 7 23 cf. Iud. 16, 17 ) [*]( 1 ypocrisin Cp bipochriain B hypocrisim M ypochrisin A timent] tamen 1 2 uident PDMf 3 cogitent DMy samuhelem 1 4 tondebantur PDMFBlbd 5 hanc om. β; hic fin. coll. β 7 significabat PDMfbd 8 aspectu 7 populisri C significabat PDMAlbd significagt N 9 comi D 10 urguentur 7 11 quippe] enim M ait] dicit PDM, 12 suscepimus My 13 optendentes LO simulate B 15 tyfum CPM typum DAy tifum LOFB ciphQ N omnis om. M 16 confundit] dedecorat PDM\'( 17 uelare—debet om. L 22 erat P 23 cilitio L 24 si illud PDMx( 25 rursum PDM, criminQ Al )

592
suorum. uirum, inquiunt, prohibuit apostolus habere comam; qui autem se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, iam non sunt uiri. o dementiam singularem! merito qui hoc dicit, aduersus sanctae scripturae manifesta praeconia consilio nefandae impietatis armatur et perseuerat in itinere tortuoso et pestiferam doctrinam conatur inducere. quia non est beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. nam si in lege dei meditaretur die ac nocte, illic inueniret ipsum apostolum Paulum, qui certe summam castitatem professus dicit: uellem autem omnes homines esse sicut me ipsum, et tamen se uirum ostendit non solum ita uiuendo, sed etiam ita loquendo. ait enim: cum essem paruulus, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. sed quid apostolum commemorem, cum de ipso domino et saluatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec dicunt. nam de quo alio dicitur: donec occurramus omnes in unitatem fidei et in agnitionem filii dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae in inlusione hominum, in astutia ad [*](2 cf. Matth. 19, 12 7 Ps. 1, 1 11 I Cor. 7, 7 14 I Cor. 13. 11 19 Eph. 4, 13. 14 . ) [*]( 1 uiram om. CXN 3 iam om. 7 sunt om. M uri A1 clementiam B 4 hoc qui T manifeste D 5 preconia L 6 itenere 7 7 non om. A uir beatus A uir om. P DMT non om. D habiit BF 8 kathedra N 9 domini PM.A, 12 uirum se D 13 pr. ita om. T 14 paraolas P sentiebam quasi DM loquebar om. DM 15 quasi par. sapiebam om. D sapiebam] sentiebam PMf cogitabam ut paruulus DM 16 uir effectus sum PDMfbd erant paruuli A paruoli 7 18 nesciam PDMf 19 dicuntur N 20 unitate PM7 et om. PDMf in pr. om. LAbd 22 non] nos LO paraoli 7 circumlati] circumiecti PDMf circumflati (f exp. 2) A )
593
machinationem erroris? qua inlusione isti decipiunt inperitos, qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi sint. audierunt enim uel legerunt quod scriptum est: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, ubi non est iudaeus neque graecus, non seruus neque liber, non masculus neque femina, et non intellegunt secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi renouamur in nouitate mentis nostrae, nullus sexus huius modi est. non ergo propterea se negent uiros, quia masculino sexu nihil operantur. nam et coniugati christiani, qui hoc operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum ceteris non christianis et cum ipsis pecoribus. aliud est enim, quod uel infirmitati conceditur uel mortali propagationi persoluitur; aliud autem, quod ad capessendam incorruptam et aeternam uitam fideli professione signatur. illud ergo, quod de non uelando capite uiris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente agitur, ubi est imago et gloria dei. uerba ipsa indicant. uir quidem, inquit, non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. ubi autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: nolite mentiri inuicem spoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius, induite nouum, qui renouatur in agnitione dei [*]( 5 Gal. 3, 27. 28 10 cf. II Cor. 4, 16 21 I Cor. 11, 7 23 Col. 3, 9. 10 ) [*]( 1 homines imperitos A 2 inimici machinamentis N 3 et in sua om. PDM et coherentes M 5 enim s. I. C om. y quicumque enim Dbd 6 baptizati estis in Christo bd 7 grecus et gentilis A non est seruus PDMy 8 non est masculus M 10 in om. PD interiorrm Dr interiori M hominem PDr 12 negant M qui DM 13 operantur] opere D ope y 15 non er. L 16 propagatione PDr 18 significatur bd non de A 20 domini N uerba-dei om. M ipaa] ista N 21 caput suum D 23 expoliantes PDAMfbd 24 autem nos bd eius] suis PDMAf et induite A 25 agnitionem PFDMrbd ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V para III. ) [*]( 38 )
594
secundum imaginem eius, qui creauit eum. quis dubitet hanc renouationem in mente fieri? sed et qui dubitat. audiat apertiorem sententiam. eadem quippe admonens ita dicit alio loco: sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum deum creatus est. quid ergo? mulieres non habent hanc innouationem mentis, ubi est imago dei? quis hoc dixerit? sed corporis sui sexu non eam significant; propterea uelari iubentur. illam quippe significant partem eo ipso, quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa subdita deo suo, quando rectissime et ordinatissime uiuitur. quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia — illa regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur — hoc in duobus hominibus, uiro et muliere, secundum sexum corporis figuratur. de quo sacramento loquens apostolus dicit uirum non debere uelari, sed debere mulierem. tanto enim gloriosius mens ad superiora promouetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia cohibetur, donec totus homo cum ipso etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione nouissima incorruptione atque inmortalitate induatur et absorbeatur mors in uictoriam.