De Opere Monachorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua egerit benedicatur.
Quid autem iniquius quam uelle sibi obtemperari a minoribus et nolle obtemperare maioribus? apostolo dico, non nobis, in tantum, ut etiam comam nutriant: unde ille nec disputari omnino uoluit dicens: si quis autem uult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae dei. hoc autem praecipio: ut scilicet non disserentis sollertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam aperte contra apostoli praecepta comari? an ita uacandum est, ut nec tonsores operentur? an quia euangelicas uolucres imitari se dicunt, quasi depilari timent, ne uolare non possint? uereor in hoc uitium plura dicere propter quosdam crinitos fratres, quorum praeter hoc multa et paene omnia ueneramur. sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus. neque enim metuimus, ne humilitas eorum respuat admonitionem nostram, quandoquidem et nos a talibus, ubi forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri. hoc ergo admonemus tam sanctos uiros, ne stultis uanorum argumentationibus moueantur et eos in hac peruersitate imitentur, quibus sunt in ceteris longe dissimiles. illi enim uenalem [*]( 1 cf. Ps. 9, 24 7 1 Cor. 11, 16. 17 ) [*]( 1 peccat Aj peccator f3 laudatur M laeditur y in-saae om. PDMf 2 et] nec PDM\', gerit PDFAMfbd benedicitor M 4 Quod F1 autem] enim F iniquus A 5 dico om. P 6 in] uel A etiam] iam DM"( 7 ne PDT disputare AN noluit A autem] aut B om. Fbd 8 non habemus consuetudinem M 9 ecclesia PLOFBDAM$-{bd 11 attendatur auctoritaa A quod dr 12 conari C\'J?JVp uacari PLODMAO\'Įr uacare F an ita] an nlE" L 13 naec B qui B 14 uolari Ββ non] ne N om. BrAl 15 in] ut (8. ut contra m. 2) A uitio D 16 haec T paene] pene C prope PDMrf 17 eos magis PDMf comonemus PDMy ftmonpmus N 19 fimonitionem DMy Smanitionem N 20 titubabant 7 om. A admoneri cupimus N 21 uanarum D 23 longe om. y )