De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quapropter qui recta facere nolunt, desinant saltem docere peruersa. sed alii sunt, quos isto sermone corripimus: illos autem qui hoc uno uitio capillorum contra [*]( 4 Eph. 4, 21-24 21 cf. I Cor. 15, 54 ) [*]( 2 apert. sent. audiat N 3 amonens A fimonens DMf 4 cos] noa A 6 deceptiones r 7 autem orn. B 8 deum om. M 9 hanc om. M inuocationem B1 11 sexus PDMf1 propter hac D 13 concapiscentialis] concupiscentia ui A 14 deo suo subdita A 15 quid A est ergo M illa enim bd 19 sed] se B debere om. D 21 concupiscentiis PDMy 23 obsorbeatur N absoruatur P 24 uictoria PDJl. 25 qu*apropter L facere] discere M 27 hoc om. PDMr )

595
praeceptum apostolicum dimissorum offendunt et perturbant ecclesiam — quia cum alii nolentes de illis mali aliquid sentire coguntur manifesta uerba apostoli in peruersam detorquere sententiam, alii sanum intellectum scripturarum defendere malunt quam quoslibet homines adulare, exsistunt inter fratres infirmiores et firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones: quod illi forte si scirent, hoc quoque sine dubitatione corrigerent, quorum cetera miramur et amamus — illos ergo non corripimus, sed rogamus et obsecramus per diuinitatem et humanitatem Christi et per caritatem spiritus sancti, ne ultra iam ponant hoc offendiculum infirmis, pro quibus Christus mortuus est, et dolorem cruciatumque nostri cordis exaggerent, cum cogitamus quanto procliuius hoc malum ad decipiendos homines imitari possint mali, cum in eis hoc uident, quos propter alia tanta bona debitis officiis christianae dilectionis honoramus. quodsi post hanc admonitionem uel potius obsecrationem nostram in eo sibi perseuerandum esse putauerint, nihil aliud faciemus quam dolemus et gemimus. hoc nouerint, sufficit: si serui dei sunt, miserentur; si non miserentur, nolo quicquam grauius dicere. haec itaque omnia, in quibus loquacior fortasse fui, quam uellent occupationes et tuae et meae, si adprobas, fac innotescere fratribus et filiis nostris, propter quos mihi es hoc onus dignatus inponere; si autem aliquid retrahendum uel emendandum uidetur, rescriptis tuae beatitudinis nouerim. [*]( 1 apostoli PDMr demissorum LB02bd 2 aliis PDy alios M 4 scripturarum om. A malunt defendere PDMr 5 adolare PDy adulari M existunt praet. Cy 6 firmiores] infirmiores Y 7 si forte N 8 amamus] diligimus PDMr 9 corrigimus CFAN sed\' om. A 10 et humanitatem om. 01 sancti om. CLOFABN sancti spiritus M 11 proponant M 12 est om. 7 13 non exagerent B ex- aggerant A 15 officii D 16 qui si PbIr hanc om. A ammonitionem CDF Ai 18 doleamus et gemamus PDMr dolebimus et gememus Bbd et gemimus om. A 19 ęţ sufficit C 20 quidquam Fbd 21 fortasse loquacior bd 22 et pr. om. AM abprobus L et fratribus M 23 dignatus hoc onus Mlhf 24 detrahendum M uide-) [*]( 38* )
596
[*](atur N reecribtis C 25 beatitadima tuae A Ezplicit liber beati Augustini de opere monachorum. InC eiusdem de fide et operibus fol. 39b C fol. 63* L lol. 2sb 0 Explicit ad Aurelium de opere roonacborum fol. lllb P loZ. 9sb Y Explicit Augustini ad Aurelium de opere monachorum. InC liber de bono coniugali fol. 18% D Explicit Augustini de opere monachorum fol. 69b M Explicit liber beati Augustini de opere monachorum fol. 16b B Subscriptio abest a codd. AN Explicit liber sci Angustini epi de opere monachorum fol. 30b F; cod. Cassinensis 173 partes littera P signatas ab Eggerio conlatas proposui; inde corr. pag. 530. )