De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nec adtendunt, quia, si alius diceret dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de uictu et tegumento spiritali monuisse, ut non inde sint solliciti serui eius — sicut dicit: cum uos adtraxerint ad iudicia. nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri. qui loquitur in uobis. sermo quippe sapientiae spiritalis est, de quo illos noluit cogitare promittens, quod eis nihil [*](9 II Thess. 3, 10 14 II Thess. 3, 10 19 Matth. 10, 19. 20 ) [*]( 1 auferetur VL 2 finem PVDMy 3 estu B aestu saeculiI aestu? Qcyli (s. l. m. 2 solis) V 4 saeculi] solis M in fin. om. PVDM- 5 ymnis DMNA himnis B et canticis Abd 6 adloquimur L eos consolamur om. PVDMj exortamur A 7 esse] prodesse AM esse necessarium (necessarium a. l. m. 2) F deesse bd prospicimus PDMi conspicimus A 8 ipsa spiritalia alimenta N 9 dicit M 11 apostolice V euangelicae et apostolicae PDMA et om. L 13 praecipiase V de cibo et opere bd 14 spirituali D 16 domino PVAM7 17 parabolis] paruulis V loquente PVOMj tegumento] aestimento A 19 adtraxerit y 20 loquimini VL3 dabitnr-Ioquamini om, VDlI-fj 22 loquamini A 23 sapientia y )

535
inde sollicitis praestaretur — apostolum autem iam more apostolico apertius disserentem et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac paene omnia sese habent in epistulis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse: qui non uult operari, nec manducet, redderetur illis dubia sententia eorum, nisi cetera dominica uerba considerantes inuenirent aliquid, unde probarent eum de uictu et uestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret: nolite solliciti esse quid manducetis et quid bibatis, et quo uestiamini, uelut si animo aduerterent quod ait: haec enim omnia gentes quaerunt; ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset apostolus: qui non uult operari, nec manducet, possent haec uerba in aliam traduci sententiam; cum uero multis aliis locis epistularum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat, superfluo conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa caritas monet non solum facere nolint, sed nec intellegere ipsi aut ab aliis intellegi uelint, non timentes quod scriptum est: noluit intellegere, ut bene ageret.