De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Haec, mi carissime et in Christi uisceribus uenerande frater Aureli, quantum donauit ut possem, qui per te mihi iussit ut facerem, de opere monachorum non distuli scribere, maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis oboedientes a pigris et inoboedientibus etiam praeuaricatores euangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non dubitent. ceterum quis ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores etiam praedicari, ut monasteria doctrina saniore fundata gemina inlecebra corrumpantur, et dissoluta licentia uacationis et falso nomine sanctitatis? sciant ergo etiam ceteri fratres et filii nostri, qui fauere talibus et huius modi praesumptionem per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur benefacere. sane in eo, quod semis dei prompte atque alacriter necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed etiam suauissime amplectimur, sed ne peruersa misericordia magis eorum futurae uitae noceant quam praesenti subueniant. [*]( 3 cf. II Thess. 3, 12 ) [*]( 1 dedit] det (d s. I. 2) P, y nidet M quod] quid et quod M aspiciendum γβ 2 praecepit POaAMNCafi 3 quiete D 4 obedienter C obedientes LO ordinati om. P 7 mi] mihi JΡγβ 8 sce (scae B) frater PBDMy 10 maiime] id maxime PLABDMN\'(bd in bonis fratres P 11 obedientes C inoboedientibus] stolidis A 12 saltim T 15 tolerare A sed-praedicari om. P etiam sanctiores bd 17 uacationis (ua ex uo) N 18 etiam om. P 20 per ignorantiam om. A consaeuerant r 22 sane] an CLOFAfi niL F*N ac B 24 amplexctimnr L magis eorum misericordia PDMr 25 noceat D subueniat D )

590