De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Non alligamus onera grauia et uestris umeris inponimus, quae nos digito adtingere nolumus. quaerite et cognoscite labores occupationum nostrarum et in aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates et ecclesiarum, quibus seruimus, talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae uos hortamur, uacare non sinant. quamquam enim dicere possumus: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? tamen [*]( 4 cf. Ps. 38, 4 11 cf. II Cor. 11, 12 14 cf. Matth. 23, 4 20 I Cor. 9, 7-) [*]( 2 sic pr, M 3 affricam DM pululare f non 0 inflammatur 3f in flamma D inflamamini N 4 calescit] tabescit PDMf concalescit bd in om. M imeditatione A 5 eiardescet PCJ pereequimini d; 6 ampntetis C2 amputatis A 9 facile COANfa et om. P 10 aridam P7 uiam LFBDMNbd prepositi L eadem] ad eam p 11 et apostolo M iis Fbd 12 in illorum Å pudoribus fi 13 uestro bono odore PDMj 14 et Otn. D humeris PLOF A BDMNibd 15 inponimus om. PDy in quae PDJtfy nos] fi DPMr attingere C Dolumus] non ualemus PDDi; 16 agnoscite FDbd occn* pationum nostrarum labores N uestrarum L 17 nostrorum] nrm PDr om. M etiam corporum nostrorum N corporis PDMf 18 atque β 19 nos N uocare D 20 possemus PDMy possiinus F2Nbd 21 plantauit N fructibus PDM. edit ABFbd 22 gregis] ipsius PM. eius D )

587
dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem inuoco super animam meam, quoniam, quantum ad meum adtinet commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari et ceteras horas habere ad legendum et orandum aut aliquid de diuinis litteris agendum liberas, quam. tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus uel iudicando dirimendis uel interueniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem adfixit apostolus non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. aliter enim se habebant apostolatus eius discursus. nec dixit: saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte aut nos constituite ad iudicandum, sed eos, qui contemptibiles sunt in ecclesia, hos, inquit, collocate? ad reuerentiam uobis dico. sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? sed frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles? sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter euangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse uoluit. unde numquam de illo scriptum est, quod aliquando talibus uacuit, a quibus [*]( 5 cf. Ben. Regula ed. Woelfflin p. 48, 4 c. 48 13 I Cor. 6, 4-6 ) [*]( 1 securius y hoc LO 2 quia PDM quantum ad meum (um 8. Z. C, eum A) CA quantum attinet ad meum bd 3 commodum om. ClN 4 in om. P 5 habere om. p ad legendum habere M 6 et] aut Mf 7 liberius D liber.. (as elf.) L aliarum perplexitates N perplesitates p alienigenarum A om. N 8 uel om. L 9 interueniendo] intuendo A praecipiendis N$ molestiis nos D afflixit D 10 per eumj in eo DM in eum Pf 12 habent 7 habebat F*fibd 13 ferte D 14 aut] ut A 15 hos, inquit, collocate] hos (eos D om. M) ad iudicandum constituite PDMr reuerentiam] uerecundiam y 16 sapiens quisquam PDM 17 sapiens om. r 18 iudicatur] iudicio contendit PDMy 19 locis suis D 20 huc atque illuc PDMY 22 quia PMr uacauit PLBDAMOV nacanerit FNbd )
588
nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus, quia et hos conlocari uoluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia christianorum deferrentur in forum. quem tamen laborem non sine consolatione domini suscipimus pro spe uitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. serui enim sumus eius ecclesiae et maxime infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus. omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, nisi qui expertus est. non ergo alligamus onera grauia et umeris uestris inponimus, quae nos digito non tangimus, quandoquidem si officii nostri salua ratione possemus — uidet ille, qui probat corda nostra —, mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. sane omnibus et nobis et nobis pro nostro gradu et officio laborantibus et arta uia est in labore et aerumna et tamen in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina lenis, qui nos uocauit ad requiem, qui prior transitum fecit a conualle plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. si fratres, si filii nostri estis, si conserui uel potius in Christo serui uestri sumus, audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. si autem pharisaei sumus alligantes onera grauia et inponentes humeris uestris, quae dicimus facite, etiamsi quae facimus inprobatis. nobis autem mini mum est, ut a nobis diiudicemur aut ab humano die. quam germana caritate sit nobis cura de uobis, ille inspiciat, [*]( 16 cf. Matth. 11, 30 22 cf. Matth. 23, 3 23 cf. I Cor. 4, 3 ) [*]( 1 sumus PDMNy 2 et om. N 3 deferentur D3 foro PDMj futurum P 4 suscepimus PDMf 7 qualibet M sumus PDMj 10. humeris PLOAВDFMN-ybà attingimus PDM 11 ueatri D possimus N 13 agitis LB quam-cogimur om. T nos om. N cogim\' D 14 nobis-nobis FMbd 15 est] eius N aerumpnai B erumna DM 16 lene] lene AN sarcina eius r 17 quo prior PMA 18 fondle si om. L 20 cognoscite y audite (3 praecepimus Sj 23 minime (e 8. I. 2) QF1 pro minimo N 24 diudicemur N iudicemur p humano die] huiusmodi PDMr 25 nobis cura sit PDMj nobis L qui dedit inspiciat A )
589
qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus. postremo quod uultis sentite de nobis: Paulus apostolus uobis praecipit et obsecrat in domino, ut cum silentio, id est quieti et oboedienter ordinati, operantes uestrum panem manducetis. nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis et in illum, qui per eum loquitur, credidistis.