De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte frater — dat enim mihi dominus per te magnam fiduciam — eos ipsos adloqui filios et fratres nostros, quos noui quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica disciplina formetur. o serui dei, milites Christi, itane dissimulatis callidissimi hostis insidias, qui bonam famam uestram, tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae: post odorem ungentorum tuorum curremus, et sic laqueos eius euadant, omni modo cupientes obscurare putoribus suis, tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit, circumeuntes prouincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. alii membra martyrum, si tamen martyrum, uenditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes uel consanguineos suos in illa uel in illa regione se audisse uiuere et ad eos pergere mentiuntur. et omnes petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis aut simulatae pretium sanctitatis, cum interea in malis factis suis ubicumque deprehensi fuerint uel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum uestrum [*]( 9 Gal. 4, 19 12 Cant. 1, 4 ) [*]( 1 plarea M illis sumus PDMj 2 nostra om. A 5 implicati C 7 te om. p 9 quanta] quia DM qua r 13 unguentorom POlFAB MNfbd currimus M 14 cupiens PDF*MNf cupiente L pudoribua p fetoribus PDMf 15 ypocritas DM-$hipochritas BA abitu P 16 circueuntes MN nflqaam fixos y 17 martirum AB 18 membra martyrum D uendicant A filacteria PCANMa philacteria LODB 19 uel] alii D et A 20 in alt. om. DAP se] seu P om. M 22 ę.egestatis C aegestatis j inter ea LO 23 in+***malis factis ubicumque ... deprehensi fuerint (malis et fac m. 2 add.) C ubicumque in factis suis malis dep. fuerint PBDMf malis in (om. L) factis suis ub. dep. f. LAN quomodo J\'ZODF\'T1γβ1 )

586
propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. nonne ergo inflammamini zelo dei? nonne calescit cor uestrum intra uos, et in meditatione uestra exardescit ignis, ut istorum mala opera bonis operibus persequamini, ut eis anputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio uestra laeditur et infirmis offendiculum ponitur? miseremini ergo et conpatimini et ostendite hominibus non uos in otio facilem uictum, sed per angustam et artam uitam huius propositi regnum dei quaerere. eadem uobis causa est, quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his. qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur. in odore uestro bono reficiantur.