De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Et quod sequitur de uolatilibus caeli et de liliis agri, ad hoc dicit, ne quisquam deum putet seruorum suorum necessaria non curare, cum eius sapientissima prouidentia usque ad ista creanda et gubernanda perueniat. neque enim non ipse pascit et uestit etiam eos, qui manibus operantur. sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant, ut ista conquirant, hoc seruos suos dominus praemonet, ut in eo ministerio, quod sacramento eius debetur, non ista, sed regnum eius et iustitiam cogitemus: et haec omnia adponentur nobis siue per manus operantibus siue infirmitate corporis inpeditis siue ipsius militiae tali occupatione destrictis, ut nihil aliud agere ualeamus.

Neque enim quia dixit deus: inuoca me in die tribulationis, et eximam te, et glorificabis me, propterea non debuit fugere apostolus et per murum in sportam submitti, ut manus persequentis euaderet, sed expectare potius, ut conprehenderetur et eum sicut tres pueros de mediis ignibus liberaret. aut propter hoc nec dominus dicere debuit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam, quia ipse dixit: si quid petieritis in nomine meo, dabitur uobis. sicut ergo quisquis fugientibus persecutionem [*]( 16 Ps. 49. 15 18 cf. Act. 9, 25 20 cf. Dan. 3. 50 22 Matth. 10, 23 23 Ioh. 16, 23 ) [*]( 1 mammonae praet. C connexuit A 5 putet deum Pj- putet dominum DM 6 procurare M 7 proueniat PDMf 8 eos] cibus P 9 christiana militia DMy detorqueat PDrM ista conquirant] acta eo usque sinant A 10 dominus BUOB N eo] isto M 11 quo D 12 eius om. M iustitiam eius PDMf et om. (3 opponentur ji 13 nobis DM per om. PDMBr manibuB PDMB7 14 militiae* tali. 0 militiae et alia (a fin. s. I.) L districtis PABNF*bd 17 glorificabis] honorificabis A 18 sporta ABDFMNbd 19 eIpectaret LODABNy 20 ut] et P eos C1 medio ignis M 22 unam ciuitatem CLO 23 petierit P petieritis patrem Fbd 24 dabit Fbd sicut questionem F persecutionem fugientibus bd )

584
discipulis Christi obiceret huius modi quaestionem, cur non stetissent potius et inuocato deo per eius mirabilia sic eruerentur ut Danihel a leonibus, ut Petrus ex uinculis, responderent non se oportuisse temptare deum, sed tunc eum talia si uellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent; cum uero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam liberantur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam dei seruis uacantibus et ualentibus exemplo et praecepto apostolico manibus suis uictum transigere, si quis euangelio mouerit quaestionem de uolatilibus caeli, quae non seminant neque metunt neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia non laborant neque nent, facile respondebunt: si et nos per aliquam uel infirmitatem uel occupationem non possimus operari, sic nos ille pascet et uestiet, quemadmodum aues et lilia, quae nihil operantur huius modi, cum autem possumus, non debemus temptare deum nostrum, quia et hoc, quod possumus, eius munere possumus et, cum hinc uiuimus, illo largiente uiuimus, qui largitus est, ut possimus. et ideo de istis necessariis solliciti non sumus, quia, cum haec possumus agere, ille nos pascit et uestit, a quo pascuntur bomines atque uestiuntur; cum uero haec non possumus agere, idem ipse nos pascit et uestit, a quo aues pascuntur et lilia [*]( 3 cf. Dan. 6, 23 cf. Act. 12, 7 ) [*]( 1 obiecerit M 2 stetissg B stetisset PFb per] pro M mirabili uirtute PM mirabilem uirtutem Dj 3 ex] a N responderet β 4 temptare] imitari D dominum DMf 5 facere Pj 6 ei P fugam] pngnam p in pot. fugam M 7 liberarentur bd liberantur A 8 uocantibus 7 uastantibus N 9 uictum] uitam PDMf 11 in horreis PDMj apotbecis A apot*ecas L 12 nec A neunt Pj ue.nt C om. A 13 vel pr. om. M possumus ABDN possemna LG1 14 ille nos bd nos pascit ille D paecit PDMf et om. CLOFNji uestit p2DM 15 qui N huiusce bd 16 attSptare M deumJ dominum deum PDM dominum AB-j nostrum om. p non quia β 17 hic AB 18 quia PD largitur M 19 non om. 7 simas D haec agere non (s. I.) possumus M 20 ille] idem ipse N a quauestit om. M homines] omnes PD($21 atque] et DFN.lнl )
585
uestiuntur, quoniam nos pluris sumus illis. quapropter in ista militia nostra nec in crastinum cogitamus, quia non propter ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probauimus, ut ei nullis negotiis saecularibus inplicati placeamus.