De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

At enim dominus ait: nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini. recte, quoniam supra dixerat: non potestis deo seruire et mamonae. qui enim propter hoc euangelium praedicat, ut habeat unde manducet et unde uestiatur, simul se putat et deo seruire, quia euangelium praedicat, et [*]( 13 cf. II Thess. 3. 10 20 Matth. 6, 25 22 Matth. 6. 24 ) [*]( 2 fructione L1 fructificatione L1 uigilantifi ministratione r amministratione PD 3 iam] tam D 4 adtendum B 6 enim oai. X 7 quieque PDM 8 accipit om. N 9 christo DLzN christi dono B christi bonis b accepit C2P*L* 0 cum talibus D 10 etiam om. PDMx 12 in om. N 13 si] qui si PDMf non DMf 14 in christiana militia PA in militia christiana bd 16 fiunt senatores bd 17 opifices fiant PDMf 18 deliciis] sdelictis f fuerunt ABMN sunt B 20 at] ait M ait er. in L, om. M 21 animae uestre M neque] uel M uestiamini] induamini D 23 mamonae CP mammone D mammonae cet. 25 putet D et deo] ideo 7 quia-praedieat om. Ã praedicat euangelium N mamonae Of mSmong M mammonae cd. )

581
mamonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod dominus dicit fieri non posse. ac per hoc ille, qui propter ista euangelium praedicat, non deo, sed mamonae seruire conuincitur, etsi deus illo ad aliorum prouectum, quomodo ipse nescit, utatur. nam huic sententiae subiungit dicens: ideo dico uobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini, non ut ista.non procurent, quantum necessitatis est unde honeste potuerint, sed ut non ista intueantur et propter ista faciant quidquid in euangelii praedicatione facere iubentur. eam quippe intentionem quare quid fiat, oculum uocat: unde paulo superius loquebatur, ut ad hoc descenderet, et dicebat: lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si uero oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, id est: talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua, cur ea facias. et ad hoc enim ut ueniret, supra de elemosynis praeceperat dicens: nolite condere uobis thesauros in terris, ubi aerugo et tinea exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; recondite uero uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque robigo exterminat, ubi fures non perfodiunt et furantur. ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. deinde subiunxit: lucerna [*]( 5 Matth. 6, 25 12 Matth. 6, 22. 23 18 Matth. 6, 19-21 28 Matth. 6, 22 ) [*]( 3 sed mamonae s. Z. m. 2 C conuincitar mammonae seruire A 4 illo] alio D 7 procurarent PDM 8 necessitati sat est Pr necessitatis adest DAM necessitatis satis est bd poterint Y poterit DM non ut B 9 eaangelio B 10 praedicatione] praeconio PDMAfb 11 quidquid PDMf ut] et ut M 12 et om. PDMf oculus est D 13 fuerit simplex A 14 tuus om. PMD 17 adhuc r elemosiuis ABNLDMr 18 in terris thesauros A 19 erugo CLOABDMf exterminant BMN 20 sed recondite D nobis uero r 21 nec tinea M rubigo LOABDFMN\'(bd exterminant ND ubi] et ubi BNbd, fures om. A 22 effodiunt DMP et] nec Nf enim om. M erit] est N )
582
corporis tui est oculus tuus, ut illi scilicet, qui elemosynas faciunt, non ea faciant intentione, ut uel hominibus uelint placere uel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt. unde et apostolus cum Timotheo diuites monendos praeciperet. facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. cum ergo in futuram uitam direxerit oculum dominus elemosynas facientium et in caelestem mercedem, ut possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculos fuerit — in illam quippe nouissimam retributionem ualet, quod et alibi ait: qui uos excipit, me excipit; et qui me excipit, excipit eum qui me misit. qui excipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae . accipiet; et qui excipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. et qui potum dederit uni ex istis minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non peribit merces eius — ne forte correpto oculo eorum qui necessaria inpendunt indigentibus et prophetis et iustis et discipulis domini ipsorum oculus deprauaretur in quos ista fierent, ut propter ista accipienda uellent Christo militare, nemo, inquit, potest duobus dominis seruire. et paulo post, non potestis, inquit, deo [*]( 5 I Tim. 6, 18. 19 11 Matth. 10, 40--42 21 Matth. 6, 24. 25 ) [*]( 1 tui om. CLON scilicet qui] quilicet PDMr elemosinas ABDNr 2 faciant PDMr ea tamen M faciunt PM. 3 p!acere uelint PDMf rependi uicem pro his quae faciunt PDMr 4 cam diuites huius saeculi timotheo monendos scriberet PDMr 5 indigentibus communicent PDMr 7 ueram om. M aeterni (s. I. t uera) uitam B uitam aeternam M ergo] et DM dixerit DL duxerit M dominus oculum B 8 elemosinas ABDNf eljmosinas M eleemosynas semper bd celestiG M 9 fuerit oculus simplex M 10 retrubuitionem nouissimam A et om. ABFbd 11 suscipit sexies in sqq. PDM7 15 minimis istis PDMNf 16 discipuli] meo PDMf 17 perdet mercedem suam A 18 correcto PDMf indigentibue impendunt N indigentibus om. M 20 in quos ista] in quo si ista PD; in quo sic ista li fierent] fuerant A ut] fi D accipienda om. M 21 dnobus dominis potest M 22 seruire deo D )
583
seruire et mamonae, statimque contexuit: ideo dico uobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini.°