De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quamobrem etiam illi, qui relicta uel distributa siue ampla siue qualicumque opulentia inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari uoluerunt, si corpore ita ualent et ab ecclesiasticis occupationibus uacant — quamquam eis tam magnum animi sui documentum adferentibus et eiusdem societatis indigentiae de his rebus, quas habebant, uel plurimum uel non parum conferentibus uicem sustentandae uitae eorum res ipsa communis et fraterna caritas debeat —, tamen, si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex uita humiliore et ob hoc exercitatiore uenientibus auferant excusationem, multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diuiserunt. quod quidem si nolint, quis audeat cogere? quibus [*]( 2 cf. Val. Mai. 4, 4, 10; Seneca ad Alb. 12 11 II Cor. 6, 10 ) [*]( 24 cf. Bened. regula E. WoelfBin c. 48, p. 50, 43 2 praeclarissima N literatorum D predicare M 4 affrice hODFM africae T africe BN 5 domi DM domita LF1 domitae F2r edomitae B domitse 0 domite N quod AN 6 senatus consulty LO, (v 8. 0) C 7 debet esse bd rempublicam suam PDAMy 8 illll* L illfl A 9 in] sit in D commune habeat bd cum fratre] cum ferat. (e a. Z. m. 2) F 10 praecepto D 13 etiam om. CLOFABN 14 opulenti facultate bd 15 numerare B om. T 16 ita uacant 7 18 indigentia L 21 si et] etsi DM et LO aliquid manibus PDMAj 22 ob] ab L02B hoc om. CLOB 23 agant A cum omnia] comnnia 7 sua omnia A 24 nolunt Å ) [*]( 37* )

580
tamen inuenienda sunt opera in monasterio etiamsi a corporali functione liberiora, sed uigilanti administratione curanda, ut nec ipsi panem suum, quoniam communis iam factus est. gratis manducent. nec adtendendum est, in quibus monasteriis uel in quo loco indigentibus fratribus quisque id quod habebat inpenderit. omnium enim christianorum una respublica est. et ideo quisquis christianis necessaria ubilibet erogauerit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de Christi accipit, quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit? illi autem, qui etiam praeter istam sanctam societatem uitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria ueniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt, si nolunt operari, nec manducent. neque enim propterea christiana militia ad pietatem diuites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur. nullo modo enim decet, ut in ea uita, ubi senatores fiant laboriosi, ibi fiant opifices otiosi, et quo ueniunt relictis deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati.