De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Dicet aliquis: quid ergo prodest seruo dei, quod prioribus actibus quos in saeculo habebat relictis ad hanc spiritalem uitam militiamque conuertitur, si adhuc eum oportet tamquam opifices exercere negotia? quasi uero facile possit uerbis explicari, quantum prosit, quod dominus diuiti [*]( 2 cf. Act. 11, 28 sqq. 5 I Cor. 16, 1-4 14 Matth. 6, 34 ) [*]( 1 ubi ipse y collectam pecuniam A 2 pratribus (pra in ras.) C fratribus PM 3 sic om. PDMy 4 deessent A 5 corintios C chorinthios N de collatione in sanctis PDMr 8 reponat PDMr quae ei Y quae illi PDM 9 collecta fiat PDj 10 probaberitia 01 per epistulas om. D 11 iherusalem M ierusalem LODFANybd 12 et pr. om. Ay 18 et uerissime om. y 15 his] istis bd 16 hisdem CLOF BMNi iisdem bd uos om. \'DMf 17 cur uolatilia caeli non uobis sunt eiemplo PDFMNjbd 18 nil Mr seruandum COFA 20 prode est P 22 spiritualem (semper fere ua) A conuertetur N adhuc oportet eum N eum adhuc Fbd 23 opiflcis LOFDd 24 explicari uerbis A explicare Pr ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pari III. ) [*]( 37 )

578
consilium capiendae uitae aeternae requirenti ait, ut faceret, si uellet esse perfectus, ut uenditis, quae habebat, et indigentiae pauperum distributis eum sequeretur. aut quisquam tam expedito cursu secutus est dominum quam ille, qui ait: non in uacuum cucurri nec in uacuum laboraui? qui tamen opera ista et praecepit et fecit. haec nobis tanta auctoritas doctis et informatis sufficere debuit [ad exemplum] et relinquendi pristinas facultates et manibus operandi. sed et nos ab ipso domino adiuti possumus fortasse utcumque cognoscere etiam sic operantibus seruis dei priora tamen negotia reliquisse quid prosit. si enim ad hanc uitam ex diuite quisque conuertitur et nulla infirmitate corporis inpeditur, itane desipimus a sapore Christi, ut non intellegamus quantus prioris superbiae tumor sanetur, cum circumcisis superfluis, quibus ante animus exitiabiliter inflabatur, ad modica quae restant huic uitae naturaliter necessaria etiam opificis humilitas minime recusetur? si autem ad hanc uitam ex paupertate conuertitur, non putet id se agere quod agebat, si ab amore uel augendae quantulaecumque rei priuatae iam non quaerens quae sua sunt, sed quae Iesu Christi ad communis uitae se transtulit caritatem in eorum societate uicturus, quibus est anima una et cor unum in deo. ita ut nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia [*]( 1 cf. Matth. 19, 21 4 Phil. 2, 16 19 cf. Phil. 2, 21 22 cf. Act. 4, 32 ) [*]( 1 aeterni B 2 at om. N 8 quisquam tam] quisquam CLO quia tam PFDAMf 4 expedite Å 5 curri in ras. L tam ClX 6 fecit et praecepit A hoc Dbd nec FA auctoritas] anctoritate (te corr. m. 2 ex it aut ti) C, PLOFDAMabd auctoritas te (sm ras.. B 7 doctis et informatis om. CiN ad exemplum om. codd. et relinquendij derelinquendi PLOFDAMC*bd 10 dei seruis N 11 quiaquam Bybd quique D 12 corporis iufirmitate N prepeditur corporis A 13 superbiae prioris Fbd tiraor Nl sanatur PDMAf 15 inflauatur (ua in ba corr.) C inflammabatur AMbd 16 opificum DM opicum Y recusatur PDM AT 17 id se] ipse L se id bd 18 qaantulumcumque PDMy 19 repriuatae L 20 conmunis 7 21 societatè L uiuiturus P uiuitur us y uictnri.. L quibus] quo ibi D deum LOFD 22 sunt N )
579
communia. si enim huius terrenae rei publicae antiqui principes praeclarissimo litteratorum suorum eloquio praedicari solent, quod rem communem uniuersi populi suae ciuitatis priuatis suis rebus sic anteponebant, ut quidam eorum Africa edomita triumphator quid nubenti filiae daret non habuerit, nisi ex senatus consulto de publico dotaretur: quo animo esse debet in republica sua ciuis aeternae illius ciuitatis Hierusalem caelestis, nisi ut illud ipsum, quod propriis manibus elaborat, in commune cum fratre et, si quid ei defuerit, de communi suppleat, dicens cum illo, cuius praeceptum exemplumque secutus est: quasi nihil habentes et omnia possidentes?