De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Si enim urgeantur ex euangelio, ut nihil reponant in crastinum, rectissime respondent: cur ergo ipse [*]( 6 Matth. 6, 34 13 cf. Rom. 1, 1 19 Matth. 6, 26 25 cf. Ioh. 12, 6 ) [*]( 1 proponantur B praeponant N non alt. om. M reprehendendo JSa reprehen«»»do D reprehenq,ęQdo M reprehendens A sed om. A 3 istorum] historiam P hiatorii 6 Y hiatorio D historum LlO historicum i; 4 eo] tanto PDMf 7 ergo om. N in] de D 8 euangelii PBbd uangelio A 10 cogitant B 12 faciunt A concordant A 13 moneret] et non moneret Py 17 reponant D 18 in crastinum reponere Na reponere uultis M et potest M 19 neque (que 8. I. m. 2) C 20 apothecas] horreis PDMf 22 caeli om. PMf uita ista PD; 24 urgueantur A 25 rectissime] certissime DMf respondeant A )

577
dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret? cur tanto ante fame inminente frumenta sanctis patribus missa sunt? cur apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria procurarunt, ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad Corinthios - in epistula scriberet: de collectis autem in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans quod ei placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. cum autem aduenero, quoscumque probaueritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quodsi -dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. haec et alia multa copiosissime et uerissime proferunt. quibus respondemus: uidetis ergo, quamuis dominus dixerit: nolite cogitare in crastinum, non uos tamen his uerbis cogi, ut nihil in crastinum reseruetis. cur ergo isdem uerbis uos cogi dicitis, ut uacetis? cur exemplo uolatilia caeli non uobis sunt ad nihil reseruandum et uultis, ut sint exemplo ad nihil operandum?