De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quapropter, ut breuiter conplectar, isti, qui ex euangelio peruerso intellectu tam manifesta apostolica praecepta peruertere moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut uolatilia caeli, aut obtemperent apostolo, sicut filii dilecti; immo utrumque faciant, quia utrumque concordat. neque enim contraria domino suo moneret Paulus seruus Christi Iesu. hoc enim istis aperte dicimus: si uolatilia caeli sic intellegitis in euangelio, ut nolitis operando manibus uestris uictum tegumentumque procurare, nihil etiam reponatis in crastinum, sicut nihil reponunt uolatilia caeli. si autem aliquid reponere in crastinum potest non esse contra euangelium, ubi dictum est: respicite uolatilia caeli, quia neque seminant neque metunt neque congregant in apothecas, potest etiam non esse contra euangelium nec contra similitudinem uolatilium caeli uitam istam carnis corporalis operationis labore transigere.