De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Verum et hoc concedamus, toto uertente anno posse in agris reperiri uel ex arbore uel ex herbis uel ex quibusque radicibus, quod in escam sumi possit incoctum aut certe tanta excitatio corporis adhibeatur, ut ea, quae coquenda sunt, etiam cruda adsumpta non noceant possitque etiam hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi, atque ita fiat, ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum reponatur: non poterunt ista seruare, qui se per multos dies a conspectu hominum separatos et nulli ad se praebentes accessum includunt se ipsos uiuentes in magna intentione orationum. hi enim facillima quidem atque uilissima, secum tamen includere alimenta consuerunt, quae in illos dies, quibus a nullo uideri statuerunt, sufficiant: quod aues non faciunt. et horum quidem exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium, quo haec agant seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate [*]( 2 cf. Matth. 12, 1. 2. ) [*]( 1 et inpunitum B sineret abire N sineretur P-f sineret DM permitterent A 3 de om. PDMf *»##qaid (quid er.) C 4 esci A 5 non inuenitur in agria PDMi 6 quod om. A coquendum PDMxr afferre M 7 pone] peDe A enim hoc A aues om. A 10 repperiri CD quibusque] quibus PDj quibuslibet M quibuscumque A 11 radicibus om. JPDMv 12 exercitatio BAbd 13 assupta N 14 procedere M 15 fiet DM 18 orationum intentione N 19 quedam D 20 alimenta includere PFbd consueuerunt MN 21 sufficiunt DM 22 et] ut CLOFABN exhercitationem L 23 quod GLODANx( seque om. CLOABN )

576
proponant, non solum non reprehendo, sed, quantum dignum est, laudare non possum. quid tamen de his dicimus secundum istorum intellectum ex euangelicis uerbis? an forte quo sunt sanctiores, eo sunt uolucribus dissimiliores, quia nisi reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut faciunt, non ualebunt? et utique nobiscum audiunt: nolite ergo cogitare in crastinum.