De Opere Monachorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Proinde rursus istos alio sublimiore gradu iustitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut cotidie in agros tamquam in pastum pergant et quo tempore inuenerint carpant ac sopita fame reuertantur. sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pinnas largiri dominus dignaretur, ut serui dei in agris alienis inuenti non tamquam fures conprehenderentur, sed tamquam sturni fugarentur. nunc uero ille, quantum poterit, imitabitur auem, quem capere uenator non potuerit. sed ecce concedant omnes serui dei. ut cum uolunt in eorum agros exeant atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israhel per legem praeceptum est, ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid uellet auferre; nam qui nihil aliud adtigisset quam [*]( 1 cf. Act. 11, 28 sqq. 23 cf. Deut. 23, 24. 25 ) [*]( 1 illis ABNbd 2 ex] e DM in y 3 panem sibi FDMNbd 5 aliquos Y 6 nitam istam DFbd 8 seruiri 0 seruiri sibi M 10 ille BA illi DN 11 carpere PDM 13 alio om. PDM sablimiori L02 14 instituerunt PDMA\'{ cottidie N 15 iInpastllm P et-carpant om. D quod pro tempore PAMf 17 bonus Py pennas LOFDABMNC*bd dominus largiri A dominus oui. PDMj 19 comprehender L furni B fugerentur B 20 quam Z)JV uenator capere M 21 uenitor P1 uenator (e ex i) C poterit PLO FAbd semis LFBbd 24 ut-teneret om. y ,25 efferre M quam id] nisi PDMr )