De Opere Monachorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam uitam, quod conuersi ad deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. solent enim tales non melius, sicut multi putant, sed, quod est uerum, languidius educati laborem operum corporalium sustinere non posse. tales fortasse multi erant in Hierosolyma. nam et scriptum est, quod praedia sua uendiderint et pretia eorum ante pedes apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat. quia prope inuenti sunt et utiles fuerunt gentibus, quae ab idolorum cultu ei longinquo uocabantur, secundum illud, quod dictum est: ei Sion prodiet lex et uerbum domini ex Hierusalem, debitores eorum dixit apostolus ex gentibus christianos. debitores, inquit, eorum sunt, addidit quare; si enim spiritalibus eorum, inquit, communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
Nunc autem ueniunt plerumque ad hanc professionem seruitutis dei et ex condicione seruili, uel etiam liberti uel propter hoc a dominis liberati sine liberandi et ex uita rusticana et ex opificum exercitatione et plebeio labore, tanto [*]( 10 cf. Act. 2, 45; 4, 35 14 Es. 2, 3 17 Rom. 15; 27 ) [*]( 1 habeant 0 si dispensatores PDM-r 2 non istam A arriigant C 3 uendicant ANDM 4 saltim 7 aliquid om. PDMv quod PMf 6 pauperibus dispertiti sunt et indigentibus contulerunt PD; pauperibus et indigentibus contulerunt M indigentibus] ingentibus B 8 quod eat uerum om. PDMy uerum est N uerbum LO edocati Y 10 hierosolima BN ierosolima AM ierosoljma Lbd 11 praetia C 12 distribuerentur pauperibus prout cuique necessarium erat PDMf sicut] sicut cuique (cuique in ros.) A qui quia M 13 fidei et utiles PDMy 14 longinco 0 longo inquo D ex] ab PDMj de Å 15 syon N 17 eorum inquit bd sunt] sunt gentes PDMj \'et addidit BMbd 19 et-eis] et gentes carnalia ministrare eis PDMj 20 ueniunt om. D 21 etiam] aliam CO, in N uacuum spatium 22 ab M dominis] hominibue M 23 opifica N )