De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Contigit enim eis, quod in uiduis iunioribus indisciplinatis cauendum idem apostolus dicit: simul enim et otiosi esse discunt; non solum autem otiosi, sed etiam curiosi et uerbosi, loquentes quae non oporteat. hoc ille de [*]( 3 I Cor. 1, 27-29 21 I Tim. 5, 13 ) [*]( 1 edocati y amittantur y 2 uere om. PDM 3 exstiterunt PLOFMfbd et om. A 4 fortia-confunderet om. F et-sapientes om. PDMr stulta] infirma A 5 ignobili 01 6 tamquam sint] tamquam quae sint P tamquam ea quae sunt DM 7 euacuentur] destruat PDMf euacuarentur A 8 amittantur y 9 quae P2 12 uoluerint et] uolentes et Pr uolentes DM et honorari PLOFABMy 13 consueti fuerant PDM quoniam om. A se] si ABN quo] co B 14 operantur L 17 uere om. A 18 in altum se PDMr 19 faenum CD; foenum B 20 contingit PLOBDy 21 enim] etiam D dicit N autem bd om. A et om. L otiosae 02LOFBMNbd 22 autem om. PMf otiosae (otiose) 02LOFBMNbd curiosae (e) CPLOFBMNbd 23 uerbosae (e) 02LOFBMNbd oportet LAJJlb )

572
malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis uiris dolemus et plangimus, qui aduersus eum ipsum, in cuius epistulis ista legimus, otiosi et uerbosi quae non oportet loquuntur. et qui sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam uenerint, ut placeant cui se probarunt, cum ita uigeant uiribus corporis et integritate ualetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam operari secundum apostolum possint, excepti istorum otiosis corruptisque sermonibus, quos iudicare per inperitum tirocinium non ualeant, in eandem labem pestifera contagione mutantur, non solum non imitantes oboedientiam sanctorum quiete operantium et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina secundum apostolicam normam uiuentium, sed etiam insultantes melioribus, tamquam conseruatricem euangelii praedicantes pigritiam, tamquam praeuaricatricem accusantes misericordiam. multo enim misericordius operatur erga animas infirmorum, qui famae bonae seruorum dei consulit, quam erga corpora egentium, qui panem esurientibus frangit. quapropter utinam isti, qui uacare uolunt manibus, omnino uacarent et linguis! neque enim tam multos ad imitationem inuitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta proponerent.