De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hanc quaestionem breuiter soluerem, si dicerem, quia et iuste dicerem credendum esse apostolo. ipse enim sciebat, cur in ecclesiis gentium non oporteret portari uenale euangelium, non culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium suum, quia ita inter se distribuerant procul dubio admonente spiritu sancto euangelizandi prouincias, ut Paulus et Barnabas ad gentes irent, illi autem in circumcisionem. hoc tamen eum praecepisse his, qui non habebant eius modi potestatem, ea quae iam multa dicta sunt manifestant.

Isti autem fratres nostri temere sibi adrogant, quantum existimo, quod eius modi habeant potestatem. si enim [*]( 9 Matth. 10, 10 20 cf. Act. 13, 2 sqq. j Gal. 2, 9 ) [*]( 1 hinc PVDBMfbd 2 quis A ego B cęphas 0 4 dicit bd esse usum M 6 qui A operati non sunt PVDMr 7 potestatem om. A uiuere N 9 ex] de M 10 amplius om. COFABN 11 supererogans B arrogans D 12 euangelio impedimentum B 13 impedire C 16 scibat 01 17 gentium om. M oporteret om. M potari (o in ras.) C, 0 portare M putari PVDBr 19 ita om. A cum uocabulis inter se finitur codex V 20 ftmonente Df prouincie A prouintiaa ( 21 irent] pergerent M circumcisione P 22 iis d huiusmodi N 23 multa] supra PDMf manifesta sunt Y )

570
euangelistae sunt, fateor, habent; si ministri altaris, dispensatores sacramentorum, bene sibi istam non adrogant, sed plane uindicant potestatem.