De Opere Monachorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Hic exoritur altera quaestio. fortasse enim dicat: quid ergo? ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, quia non operabantur, peccabant? aut adferebant inpedimentum euangelio, quia dixit beatus Paulus ideo se non usum hac potestate, ne quod inpedimentum daret euangelio Christi? si enim peccauerunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant potestatem non operandi, sed de euangelio uiuendi. si autem acceperant hanc potestatem ordinante domino, ut qui euangelium adnuntiarent, ex euangelio uiuerent, et dicente: dignus est operarius cibo suo - qua potestate Paulus amplius aliquid erogans uti noluit — non utique peccauerunt. si non peccauerunt, nullum inpedimentum dederunt. neque enim nullum peccatum est inpedire euangelium. quod si ita est, et nobis, inquiunt, liberum est et uti et non uti hac potestate.