De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ibi etiam dicitur quid operabatur apostolus. posthaec, inquit, egressus ab Athenis uenit Corinthum. et cum inuenisset quendam iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, recens aduenientem ab Italia, et Priscillam uxorem ipsius, propterea quod iussisset Claudius discedere omnes iudaeos ab Roma, accessit ad illos et propter artis similitudinem mansit apud illos opus faciens; erant enim tabernaculorum artifices. hoc si conati fuerint allegorice interpretari, ostendunt, quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se uacare gloriantur. et certe illa, quae supra dicta sunt: numquid solus ego et Barnabas non habemus potestatem non [*]( 3 Act. 18, 4 14 Act. 18, 1-3 23 I Cor. 9, 6. 12 ) [*]( 2 anima M sed-scriptura om. A ab athenis PVMf 3 dicat PVIJMr sinagoga DMf 4 omnem P chorintum C corintum LOF corintho PV\'(l corinthios DM troadae Vf ergo] uero Bbd 7 iudaicis V 9 se s. l. C om. bd 10 sui D temporis DF1 ge#»rantor M - 11 nec CFDM ne. 0 implicationibus C 14 chorintum C corintum LO 15 inueniret D quendam om. A aquila C 16 adueniente Py 17 ipsius] eius D iussisset] dixisset PVDM-( 18 discere V1 omnes om. A ab] a PVDMAB-( a. L om. bd 21 allegoricae I ostendant AN 22 se uacare] euacuare y 23 illa om. A 24 ego solus bd )

568
operandi? et: non sumus usi hac potestate, et: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, et: nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. et: dominus ordinauit eos qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum et cetera huius modi aut exponant aliter aut, si praeclarissima luce ueritatis urgentur, intellegant et oboediant: aut, si oboedire uel nolunt uel non possunt, saltem illos, qui uolunt, meliores, qui autem et possunt, feliciores esse fateantur. aliud est enim corporis infirmitatem uel ueram allegare uel falsam praetendere, aliud autem sic decipi et sic decipere, ut insuper ideo uideatur in seruis dei maior esse iustitia, quia potuit inter inperitos regnare pigritia. qui enim ueram corporis ostendit infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit et conuinci non potest, deo dimittendus est. neuter tamen eorum perniciosam regulam figit, quia bonus seruus dei et manifesto infirmo fratri suo seruit et fallenti cum credit, quia malum eum non putat, non imitatur ut malus sit, et non si ei credit, fallacem putat. ac nihilominus non imitatur. ab illo uero, qui dicit: haec est uera iustitia, ut nihil. corporaliter operando imitemur uolatilia caeli, quoniam qui aliquid tale fuerit operatus contra euangelium facit, quisquis animo infirmus haec audit et credit. non quia sic uacat, sed quia sic errat, lugendus est. [*]( 1 I Thess. 2, 6 3 II Thess. 3, 8 4 I Cor. 9, 14. 15 ) [*]( 2 uobis oneri bd oneri esse uobis N 3 et] ac N uestnun om. A 4 et] sicut ct PVDMy dominus om. N eis Bbd 5 nihil N 7 urguentur VDAj obediant Cl 8 aut (t s. I. m. 2) C saltim VA-f 11 alligare VAy decipi et sic om. D 14 humane Vf 15 falsum D 16 demittendus PVl timendus B 17 fugit L manifeste bd 18 fallenti cum] fallentia B cumj dum M 19 sit] sic PVDMf si non PVDMjANFbd ei om. A 20 nihilhominus L Ijimitatur 0 21 imitentur M 22 tale aliquid Abd aliquid] aliud B 23 quisquis—lugendus est om. M infirmo V hoc bd andit: uidit L audit et credit] dicit PVDy )
569