Si autem alicui sermo erogandus est et ita occupat, ut manibus operari non uacet, numquid hoc omnes in monasterio possunt uenientibus ad se ex alio genere uitae fratribus uel diuinas lectiones exponere uel de aliquibus quaestionibus salubriter disputare? quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes uacare uolunt? quamquam etsi omnes possent, uicissitudine facere deberent non solum ne ceteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit, ut audientibus pluribus unus loquatur. deinde ipsi apostolo quomodo uacaret operari manibus suis, nisi ad erogandum uerbum dei certa tempora constitueret? neque [*]( 1 cf. Ps. 1, 2 2 cf. Ps. 12, 6 ) [*]( 1 domini] dei AMN 4 splendorum B 5 orae N 6 si illa M corporalia (a fin. s. l.) V agere VDM 7 opprimantur M egestatem PVDr se om. N dicunt se M 8 quod] quae PDMr praecipit Fbd 9 est ista ergo Bbd ergo ista est M est ergo ista N 11 tanto citius] tantocius DM 12 quemque om. A quantotius VDM 14 et er. y 15 occupatur AB operari om. M 18 ergo] enim A 19 quur Py obtemtu P obtemptu V uolunt] possunt 7 20 si A uicissim PVDMjb debent A 21 ne ceteri] necessaria (pr. e s. Z. m. 2) r ab M operibus necessariis M occuparetur L occupentur A 23 ipso D ipse i2 apostolus (u supra 0) y 24 tempora certa N )
566
enim et hoc deus latere nos uoluit. nam et cuius artis opifex fuerit et quibus temporibus uacaret dispensando euangelio, sancta scriptura non tacuit. nam cum eum dies profectionis urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati congregatis fratribus ad frangendum panem tanta fuit intentio et tam necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad medium noctis, tamquam excidisset eis quod eo die non esset ieiunium; quando autem in aliquo loco inmoraturus cotidie disputabat, quis dubitauerit horas eum habuisse ad hoc officium deputatas? namque apud Athenas cum esset quia studiosissimos rerum inquisitores inuenerat, ita de illo scriptum est: disputabat igitur iudaeis in synagoga et gentibus in uiculis in foro per omnem diem ad omnes qui aderant. non enim in synagoga per omnem diem. ubi mos erat sabbato sermocinari, sed in foro, inquit, per omnem diem; propter studia utique Atheniensium. sic enim sequitur: quidam uero epicureorum et stoicorum philosophorum conferebant cum illo. et paulo post dicit: Athenienses autem et aduenae hospites ad nihil aliud uacabant quam dicere aliquid noui aut audire. putemus apostolum illis omnibus diebus, quibus fuit Athenis, non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia supplebatur eius indigentia, sicut dicit in secunda ad
[*](4 cf. Act. 20, 7 12 Act. 17, 17 17 Act. 17, 18 19 Act. 17, 21 23 cf. II Cor. 11, 9 ) [*]( 1 noluit 71 2 uacarit VMy uacauerit D euangelio. (Q supra*) D 4 urgueret VA 5 et tam] etiam Fy 6 necessario A 7 ieinnium non esset A 8 alico LOF immoratus PVDMAfbd 9 dierum habuisse PVDMf 10 namque] ncq; co. M cum om. M 12 cum iudaeis DUOAbd sinagoga CVAD 13 in uiculis] uinculis LBlA ui.culis F uigulis (supra gpos. c) 0 inculia P singuiis VDMyb incolis d in foro] et foro FA perj prope L per omnem diem-in synagoga oin. PVDr per omnem diem-inquit om. M 14 omnes] eos d sinagoga A 17 epycureorumJtf stoichorum PV 18 dicit om. N 19 adaeng uel hoapi- tes A 20 discere B 21 omnibus illis PVDAlr quibus fuit athenis posi operatum legitur in N 22 machedonia PVM 23 secunda epistola N ad corinthios epistula PYD-r ad corintliios in secunda epistola M corintios C ) 567
Corinthios. quamquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita ualebat et animo et corpore. sed cum Athenis exisset, uideamus quid dicit scriptura. disputabat, inquit, in synagoga per omne sabbatum: hoc apud Corinthum. in Troade ergo, ubi necessitate inminentis profectionis usque ad medium noctis sermo protractus est, una sabbati erat, qui dies dominicus dicitur: unde intellegimus eum non fuisse cum iudaeis, sed cum christianis, quando etiam dicit ipse narrator ad frangendum panem se fuisse conlectos. et ipsa est optima gubernatio, ut omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur, ne animum humanum turbulentis inplicationibus inuoluta perturbent.