De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quid enim agant, qui operari corporaliter nolunt, cui rei uacent scire desidero. orationibus, inquiunt, et psalmis et lectioni et uerbo dei. sancta plane uita et Christi suauitate laudabilis; sed si ab his auocandi non sumus, nec manducandum est nec ipsae escae cotidie praeparandae, ut possint adponi et adsumi. si autem ad ista uacare seruos dei certis interuallis temporum ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur non et praeceptis apostolicis obseruandis aliquas partes temporum deputamus? citius enim exauditur una oboedientis oratio quam decem milia contemptoris. cantica uero diuina cantare etiam manibus operantes facile possunt et ipsum laborem tamquam diuino celeumate consolari. an ignoramus omnes opifices in quibus uanitatibus et plerumque etiam turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas suas, cum manus ab opere non recedant? quid ergo inpedit [*]( 1 in om. PVDMf ecclesie P2DMf 5 communi b 6 labore A Ib praepositi. T mormure C 9 aliquorum om. N propter om. M 11 patuerit PVDf potuerit MNb 12 corporaliter operari M 13 desiderio V 14 lectione N in christi PAMib 15 euocandi B 16 ęscae B cottidiae P cottidie VMN 17 absumi PYDN adponi y 19 apostolicis praeceptis bd obseruandis om. M temporum obseruandis 9\\)§ervaij(Ji9 obseruamus M 20 deputamus om. M obedientis C 23 celeomate V 24 in om. PLDbd quibusdam N 25 theatrigarum r 26 operare (e in i mut.) r impedit C )

565
seruum dei manibus operantem in lege domini meditari et psallere nomini domini altissimi? ita sane ut ad ea discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora. ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae. quibus ad erudiendum animum ita uacatur, ut illa opera corporalia geri non possint, non opprimant egestate. qui autem se dicunt uacare lectioni, nonne illic inueniunt quod praecepit apostolus? quae ista est ergo peruersitas lectioni nolle obtemperare, dum uult ei uacare et, ut quod bonum est diutius legatur, ideo facere nolle quod legitur? quis enim nesciat tanto citius quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod legit?.