De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quando autem soleret operari, id est quibus temporum spatiis, ne ab euangelizando inpediretur, quis possit conprehendere ? sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit uerumtamen isti, qui tamquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, quid agunt? numquid ipsi ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum terras euangelio repleuerunt? aut quidquid gentium barbararum remansit adhuc obeundum et inplendum de pace ecclesiae susceperunt? nouimus eos in quandam sanctam societatem otiosissime congregatos. mirandam rem fecit apostolus, qui reuera in tanta sollicitudine omnium ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum, ad eius curam laboremque pertinentium etiam manibus operabatur; propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem eorum, apud quos erat, grauis fuit, sed plane quod illi deerat. suppleuerunt fratres, qui uenerunt ex Macedonia.