Hic fortasse aliquis dicat: si corporale opus operabatur apostolus, unde uitam istam sustentaret, quod erat ipsum opus et quando ei uacabat et operari et euangelium praedicare? cui respondeo: puta me nescire; corporaliter tamen » operatum esse et inde in carne uixisse, non utentem potestate, quam dominus apostolis dederat, ut euangelium adnuntians de euangelio uiueret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. neque enim aut uno loco aut breuiter dictum [*]( 4 I Thess. 2, 6 10 Act. 20, 33-35 ) [*]( 1 facti estis nobis M 4 ergo] enim bd esse uobis AJli 5 eniml igitur PVDMfbd 6 odissent] dicerent N 7 et maternis A fecit hoc N 8 milete LO militene (ne 8. l.) F 9 efesam A presbiteros YBD presbiteros f 10 multa ait A inquit om. A uel aurum] et aurum PVDMbd 12 haec y 13 seruierunt] ministrauerunt PVDJI. 14 etiam] etiam esse debere PVDMf etiam esse debemus A 15 ncborum L beatius FAL%(bd 17 opus om. M operabatur apostolus om. VD 18 istam uitam M 19 ipsum om. f 20 puto VBJI putas L2 21 in carne om. PVDMA-( utentem] autem CPLOFBN autem usum bd de potestate (de 8. l. m. 2) F 22 annantians C annuntiantes PVDMj 23 uiuerent PVDMf edicta P ulla om. N )
555
est, ut possit cuiusuis astutissimi tergiuersatione in aliam traduci peruertique sententiam. cum igitur tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur aduersitas, quid a me quaerunt, uel quale opus faciebat uel quando faciebat? unum scio, quia nec furta faciebat nec effractor aut latro erat nec auriga aut uenator aut histrio nec turpilucrus; sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus operabatur, sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum, rusticorum et his similia. neque enim honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum, qui honesti uocari amant, sed esse non amant. non igitur dedignaretur apostolus siue rusticanum aliquod opus adgredi siue in opificum labore uersari. qui enim ait: sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei, quos in hac causa reuereri posset ignoro. si Iudaeos dixerint, patriarchae pecora pauerunt; si Graecos, quos etiam paganos dicimus, etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores habuerunt; si ecclesiam dei, homo ille iustus et ad testimonium coniugalis semper mansurae uirginitatis electus, cui desponsata erat uirgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit. quidquid horum ergo cum innocentia et sine fraude homines operantur, bonum est. nam praecauet hoc et ipse apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae uitae in mala opera delabatur. qui furabatur, inquit, iam non furetur; magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est. hoc ergo scire sufficit, quia
[*]( 13 I Cor. 10, 32 18 cf. Matth. 13, 55 24 Eph. 4, 28 ) [*]( 1 posset PVDMy, om. A 2 transduci LOABN 3 molibus] moribus A contradicentium om. PVDMy 5 effractor aut] effracturft ut VD 6 erat post auriga positum in PVDMy 8 sic N 12 opus aliquod PBFMbd 15 possit A si] etsi A om. N dixef N dixerit Dr 17 honorabiles] ignorabiles B 18 si ecclesiaml de ecclesia D 20 disponeata PVy responsata Ll beata uirgo PVDMf 21 ergo horum Mbd 22 et om. M 24 dilabatur FVBDysbd 25 laboret operando D bonum] quod bonum est PVDMf 26 tribuat ABDM cui opus est] indigentibus PYDMr ) 556
et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur apostolus.